|
Et videtur quod sic.
1. Simplex enim, si videtur, totum videtur. Sed essentia divina
est simplex. Ergo cum Angelus beatus eam videat, totam videt, et
sic comprehendit.
2. Sed dicebat, quod licet videatur tota, non tamen totaliter.-
Sed contra, totaliter dicit quemdam modum. Sed omnis modus divinae
essentiae est ipsamet essentia. Ergo si videbitur ipsa essentia tota,
videbitur totaliter.
3. Praeterea, efficacia actionis mensuratur secundum formam quae est
principium agendi ex parte ipsius agentis, sicut de calore et
calefactione patet. Sed forma qua intellectus intelligit, est
principium intellectualis visionis. Ergo tanta erit efficacia
intellectus videntis Deum, quanta est perfectio essentiae divinae;
ergo comprehendet ipsam.
4. Praeterea, sicut per demonstrationem scire est perfectissimus
modus cognoscendi complexa, ita scire quod quid est, est nobilissimus
modus cognoscendi incomplexa. Sed omne complexum quod scitur per
demonstrationem, comprehenditur. Ergo omne id de quo scitur quid
est, comprehenditur. Sed illi qui vident Deum per essentiam, sciunt
de eo quid est, cum nihil aliud sit scire quid est quam scire essentiam
rei. Ergo comprehendunt Angeli essentiam Dei.
5. Praeterea, Philipp., III, 12, dicitur: sequor autem,
si quo modo comprehendam, sicut et comprehensus sum. Sed Deus
perfecte comprehendebat apostolum. Ergo apostolus ad hoc tendebat ut
perfecte comprehenderet Deum.
6. Praeterea, Glossa ibidem dicit: ut comprehendam, id est ut
cognoscam quae sit immensitas Dei, quae omnem intellectum excedit.
Sed non est incomprehensibilis nisi ratione immensitatis. Ergo beati
perfecte comprehendunt divinam essentiam.
1. Sed contra. Est quod Ambrosius dicit super Luc.: eam quae in
Deo habitat, plenitudinem bonitatis nemo conspexit, nemo mente aut
oculis comprehendit.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in eodem Lib., illud
comprehenditur cuius fines circumspici possunt. Sed de Deo hoc est
impossibile, cum sit infinitus. Ergo non potest comprehendi.
3. Praeterea Augustinus dicit in Lib. de videndo Deum: Dei
plenitudinem non solum oculis corporis, sed nec mente aliquis aliquando
comprehendit.
Responsio. Dicendum, quod illud proprie dicitur comprehendi ab
aliquo quod ab eo includitur; dicitur enim comprehendere, quasi simul
ex omnibus partibus apprehendere, quod est undique inclusum habere.
Quod autem includitur ab aliquo, non excedit includens, sed est minus
includente, vel saltem aequale. Haec autem ad quantitatem pertinent;
unde secundum duplicem quantitatem est duplex modus comprehensionis;
scilicet secundum quantitatem dimensivam et virtualem. Secundum
dimensivam quidem, ut dolium comprehendit vinum: secundum virtualem
autem, ut materia dicitur comprehendere formam, quando nil materiae
remanet imperfectum a forma. Et per hunc modum dicitur aliqua vis
cognitiva comprehendere suum cognitum, in quantum scilicet cognitum
perfecte substat cognitioni ipsius; tunc autem a comprehensione
deficit, quando cognitum cognitionem excedit. Sed hic excessus
diversimode in diversis potentiis considerandus est. In potentiis enim
sensitivis obiectum comparatur ad potentiam non solum secundum
quantitatem virtualem, sed etiam secundum quantitatem dimensivam; eo
quod sensibilia movent sensum, utpote in magnitudine existentem, non
solum ex vi qualitatis propriorum sensibilium, sed etiam secundum
quantitatem dimensivam, ut patet de sensibilibus communibus. Unde
comprehensio sensus potest impediri dupliciter. Uno modo ex excessu
sensibilis secundum quantitatem virtualem; sicut impeditur oculus a
comprehensione solis, quia virtus claritatis solis, quae est
visibilis, excedit proportionem virtutis visivae quae est in oculo.
Alio modo propter excessum quantitatis dimensivae; sicut impeditur
oculus ne comprehendat totam molem terrae, sed partem eius videt et
partem non, quod in primo impedimento non accidebat; simul enim omnes
solis partes videntur a nobis, sed nulla earum perfecte, sicut
visibilis est. Ad intellectum autem comparatur intelligibile per
accidens quidem etiam secundum quantitatem dimensivam vel numeralem, in
quantum intellectus a sensu accipit; unde etiam intellectus noster
impeditur a comprehensione infiniti secundum quantitatem dimensivam,
ita quod aliquid eius est in intellectu et aliquid extra intellectum.
Per se autem non comparatur ad intellectum intelligibile secundum
quantitatem dimensivam, cum intellectus sit virtus non utens organo
corporali; sed per se comparatur ad ipsum, solum secundum quantitatem
virtualem. Et ideo in his quae per se intelliguntur sine coniunctione
ad sensum, non impeditur comprehensio intellectus nisi propter excessum
quantitatis virtualis; quando scilicet id quod intelligitur, habet
modum intelligendi perfectiorem quam sit modus quo intellectus
intelligit; sicut si aliquis cognoscat hanc conclusionem: triangulus
habet tres angulos aequales duobus rectis, per probabilem rationem
utpote per auctoritatem, vel quia ita communiter dicitur, non
comprehendet ipsam; non quod unam partem eius ignoret, alia scita,
sed quia ista conclusio est scibilis per demonstrationem, ad quam
cognoscens nondum pervenit, et ideo non comprehendit ipsam, quia non
stat perfecte sub cognitione eius. Constat autem quod in intellectu
Angeli, praecipue quantum ad visionem divinam, non habet locum
quantitas dimensiva; et ideo consideranda est ibi aequalitas vel
excessus secundum quantitatem virtualem tantum. Virtus autem divinae
essentiae, qua est intelligibilis, excedit intellectum angelicum, et
omnem intellectum creatum, secundum hoc quod est cognoscitivus;
veritas enim divinae essentiae, qua cognoscibilis est, excedit lumen
cuiuslibet intellectus creati, quo cognoscitivus est. Et ideo
impossibile est quod aliquis intellectus creatus divinam essentiam
comprehendat; non quia partem eius aliquam ignoret, sed quia ad
perfectum modum cognitionis ipsius pertingere non potest.
Ad primum ergo dicendum, quod divina essentia ab Angelo tota
videtur, quia nihil eius est non visum ab eo; ut sic ly tota exponatur
privative, non per positionem partium: non tamen eam perfecte videt;
et ideo non sequitur quod eam comprehendat.
Ad secundum dicendum, quod in visione qualibet triplex modus
considerari potest. Primo modus ipsius videntis absolute, qui est
mensura capacitatis eius; et sic intellectus Angeli totaliter videt
Deum: hoc est dictu, totam vim intellectus sui adhibet ad videndum
Deum. Alius modus est ipsius rei visae; et hic modus nihil est aliud
quam qualitas rei. Cum autem in Deo non sit aliud qualitas quam
substantia, modus eius est ipsa essentia; et sic totaliter vident
Deum, quia vident totum modum Dei eodem modo quo totam essentiam.
Tertius est ipsius visionis, quae est media inter videntem et rem
visam; et ideo dicit modum videntis per comparationem ad rem visam; ut
tunc dicatur aliquis totaliter alterum videre, quando scilicet visio
habet modum totalem. Et hoc est quando ita est perfectus modus
visionis, sicut est modus visibilitatis ipsius rei. Et hoc modo non
totaliter videtur divina essentia, ut ex dictis, in corp. art.,
patet; sicut aliquis qui scit aliquam propositionem esse
demonstrabilem, cuius demonstrationem ignorat, scit quidem totum modum
cognitionis eius, sed nescit eam secundum totum modum quo cognoscibilis
est.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit quando forma, quae est
principium actionis agenti coniungitur secundum totum modum suum; quod
necesse est in omnibus formis non subsistentibus, quarum esse est
inesse. Sed divina essentia, quamvis quodammodo sit ut forma
intellectus, non tamen capitur ab intellectu nisi secundum modum
intellectus capientis, et quia actio non est tantum formae, sed etiam
agentis; ideo non potest esse ita perfecta actio sicut est perfecta
forma quae est principium actionis, cum sit defectus ex parte agentis.
Ad quartum dicendum, quod res comprehenditur cuius definitio
cognoscitur, si tamen ipsa definitio comprehendatur. Sed sicut
possibile est cognoscere rem sine comprehensione, ita et definitionem
ipsius; et sic res ipsa remanet non comprehensa. Angelus autem,
quamvis videat aliquo modo quid est Deus, non tamen hoc comprehendit.
Ad quintum dicendum, quod visio Dei per essentiam potest dici
comprehensio in comparatione ad visionem viae, quae ad essentiam non
pertingit: non tamen est comprehensio simpliciter, ratione iam dicta.
Et ideo cum dicitur: comprehendam, sicut et comprehensus sum, et
cognoscam sicut et cognitus sum: ly sicut notat comparationem
similitudinis, sed non aequalitatis.
Ad sextum dicendum, quod ipsa immensitas Dei videbitur, sed non
videbitur immense: videbitur enim totus modus, sed non totaliter, ut
dictum est.
|
|