|
Et videtur quod sic.
1. Quia, sicut dicit Isidorus, Angeli in verbo Dei omnia vident
antequam fiant.
2. Praeterea, uniuscuiusque visus videt illud cuius similitudo est
apud ipsum. Sed essentia divina, quae est similitudo omnium,
intellectui angelico coniungitur ut forma intelligibilis. Ergo
Angelus videns Deum per essentiam, videt omnia.
3. Praeterea, si Angelus non cognoscit omnia, oportet quod hoc
accidat vel ex defectu intellectus angelici, vel ex defectu rerum
cognoscibilium, vel ex defectu medii. Sed non ex defectu intellectus
angelici, cum Angelus sit speculum purum et incontaminatum, ut
Dionysius dicit; nec etiam ex defectu intelligibilium, quia omnia
sunt in divina essentia cognoscibilia; nec etiam ex defectu medii quo
cognoscunt, quia divina essentia perfecte omnia repraesentat. Ergo
Angelus videns Deum omnia videt.
4. Praeterea, intellectus Angeli est perfectior quam intellectus
animae humanae. Sed anima habet potentiam ad omnia cognoscendum; ipsa
enim est quodammodo omnia, ut in III de anima dicitur, secundum
quod est nata omnia cognoscere. Ergo et intellectus angelicus potest
omnia cognoscere. Sed nihil est efficacius ad educendum intellectum
angelicum in actum cognitionis quam divina essentia. Ergo Angelus
videns essentiam divinam, omnia cognoscit.
5. Praeterea, sicut dicit Gregorius, amor in patria cognitioni
aequatur: quia tantum quisque ibi diliget, quantum cognoscet. Sed
amans Deum amabit in ipso omnia diligibilia. Ergo videns ipsum
videbit omnia intelligibilia.
6. Praeterea, si Angelus videns Deum non videt omnia, hoc non est
nisi quia omnia intelligibilia sunt infinita. Sed ipse non impeditur
ab intelligendo propter intelligibilis infinitatem, quia essentia
divina distat ab eo sicut infinitum a finito. Ergo videtur quod
Angelus videns Deum, omnia videre possit.
7. Praeterea, cognitio comprehensoris excedit cognitionem viatoris,
quantumcumque elevetur. Sed viatori alicui possunt omnia revelari:
quod quidem de praesentibus patet, quia beato Benedicto totus mundus
simul ostensus est, ut dicitur in II dialogorum; de futuris etiam
patere potest, quia Deus alicui prophetae aliqua futura revelat, et
eadem ratione potest sibi omnia revelare; et similis ratio est de
praeteritis. Ergo multo fortius Angelus videns Deum visione patriae
omnia cognoscit.
8. Praeterea, Gregorius in IV Dialog. dicit: quid est quod non
videant ubi videntem omnia vident? Sed Angeli vident per essentiam
Deum scientem omnia. Ergo Angeli cognoscunt omnia.
9. Praeterea, potestas Angeli in cognoscendo non est minor quam
potestas animae. Sed dicit Gregorius in II Dialog.: animae
videnti creatorem angusta est omnis creatura. Ergo et Angelo; et sic
idem quod prius.
10. Praeterea, lux spiritualis vehementius ingerit se menti quam
lux corporalis oculo. Sed si lux corporalis esset sufficiens ratio
omnium colorum; ingerens se oculo, omnes colores manifestaret.
Ergo, cum ipse Deus, qui est lux spiritualis, et rerum omnium
perfecta ratio, menti Angeli videntis eum se ingerat, Angelus eo
cognito omnia cognoscet.
11. Praeterea, cognitio est quasi quidam contactus cognoscentis et
cognoscibilis. Sed si simplex tangitur, tangitur quidquid in ipso
est. Sed Deus est simplex. Ergo si cognoscitur, cognoscuntur omnes
rerum rationes quae in ipso sunt.
12. Praeterea, nullius creaturae cognitio est de substantia
beatitudinis. Ergo ad cognitionem beatitudinis aequaliter se habere
videntur. Aut ergo beatus omnes creaturas cognoscit, aut nullam.
Sed non nullam. Ergo omnes.
13. Praeterea, omnis potentia non reducta ad actum est imperfecta.
Sed intellectus Angeli est in potentia ad omnia cognoscenda; alias
esset inferior intellectu humano, in quo est omnia fieri. Si ergo in
statu beatitudinis non omnia cognosceret, remaneret eius cognitio
imperfecta; quod videtur repugnare beatitudinis perfectioni, quae
omnem imperfectionem tollit.
14. Praeterea, si Angelus beatus non cognosceret omnia, cum sit
in potentia ad omnia cognoscenda, posset postmodum aliquid cognoscere
quod prius non cognoverat. Sed hoc est impossibile, quia, sicut
dicit Augustinus in XV de Trinitate, in Angelis beatis non sunt
cogitationes volubiles; quod esset, si aliquid scirent quod prius
nescissent ergo Angeli beati videntes Deum omnia vident.
15. Praeterea, visio beatitudinis aeternitate mensuratur, unde et
vita aeterna dicitur. Sed in aeternitate nihil est prius et
posterius. Ergo nec in visione beatitudinis; ergo non potest esse
quod aliquid sciatur quod prius scitum non fuerat; et sic idem quod
prius.
16. Praeterea, Ioan. X, 9, dicitur: ingredietur et
egredietur, et pascua inveniet; quod in Lib. de spiritu et anima sic
exponitur: ingredietur ad contemplandam divinitatem salvatoris,
egredietur ad intuendam humanitatem ipsius; et utrobique gloriosam
refectionem inveniet. Sed visus exterior ita perfecte pascetur in
humanitate salvatoris, quod nihil existens in corpore eius erit ei
occultum. Ergo et oculus mentis ita pascetur in divinitate ipsius,
quod nihil in ea existens ignorabitur ab eo; et sic cognoscet omnia.
17. Praeterea, ut dicitur III de anima, intellectus intelligens
maximum intelligibile, non minus intelligit minus intelligibilia, sed
magis. Sed maxime intelligibile est Deus. Ergo intellectus videns
Deum, omnia videt.
18. Praeterea, effectus maxime cognoscitur per cognitionem suae
causae. Sed Deus est causa omnium. Ergo intellectus videntis Deum
omnia cognoscit.
19. Praeterea, colores in tabula depicti, ad hoc quod visu
cognoscerentur, non indigerent nisi lumine eos illustrante, quo fieret
visibiles actu. Sed rerum omnium rationes sunt in essentia divina actu
intelligibiles, divino lumine illustratae. Ergo intellectus videns
essentiam divinam, omnia per omnium rationes videt.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ephes. cap. III, 10: ut
innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam
multiformis sapientia Dei: ubi dicit Glossa Hieronymi, quod Angeli
mysterium incarnationis per praedicationem Ecclesiae sunt edocti.
Ergo ante praedicationem illud ignoraverunt, et tamen Deum per
essentiam viderunt. Ergo videntes Deum per essentiam non omnia
cognoscunt.
2. Praeterea, Dionysius dicit in fine Eccl. Hierarch., quod
multae sacramentorum rationes latent supernas essentias; et sic idem
quod prius.
3. Praeterea, nihil alteri coaequatur in extensione quae est
secundum quantitatem molis, nisi sit ei aequale secundum molis
quantitatem. Ergo et nihil aequatur alteri in extensione virtualis
quantitatis, nisi coaequetur ei in virtute. Sed intellectus Angeli
non coaequatur intellectui divino in virtute. Ergo non potest esse
quod intellectus Angeli se extendat ad omnia ad quae se extendit
intellectus divinus.
4. Praeterea, Angeli, cum sint facti ad laudandum Deum, secundum
hoc quod cognoscunt eum laudant ipsum. Sed non omnes aequaliter eum
laudant, ut patet per Chrysostomum super Ioan. Ergo quidam in eo
plura cognoscunt quam alii. Et tamen Angeli minus cognoscentes vident
Deum per essentiam; ergo videns Deum per essentiam non omnia videt.
5. Praeterea, de substantia beatitudinis Angeli est cognitio et
gaudium. Sed Angeli bene possunt gaudere de quo prius non gaudebant,
sicut de peccatore converso: gaudium enim est Angelis Dei super uno
etc.; Lucae XV, vers. 10. Ergo et possunt cognoscere quae
prius non cognoscebant. Ergo videntes Deum per essentiam, aliqua
ignorant.
6. Praeterea, nulla creatura potest esse summe bona vel summe
potens. Ergo nec omnia sciens.
7. Praeterea, cognitio divina in infinitum excedit cognitionem
creaturae. Ergo non potest esse ut omnia quae Deus scit, creatura
cognoscat.
8. Praeterea, Ierem. XVII, 9, dicitur: pravum est cor
hominis, et inscrutabile; quis cognoscet illud? Ego dominus. Ex
quo videtur quod Angeli videntes Deum per essentiam, non cognoscunt
secreta cordium, et ita non cognoscunt omnia.
Responsio. Dicendum, quod Deus videndo essentiam suam, quaedam
cognoscit scientia visionis, scilicet praeterita, praesentia et
futura; quaedam autem scientia simplicis intelligentiae, omnia
scilicet quae potest facere, quamvis nec sint, nec fuerint, nec
futura sint. Impossibile autem videtur quod aliqua creatura videns
essentiam divinam, omnia sciat quae Deus scit scientia simplicis
notitiae. Constat enim quod quanto aliquis causam aliquam perfectius
cognoscit, ex cognitione causae in plurium effectuum notitiam devenire
potest; sicut ille qui perfectius aliquod principium demonstrationis
cognoscit, plures conclusiones ex eo deducere potest. Si ergo aliquis
intellectus ex cognitione alicuius causae omnes effectus eius
cognoscat, oportet quod pertingat ad perfectum modum cognitionis illius
causae, et sic quod illam causam comprehendat; quod est impossibile de
essentia divina respectu intellectus creati, ut ex dictis patet. Unde
impossibile est quod aliquis intellectus creatus videndo divinam
essentiam omnia cognoscat quae ex ea causari possunt. Possibile tamen
est ut aliquis intellectus creatus essentiam Dei videns, omnia
cognoscat quae Deus scit scientia visionis, ut de anima Christi ab
omnibus tenetur. De aliis autem videntibus Deum per essentiam, est
duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod omnes Angeli et animae
beatorum videndo essentiam Dei, necesse est ut omnia cognoscant,
sicut qui videt speculum, videt omnia quae in speculo relucent. Sed
hoc dictis sanctorum repugnare videtur, et praecipue Dionysii, qui in
cap. VI ecclesiasticae hierarchiae expresse dicit, inferiores
Angelos per superiores ab ignorantia purgari; et sic oportet ponere,
quaedam superiores Angelos cognoscere quae inferiores ignorant,
quamvis omnes communiter Deum contemplentur. Et ideo dicendum est,
quod res non sunt in essentia divina sicut actu distinctae; sed magis
in eo omnia sunt unum, ut Dionysius dicit, per modum quo multi
effectus uniuntur in una causa. Imagines autem in speculo resultantes
sunt ibi in actu distinctae; et ideo modus quo res omnes sunt in
essentia divina similior est modo quo sunt effectus in causa, quam modo
quo sunt imagines in speculo. Non est autem necessarium quod quicumque
cognoscit causam, cognoscat omnes effectus eius qui possunt ex ipsa
produci, nisi comprehendat ipsam; quod non contingit alicui
intellectui creato, respectu divinae essentiae. Unde in solo Deo
necesse est ut ex hoc quod essentiam suam videt, omnia cognoscat quae
facere potest. Unde et eorum effectuum qui ex ipsa producti sunt,
tanto aliquis plures cognoscit videndo essentiam Dei, quanto plenius
eam videt. Et ideo animae Christi, quae super omnes creaturas
perfectius Deum videt, attribuitur quod omnia cognoscat, praesentia,
praeterita et futura; aliis autem non, sed quod unusquisque secundum
mensuram qua videt Deum, videt plures vel pauciores effectus ex ipso.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut Magister in II Senten.
dicit, cum dicitur: Angeli in verbo vident omnia antequam fiant; hoc
non intelligitur de omnibus Angelis, sed forte de superioribus; nec
illi etiam omnia perfecte vident, sed forte in communi, et quasi
implicite tantum, aliqua sciunt. Vel potest dici, quod de una re
cognoscibili possunt intelligi plures rationes, sicut de triangulo
plures demonstrationes fiunt; et potest esse quod aliquis scit
triangulum quid est, qui nescit omnia quae de triangulo sciri possunt.
Aliud igitur est scire omnes res, aliud autem scire omnia
intelligibilia de rebus. Satis autem probabile videtur quod omnes
videntes Deum per essentiam omnes creaturas cognoscant ad minus
secundum species suas, et hoc est quod Isidorus dicit, quod sciunt in
verbo omnia antequam fiant; fieri enim rei est non intelligibilis
rationis. Non autem oportet quod Angelus sciens rem aliquam sciat
omnes rationes intelligibiles de ipsa; et si forte sciat omnes
proprietates naturales quae comprehensione essentiae cognoscuntur, non
tamen scit eam secundum omnes rationes quibus substat ordini divinae
providentiae, qua una res ordinatur ad varios eventus. Et de his
rationibus inferiores Angeli a supremis illuminantur. Et hoc est quod
dicit Dionysius, cap. IV de Divin. Nomin., quod superiores
Angeli docent inferiores rerum scibiles rationes.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit quando visus
similitudini coniungitur secundum totum posse ipsius similitudinis;
tunc enim necesse est ut visus cognoscat omne id ad quod similitudo
visus se extendit. Sic autem intellectus creatus non coniungitur
divinae essentiae; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod Angelus videns Deum non videat
omnia, contingit ex defectu intellectus ipsius, qui non unitur
essentiae divinae secundum totum posse eius. Hic autem defectus
puritati eius non repugnat, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod anima secundum potentiam naturalem non se
extendit ad plura intelligibilia quam ad ea quae possunt manifestari per
lumen intellectus agentis; quae sunt formae abstractae a sensibilibus.
Et similiter potentia intellectus angelici naturalis est ad omnia illa
cognoscenda quae manifestantur lumine suo naturali, quod non est
sufficiens manifestativum omnium quae in Dei sapientia latent. Et
praeterea, illorum etiam quae anima naturaliter cognoscere potest,
cognitionem non accipit nisi per medium sibi proportionatum; unde uno
et eodem medio apprehenso, aliquis in cognitionem alicuius conclusionis
devenit in quam alius tardioris ingenii devenire non potest. Et
similiter ex essentia Dei visa superior Angelus multa cognoscit quae
inferior cognoscere non potest; in eorum tamen cognitionem reducitur
per medium sibi magis proportionatum, sicut per lumen superioris
Angeli. Unde necesse est quod unus Angelus alium illuminet.
Ad quintum dicendum, quod affectus terminatur ad res ipsas; sed
intellectus non solum sistit in rebus, sed res in multas intentiones
dividit; unde illae intentiones sunt intellectae, non autem sunt
dilectae; sed possunt esse dilectionis principium, sive ratio;
dilectum autem proprie est res ipsa. Et quia Angeli videntes Deum
per essentiam, omnes cognoscunt creaturas, possunt omnes amare. Quia
vero non omnes rationes intelligibiles in eis apprehendunt, non ex
omnibus rationibus quibus res diligi possunt, eas diligunt.
Ad sextum dicendum, quod quamvis Deus distet ab intellectu angelico
sicut infinitum a finito, non tamen cognoscunt eum secundum modum suae
infinitatis, quia non cognoscunt eum infinite; et ideo non oportet
quod omnia infinita quae ipse cognoscit, cognoscant.
Ad septimum dicendum, quod Deus alicui viatori revelare posset tot,
quod plura de creaturis intelligeret quam intellectus comprehensoris;
et similiter Deus posset cuilibet comprehensori inferiori revelare
omnia quae superior intelligit, aut etiam plura. Sed nunc de hoc non
quaerimus; sed solum de hoc an ex hoc quod essentiam Dei videt aliquis
intellectus creatus, sequatur quod omnia cognoscat.
Ad octavum dicendum, quod verbum Gregorii potest intelligi de his
quae pertinent ad substantiam beatitudinis. Vel potest dici, quod
Gregorius loquitur quantum ad sufficientiam medii, quia ipsa essentia
divina est sufficiens medium demonstrativum rerum omnium. Unde per hoc
vult habere quod non est mirum si, ea visa, futura cognoscuntur; sed
quod non omnia cognoscantur, est ex defectu intellectus eam non
comprehendentis.
Ad nonum dicendum, quod ex illa auctoritate habetur, quod ex quo
anima videt divinam essentiam, omnis creatura est ei angusta, id est
nulla creatura occultatur ei propter eminentiam ipsius creaturae. Sed
alia ratio occultationis esse potest: quia scilicet non coniungitur ei
medium proportionatum sibi, per quod illam creaturam cognoscere
possit.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa procederet, si oculus corporalis
lucem corporalem secundum totum eius posse in se susciperet; quod patet
in proposito non esse.
Ad undecimum dicendum, quod intellectus cognitione sua tangens Deum,
cognoscit ipsum totum, sed non totaliter; et ideo cognoscit omne id
quod actu in ipso est. Non tamen oportet quod cognoscat habitudinem
eius ad omnes suos effectus; quod est cognoscere ipsum, secundum quod
est ratio omnium suorum effectuum.
Ad duodecimum dicendum, quod quamvis nulla cognitio creaturae sit de
substantia beatitudinis quasi beatificans, tamen aliqua creaturae
cognitio pertinet ad beatitudinem quasi necessaria ad aliquem actum
beati; sicut ad beatitudinem Angeli pertinet ut cognoscat omnes qui
suo officio committuntur; et similiter ad sanctorum beatitudinem
pertinet ut cognoscant eos qui eorum beneficia implorant, vel etiam
alias creaturas de quibus laudare debent Deum. Vel dicendum, quod si
etiam nullo modo ad beatitudinem pertineret creaturae cognitio, non
tamen sequitur quod omnis cognitio creaturae aequaliter se habeat ad
visionem beatitudinis. Cognita enim causa aliqua, in promptu est ut
aliqui effectus cognoscantur in ipsa, aliqui vero magis lateant; sicut
patet quod ex principiis demonstrationis statim aliquae conclusiones
eliciuntur, quaedam vero non nisi per multa media; et ad haec
cognoscenda non potest quilibet per se, sed oportet quod ab alio
manuducatur. Similiter est etiam cognitio rationum intelligibilium de
effectibus respectu essentiae divinae; quia quaedam sunt latentiores,
quaedam manifestiores; et ideo ex visione divinae essentiae quaedam
cognoscuntur, quaedam non.
Ad decimumtertium dicendum, quod aliquid est in potentia ad alterum
dupliciter. Uno modo in potentia naturali; et sic intellectus creatus
est in potentia ad omnia illa cognoscenda quae suo lumine naturali
manifestari possunt; et nihil horum Angelus beatus ignorat; ex horum
enim ignorantia remaneret intellectus Angeli imperfectus. Quaedam
vero potentia est obedientiae tantum, sicut dicitur aliquid esse in
potentia ad illa quae supra naturam Deus in eo potest facere; et si
talis potentia non reducatur ad actum, non erit potentia imperfecta:
et ideo intellectus Angeli beati non est imperfectus, si non cognoscit
omnia quae Deus potest ei revelare. Vel dicendum, quod si aliqua
potentia ad duas perfectiones ordinatur, quarum prima sit propter
secundam, non erit imperfecta potentia, si habeat secundam sine
prima; sicut si habet sanitatem sine adminiculis medicinae, quae
sanitatem faciunt. Omnis enim cognitio creaturae ordinatur ad
cognitionem Dei. Et ideo ex quo intellectus creatus cognoscit Deum,
etiam dato per possibile quod nullam creaturam sciret, non esset
imperfectus. Nec etiam intellectus videns Deum, qui plures creaturas
cognoscit, ex cognitione creaturarum (perfectior est); sed ex hoc
quod perfectius Deum cognoscit: unde dicit Augustinus, in libro
confessionum: infelix homo qui scit omnia illa, scilicet creata, te
autem nescit: beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Si
autem te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te solum
beatus.
Ad decimumquartum dicendum, quod volubilitas cogitationum, quae a
beatis Angelis removetur, dupliciter intelligi potest. Uno modo ut
cogitatio dicatur volubilis propter discursum de effectibus in causas,
vel e converso; qui quidem discursus rationis proprius est, quam
claritas intellectus angelici excedit. Alio modo volubilitas potest
referri ad successionem eorum quae cogitantur. Et sic sciendum est,
quod quantum ad illam cognitionem qua Angeli cognoscunt res in verbo,
non potest esse successio, quia per unum diversa cognoscunt. Sed
quantum ad ea quae cognoscunt per species innatas, vel per
illuminationes superiorum, est ibi successio; unde Augustinus dicit,
VIII super Genes. ad Litt., quod Deus movet creaturam
spiritualem per tempus: quod est per affectiones mutari.
Ad decimumquintum dicendum, quod visio beatitudinis est illa qua
videtur Deus per essentiam, et res in Deo. Et in ista non est
aliqua successio; nec in ea Angeli proficiunt, sicut nec in
beatitudine. Sed in visione rerum per species innatas, vel per
illuminationes superiorum, proficere possunt. Et quantum ad hoc,
visio illa non mensuratur aeternitate, sed tempore; non quidem tempore
quod est mensura motus primi mobilis, de quo philosophus loquitur, sed
tempore non continuo, quali creatio rerum mensuratur; quod nihil est
aliud quam numeratio prioris et posterioris in creatione rerum vel in
successione angelicorum intellectuum.
Ad decimumsextum dicendum, quod corpus Christi est finitum, et
comprehendi potest visu corporali. Essentia autem divina non
comprehenditur visu spirituali, cum sit infinita; et ideo non est
simile.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa procederet, si
intellectus cognosceret maxime cognoscibile, quod est Deus,
perfecte; quod quia non est, ratio non sequitur.
Et similiter dicendum ad decimumoctavum de causa et effectu, ut ex
praedictis patet.
Ad decimumnonum dicendum, quod non sunt hoc modo rationes rerum in
Deo sicut colores in tabula vel pariete, ut ex dictis, in corp.
art., patet, et ideo ratio non sequitur.
Alia concedimus, quia verum concludunt, quamvis non debito modo.
|
|