|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Dionysius, cap. VI caelestis hierarchiae,
Angeli ignorant suas virtutes. Sed si cognoscerent se per essentiam,
cognoscerent suas virtutes. Ergo Angelus suam essentiam non
cognoscit.
2. Praeterea, si Angelus cognoscit seipsum, hoc non est per
aliquam similitudinem, sed per essentiam suam: quia in his quae sunt
sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur, ut dicitur in
III de anima. Sed per essentiam suam se cognoscere non potest,
quia illud quo intelligitur, est forma intellectus. Essentia autem
Angeli non potest esse forma intellectus eius, cum magis intellectus
insit essentiae ut proprietas quaedam, sive forma. Ergo Angelus
nullo modo cognoscit se.
3. Praeterea, idem non potest esse agens et patiens, movens et
motum, nisi hoc modo quod una pars eius sit movens vel agens, et alia
mota vel passa; ut patet in animalibus, ut probatur in VIII
Physic. Sed intelligens et intellectum se habent ut agens et
patiens. Ergo non potest esse quod Angelus totum se intelligat.
4. Praeterea, si Angelus intelligit se per essentiam suam, oportet
quod essentia sua sit actus intellectus eius. Sed nulla essentia per
se subsistens potest esse actus alicuius, nisi sit actus purus: res
enim materialis non potest esse alicuius forma; esse autem actum purum
nulli essentiae convenit nisi divinae. Ergo Angelus non potest se per
essentiam suam cognoscere.
5. Praeterea, nihil intelligitur nisi secundum quod denudatur a
materia et a conditionibus materialibus. Sed esse in potentia est
quaedam materialis conditio, a qua Angelus denudari non potest. Ergo
Angelus seipsum intelligere non potest.
6. Praeterea, si Angelus intelligit se per essentiam suam, oportet
quod essentia sua sit in intellectu suo. Sed hoc esse non potest;
quinimmo intellectus est in essentia: non enim potest esse aliquid esse
in altero et e converso. Ergo Angelus non cognoscit se per essentiam
suam.
7. Praeterea, intellectus Angeli habet potentiam admixtam. Nihil
autem de potentia in actum reducitur a seipso. Cum ergo intellectus
reducatur in actum cognitionis per ipsum cognoscibile, impossibile erit
quod Angelus intelligat seipsum.
8. Praeterea, nulla potentia habet efficaciam agendi nisi ab
essentia in qua radicatur. Ergo intellectus Angeli est efficax ad
intelligendum ex virtute essentiae suae. Sed non potest idem esse
principium agendi et patiendi. Cum igitur id quod intelligitur, sit
quodammodo ut passum, videtur quod Angelus essentiam suam cognoscere
non possit.
9. Praeterea, demonstratio actus intellectus est. Sed non potest
idem per idem demonstrari. Ergo non potest esse quod Angelus per
essentiam suam intelligatur a se.
10. Praeterea, qua ratione reflectitur in se intellectus, et
affectus. Sed affectus Angeli non reflectitur in se nisi per
dilectionem naturalem, quae est quidam naturalis habitus. Ergo nec
Angelus se cognoscere potest nisi mediante aliquo habitu; et ita non
cognoscit se per essentiam suam.
11. Praeterea, operatio cadit media inter agens et patiens. Sed
intelligens et intellectum se habent ut agens et patiens. Cum igitur
nihil cadat medium inter rem aliquam et seipsam, impossibile videtur
quod Angelus seipsum intelligat.
1. Sed contra. Quod potest virtus inferior, potest et superior,
ut dicit Boetius. Sed anima nostra seipsam cognoscit. Ergo multo
fortius Angelus.
2. Praeterea, haec est ratio quare intellectus noster seipsum
intelligit, non autem sensus, ut dicit Avicenna, quia sensus utitur
organo corporali, non autem intellectus. Sed intellectus Angeli
magis est separatus ab organo corporali quam etiam intellectus noster.
Ergo Angelus etiam cognoscit seipsum.
3. Praeterea, intellectus Angeli, cum sit deiformis, maxime
assimilatur intellectui divino. Sed Deus se per essentiam suam
cognoscit. Ergo et Angelus.
4. Praeterea, quanto intelligibile est magis proportionatum
intellectui, tanto magis potest ipsum cognoscere. Sed nullum
intelligibile est magis proportionatum intellectui angelico quam sua
essentia. Ergo essentiam suam maxime cognoscit.
5. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod omnis sciens scit
essentiam suam, et redit ad essentiam suam reditione completa. Ergo
et Angelus, cum sit sciens.
Responsio. Dicendum, quod duplex est actio. Una quae procedit ab
agente in rem exteriorem, quam transmutat; et haec est sicut
illuminare, quae etiam proprie actio nominatur. Alia vero actio est,
quae non procedit in rem exteriorem, sed stat in ipso agente ut
perfectio ipsius; et haec proprie dicitur operatio, et haec est sicut
lucere. Hae autem duae actiones in hoc conveniunt quod utraque non
progreditur nisi ab existente in actu, secundum quod est actu; unde
corpus non lucet nisi secundum quod habet lucem in actu; et similiter
non illuminat. Actio autem appetitus et sensus et intellectus non est
sicut actio progrediens in materiam exteriorem, sed sicut actio
consistens in ipso agente, ut perfectio eius; et ideo oportet quidem
quod intelligens, secundum quod intelligit, sit actu; non autem
oportet quod in intelligendo intelligens sit ut agens, et intellectum
ut passum. Sed intelligens et intellectum, prout ex eis est effectum
unum quid, quod est intellectus in actu, sunt unum principium huius
actus quod est intelligere. Et dico ex eis effici unum quid,
inquantum intellectum coniungitur intelligenti sive per essentiam suam,
sive per similitudinem. Unde intelligens non se habet ut agens vel ut
patiens, nisi per accidens; inquantum scilicet ad hoc quod
intelligibile uniatur intellectui, requiritur aliqua actio vel passio:
actio quidem, secundum quod intellectus agens facit species esse
intelligibiles actu; passio autem, secundum quod intellectus
possibilis recipit species intelligibiles, et sensus species
sensibiles. Sed hoc quod est intelligere, consequitur ad hanc
passionem vel actionem, sicut effectus ad causam. Sicut ergo corpus
lucidum lucet quando est lux actu in ipso, ita intellectus intelligit
omne illud quod est actu intelligibile in ipso. Sciendum est igitur,
quod nihil prohibet esse aliquid actu unum et in potentia alterum,
sicut corpus diaphanum est actu quidem corpus, sed potentia tantum
coloratum; et similiter possibile est esse aliquid actu ens, quod in
genere intelligibilium est potentia tantum. Sicut enim est gradus
actus et potentiae in entibus, quod aliquid est potentia tantum, ut
materia prima; aliquid actu tantum, ut Deus; aliquid actu et
potentia ut omnia intermedia; sic est in genere intelligibilium aliquid
ut actu tantum, scilicet essentia divina; aliquid ut potentia tantum,
ut intellectus possibilis; quod hoc modo se habet in ordine
intelligibilium sicut materia prima in ordine sensibilium, sicut dicit
Commentator in III de anima. Omnes autem substantiae angelicae
sunt mediae, habentes aliquid de potentia et actu, non solum in genere
entium, sed etiam in genere intelligibilium. Sicut igitur materia
prima non potest agere aliquam actionem nisi perficiatur per formam; et
tunc actio illa est quaedam emanatio ipsius formae magis quam materiae;
res autem existentes actu possunt agere actiones, secundum quod sunt
actu; ita intellectus possibilis noster nihil potest intelligere
antequam perficiatur forma intelligibili in actu. Tunc enim intelligit
rem cuius est illa forma; nec potest se intelligere nisi per formam
intelligibilem actu in se existentem. Intellectus vero Angeli, quia
habet essentiam suam quae est ut actus in genere intelligibilium, sibi
praesentem, potest intelligere id quod est intelligibile apud ipsum,
id est essentiam suam, non per aliquam similitudinem, sed per
seipsam.
Ad primum igitur dicendum, quod Angeli cognoscunt virtutem suam,
secundum quod in se consideratur, eam comprehendendo; non autem eam
comprehendunt secundum quod deducitur ab exemplari aeterno; hoc enim
esset ipsum exemplar comprehendere.
Ad secundum dicendum, quod essentia Angeli, quamvis non possit
comparari ad intellectum eius ut actus ad potentiam in essendo,
comparatur tamen ad ipsum ut actus ad potentiam in intelligendo.
Ad tertium dicendum, quod intellectum et intelligens non se habent ut
agens et patiens; sed ambo se habent ut unum agens, ut patet ex
dictis, in corp. art., quamvis quantum ad modum loquendi videantur
ut agens et patiens significari.
Ad quartum dicendum, quod quamvis essentia Angeli non sit actus
purus, non tamen habet materiam partem sui; sed secundum hoc est in
potentia quod esse non habet a seipso: et ideo nihil prohibet ipsum
comparari ad intellectum ut actum in intelligendo.
Ad quintum dicendum, quod id quod intelligitur, non oportet denudari
a qualibet materia. Constat enim quod formae naturales nunquam
intelliguntur sine materia, cum materia in earum definitione cadat.
Sed oportet quod denudetur a materia individuali, quae est materia
determinatis dimensionibus substans; unde minus oportet quod separetur
a potentia tali, qualis est in Angelis.
Ad sextum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse in altero et
illud in eo diversis modis, sicut totum in partibus, et e converso.
Et similiter est in proposito: essentia enim Angeli est in intellectu
eius sicut intelligibile in intelligente, intellectus autem in essentia
sicut potentia in substantia.
Ad septimum dicendum, quod intellectus Angeli non est in potentia
respectu essentiae suae, sed respectu eius est semper in actu.
Respectu autem aliorum intelligibilium potest esse in potentia: nec
tamen sequitur quod, quando intellectus est in potentia, quod per
aliud agens reducatur in actum semper; sed solum quando est in potentia
essentiali, sicut aliquis antequam addiscat. Quando autem est in
potentia accidentali, sicut habens habitum dum non considerat, potest
per seipsum exire in actum; nisi dicatur, quod reducitur in actum per
voluntatem, qua movetur ad actu considerandum.
Ad octavum dicendum, quod illud quod intelligitur, non est ut
passum, sed ut principium actionis, ut patet ex dictis, in corp.
art., et ideo ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod aliquid potest esse cognitionis causa
dupliciter. Uno modo ex parte ipsius cognoscibilis: et sic magis
notum est causa cognoscendi minus notum. Et hoc modo medium
demonstrationis est causa intelligendi. Alio modo ex parte
cognoscentis: et sic causa cognitionis est illud quod facit
cognoscibile esse actu in cognoscente. Et sic nihil prohibet aliquid
per seipsum cognosci.
Ad decimum dicendum, quod dilectio naturalis non est habitus, sed est
actus.
Ad undecimum dicendum, quod operatio intellectualis non est media
secundum rem inter intelligens et intellectum, sed procedit ex
utroque, secundum quod sunt unita.
|
|