|
Et videtur quod sic.
1. Omnis enim cognitio est per assimilationem cognoscentis ad
cognitum. Si igitur intellectus angelicus cognoscit aliqua in verbo,
oportet quod cognoscat ea per aliquas similitudines apud se existentes.
2. Praeterea, sicut se habet corporalis res ad visum corporalem,
ita spiritualis ad visum spiritualem. Sed res corporalis non
cognoscitur a visu corporali nisi per aliquam impressionem rei in ipso
existentem. Ergo similiter est de visu spirituali.
3. Praeterea, gloria non destruit naturam, sed perficit. Sed
cognitio naturalis Angeli est per aliquas species. Ergo et cognitio
gloriae, quae est visio in verbo, est per similitudines rerum.
4. Praeterea, omnis cognitio est per aliquam formam. Sed verbum
non potest esse forma intellectus, nisi forte exemplaris, quia nullius
rei est forma intrinseca. Ergo oportet quod per aliquas alias formas,
cognoscat intellectus Angeli ea quae in verbo cognoscit.
5. Praeterea, Paulus in raptu Deum per essentiam vidit, ut patet
II Cor. XIII, 4, in Glossa, et ibi vidit arcana verba,
quae non licet homini loqui. Illorum autem verborum non fuit oblitus
postquam verbum per essentiam videre desiit. Ergo oportet quod per
aliquas similitudines in intellectu remanentes illa cognosceret. Et
eadem ratione Angeli, quae cognoscunt in verbo per similitudines
aliquas cognoscunt, ut videtur.
6. Sed dicebat, quod abeunte verbo remanserunt in anima Pauli
quaedam reliquiae illius visionis, scilicet impressiones quaedam vel
similitudines, quibus reminisci poterat eorum quae in verbo viderat,
sicut abeuntibus sensibilibus remanent eorum impressiones in sensu.-
Sed contra, res aliqua magis imprimit in alteram in sui praesentia
quam in sui absentia. Si ergo verbum in sui absentia reliquit
impressionem in intellectu Pauli, ergo et in sui praesentia.
1. Sed contra. Quidquid est in Deo, est Deus. Si ergo Angelus
videns essentiam Dei, non videt eam per aliquam similitudinem, nec
ideas rerum in eo existentes per aliquam similitudinem videt.
2. Praeterea, rationes rerum resultant in verbo sicut imagines in
speculo. Sed per unam similitudinem speculi videntur omnia quae in
speculo relucent. Ergo et per ipsam formam verbi videntur omnia quae
in verbo cognoscuntur.
3. Praeterea, intellectus Angeli est sicut tabula picta, eo quod
omnis intelligentia est plena formis, ut dicitur in libro de causis.
Sed tabulae pictae non superadduntur aliae picturae: propter hoc enim
probatur in III de anima, quod intellectus possibilis potest omnia
recipere, quia est sicut tabula in qua nihil est scriptum. Ergo non
potest esse quod eorum quae cognoscit Angelus in verbo, aliquas
similitudines habeat.
Responsio. Dicendum, quod omnis cognitio est per assimilationem
cognoscentis ad scitum. Quidquid autem similatur alicui secundum hoc
quod illud est simile tertio, ipsum etiam est tertio simile; ut si
filius similatur patri in hoc quod pater similatus est avo, et filius
avo similatur. Dupliciter igitur aliquid alicui similatur: uno modo
ex hoc quod similitudinem eius immediate ab eo accipit in se; alio modo
ex hoc quod assimilatur alicui quod est simile ei. Et sic etiam
dupliciter fit cognitio: cognoscimus enim per visum Socratem inquantum
visus noster assimilatur ipsi Socrati, et etiam inquantum assimilatur
imagini Socratis; et utraque istarum assimilationum sufficit ad
cognoscendum Socratem. Dico ergo, quod quando aliqua res cognoscitur
per similitudinem alterius rei, illa cognitio non fit per aliquam
similitudinem aliam, quae sit immediate ipsius rei cognitae; et si
cognoscens cognoscat unam et eamdem rem per similitudinem propriam et
per similitudinem alterius rei, erunt diversae cognitiones. Quod sic
patere potest. Est enim aliqua cognitiva potentia quae cognoscit
tantum recipiendo, non autem aliquid ex receptis formando; sicut
sensus simpliciter cognoscit illud cuius speciem recipit, et nihil
aliud. Aliqua vero potentia est quae non solum cognoscit, secundum
quod recipit; sed etiam ex his quae recipit, potest aliquam aliam
speciem formare; sicut patet in imaginatione, quae ex forma auri
recepta et forma montis, format quoddam phantasma aurei montis. Et
similiter est in intellectu, quia ex forma generis et differentiae
comprehensis format quidditatem speciei. In huiusmodi igitur potentiis
quando una res cognoscitur per similitudinem alterius rei, quandoque
contingit quod praeter similitudinem illam formatur alia species, quae
est rei immediate; sicut ex statua Herculis visa potest formare
quamdam aliam similitudinem quae sit ipsius Herculis immediate; sed
haec cognitio iam est alia ab illa qua cognoscebam Herculem in statua
sua. Si enim esset eadem, tunc oporteret hoc accidere in qualibet
alia potentia; quod manifeste falsum apparet. Cum enim visus exterior
videt Herculem in statua sua, non fit cognitio per aliquam aliam
similitudinem quam per similitudinem statuae. Sic igitur dico, quod
ipsa essentia divina est similitudo rerum omnium; et ideo intellectus
Angeli res cognoscere potest et per similitudines ipsarum rerum, et
per ipsam essentiam divinam. Sed illa cognitio qua cognoscet per
similitudines ipsarum rerum, erit alia a cognitione qua cognoscit res
per verbum; quamvis etiam illae similitudines causentur ex coniunctione
intellectus angelici ad verbum, sive per operationem ipsius intellectus
angelici, ut dictum est de imaginatione, sive, quod est verius, per
influxum verbi.
Ad primum igitur dicendum, quod ex quo essentia divina est rerum
similitudo quae cognoscuntur per verbum, intellectus angelicus
essentiae divinae coniunctus, est rebus illis sufficienter assimilatus
ad eas cognoscendas.
Ad secundum dicendum, quod a verbo potest fieri impressio in
intellectum Angeli; sed cognitio quae est per illam impressionem, est
alia a cognitione quae est per verbum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis gloria non destruat naturam, elevat
tamen eam ad id quod per se non poterat, hoc est ad hoc quod videat res
per ipsam essentiam Dei sine aliqua similitudine media in visione
illa.
Ad quartum dicendum, quod verbum non est alicuius rei forma intra,
ita quod sit pars essentiae rei; est tamen intellectui forma intrinseca
ut intelligibile per ipsum.
Ad quintum dicendum, quod Paulus postquam desiit essentiam Dei
videre, memor fuit rerum quae in verbo cognoverat, per similitudines
rerum apud se remanentes.
Ad sextum dicendum, quod similitudines illae quae remanserunt post
absentiam verbi, imprimebantur etiam quando verbum per essentiam
videbat; sed tamen illa visio qua videbat per verbum, non erat per
illas impressiones, ut ex dictis, in corp. art., patet.
|
|