|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Dionysius VI cap. caelestis hierarchiae,
etiam ipsi Angeli suam ordinationem ignorant. Sed si Angelus unus
cognosceret alium, suam ordinationem scirent. Ergo unus alium non
cognoscit.
2. Praeterea, ut dicitur in libro de causis, omnis intelligentia
scit quod est supra se, inquantum est causa ei, et quod est infra se,
in quantum est causatum ab ea. Sed secundum fidem, non ponitur quod
unus Angelus sit causa alterius. Ergo unus alium non cognoscit.
3. Praeterea, sicut dicit Boetius, universale est dum
intelligitur, singulare dum sentitur. Sed Angelus est quoddam
singulare, cum sit persona. Cum igitur Angelus tantum per
intellectum cognoscat, videtur quod Angelus Angelum non cognoscat.
4. Item, videtur quod unus Angelus alium non cognoscat per
essentiam Angeli cogniti. Id enim quo intellectus intelligit,
oportet esse intrinsecum ipsi intellectui. Sed essentia unius Angeli
non potest esse intra intellectum alterius, quia nihil illabitur menti
nisi solus Deus. Ergo Angelus non potest cognoscere alium Angelum
per essentiam eius.
5. Praeterea, possibile est unum Angelum cognosci ab omnibus
Angelis. Id autem quo aliquid cognoscitur, est coniunctum ipsi
cognoscenti. Si ergo Angelus cognosceret alium per essentiam Angeli
cogniti, oporteret quod Angelus cognitus esset in pluribus locis, cum
Angeli cognoscentes in pluribus locis sint.
6. Praeterea, Angeli essentia substantia quaedam est; intellectus
autem accidens, cum sit potentia quaedam. Sed substantia non est
forma accidentis. Ergo essentia unius Angeli non potest esse
intellectui alterius forma, qua intelligat.
7. Praeterea, nihil cognoscitur ab intellectu per sui praesentiam
quod est separatum ab eo. Sed essentia unius Angeli est separata ab
intellectu alterius. Ergo unus Angelus ab alio non cognoscitur per
essentiae suae praesentiam.
8. Item, videtur quod unus Angelus per essentiam sui cognoscentis
non possit alium cognoscere. Sicut enim superioribus Angelis subsunt
inferiores, ita et sensibiles creaturae. Si ergo superior Angelus
cognoscendo essentiam suam cognoscat alios Angelos, eadem ratione et
per essentiam suam cognoscet omnes res sensibiles, et non per aliquas
formas, ut dicitur in Lib. de causis.
9. Praeterea, nihil ducit in cognitionem alterius nisi quod habet
similitudinem cum eo. Sed essentia unius Angeli non convenit cum alio
nisi in genere. Si igitur unus alium cognoscat solum per essentiam sui
cognoscentis, non cognoscet eum nisi in genere; quod est imperfecte
cognoscere.
10. Praeterea, illud per quod aliquid cognoscitur, est ratio
ipsius. Si ergo unus Angelus per essentiam suam omnes alios
cognoscat, essentia sua erit ratio propria omnium; quod videtur soli
divinae essentiae convenire.
11. Item, videtur quod unus Angelus non cognoscat alium per
similitudinem sive per speciem aliquam in se existentem: quia, ut
dicit Dionysius, Angeli sunt divina lumina. Sed lumen non
cognoscitur per aliquam speciem, sed per se ipsum. Ergo nec
Angelus.
12. Praeterea, omnis creatura tenebra est, ut patet per
Origenem, super id Ioan., I, 5: et tenebrae eam non
comprehenderunt. Sed similitudo tenebrae oportet quod sit tenebra;
tenebra autem non est principium manifestationis, sed occultationis.
Cum igitur Angelus sit creatura, et sic tenebra, non poterit
cognosci per suam similitudinem. Sed si cognoscitur, oportet quod
cognoscatur per lumen divinum existens in ipso.
13. Praeterea, Angelus est Deo propinquior quam rationalis
anima. Sed secundum Augustinum, anima cognoscit omnia, et iudicat
de omnibus, secundum connexionem quam habet ad rationes aeternas, non
per aliquas artes quas secum ad corpus detulerit. Ergo multo fortius
Angelus non cognoscit alium Angelum per similitudinem eius, sed per
rationem aeternam.
14. Item, videtur quod nec per similitudinem innatam. Quia
aequaliter similitudo innata se habet ad praesens et distans. Si
igitur unus Angelus alium cognoscat per similitudinem innatam, non
cognoscet de eo quando erit praesens, et quando distans.
15. Praeterea, Deus potest de novo facere unum Angelum. Sed
Angeli qui non est, formam non habet penes se. Si ergo Angelus
naturali cognitione non cognoscit alium Angelum nisi per formam
innatam, Angeli qui modo sunt non cognoscerent naturali cognitione
Angelum qui de novo fieret.
16. Item, videtur quod nec per formas impressas ab
intelligibilibus, sicut sensus per formas impressas a sensibilibus,
quia secundum hoc inferiores Angeli non cognoscerentur a superioribus,
cum non possint imprimere in eos.
17. Item videtur quod nec per formas abstractas, sicut intellectus
agens abstrahit a phantasmatibus, quia sic inferiores non cognoscerent
superiores. Ex quibus omnibus videtur quod unus Angelus alium non
cognoscat.
1. Sed contra. In libro de causis dicitur: omnis intelligentia
scit res quae non corrumpuntur nec cadunt in tempore. Sed Angeli sunt
incorruptibiles et supra tempus. Ergo unus Angelus ab alio
cognoscitur.
2. Praeterea, similitudo est causa cognitionis. Sed cum intellectu
unius Angeli magis convenit alius Angelus quam res materiales. Cum
ergo Angeli res materiales cognoscant, multo fortius unus Angelus
alium cognoscit.
3. Praeterea, intellectui unius Angeli magis est proportionata
essentia alterius Angeli quam essentia divina. Ergo, cum Angeli
videant Deum per essentiam, multo fortius unus Angelus alterius
essentiam cognoscere potest.
4. Praeterea, ut dicitur in Lib. de intelligentiis, omnis
substantia immaterialis et immixta est omnium cognoscitiva. Et haec
probatur ex hoc quod habetur III de anima, quod intellectus est
immixtus, ut omnia cognoscat. Sed esse immateriales et immixtos
maxime convenit Angelis. Ergo ipsi omnia cognoscunt, et ita unus
alium.
5. Item, videtur quod unus Angelus alium cognoscat per essentiam
Angeli cogniti. Augustinus enim dicit, XII super Genesim ad
litteram, quod Angeli sua visa demonstrant per commixtionem spiritus.
Sed commixtio non potest esse nisi unus spiritus alii per essentiam
coniungatur. Ergo unus Angelus potest alii per essentiam coniungi;
et ita per essentiam suam ab alio cognosci.
6. Praeterea, cognitio est actus quidam. Ad actionem autem
sufficit contactus. Ergo, cum inter unum Angelum et alium possit
esse spiritualis contactus, unus alium per essentiam suam cognoscere
poterit.
7. Praeterea, magis convenit intellectus unius Angeli cum essentia
alterius Angeli, quam cum similitudine rei naturalis. Sed
intellectus Angeli potest informari similitudine rei ad cognoscendam
rem materialem. Ergo et essentia alterius Angeli potest esse forma
intellectus angelici qua alium Angelum cognoscat.
8. Praeterea, secundum Augustinum, Lib. XII super Genesim ad
Litt., intellectualis visio est earum rerum quarum similitudines non
sunt aliud quam earum essentiae. Sed unus Angelus non cognoscit alium
nisi intellectuali visione. Ergo non cognoscit eum per similitudinem
quae sit aliud quam eius essentia; et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum, quod unus Angelus absque dubio alium
cognoscit, cum quilibet Angelus sit substantia intelligibilis in actu
per hoc quod est a materia immunis. Intellectus autem angelicus non
accipit a sensibilibus; et ideo in ipsas formas intelligibiles et
immateriales fertur, eas intelligendo. Sed de modo cognitionis
videtur esse diversitas in sententia, consideratis diversorum dictis.
Commentator enim in XI Metaphys. dicit, quod in substantiis
separatis a materia non differt forma quae est in intellectu, a forma
quae est extra intellectum. Quod enim apud nos forma domus quae est in
mente artificis, sit aliud a forma domus quae est extra, procedit ex
hoc quod forma exterior est in materia, forma autem artis est sine
materia: et secundum hoc, cum Angeli sint substantiae et formae
immateriales, ut Dionysius dicit, videtur sequi quod forma qua unus
Angelus intelligitur ab alio, sit idem quod essentia eius, qua in se
subsistit. Sed istud non videtur esse possibile universaliter. Forma
enim qua intellectus intelligit, cum sit intellectus perfectio, est
nobilior intellectu; et propter hoc philosophus in XI Metaph.,
probat quod Deus non intelligit aliquid extra se, quia illud
perficeret intellectum eius et esset eo nobilius. Si igitur superiores
Angeli intelligerent inferiores per essentiam inferiorum, sequeretur
quod inferiorum essentiae essent perfectiores intellectibus superiorum,
et eis nobiliores; quod est impossibile. Posset autem forte dici quod
hic modus est conveniens quantum ad modum intelligendi quo inferiores
intelligunt superiores, ut scilicet inferior superiorem intelligat per
essentiam superioris. Et huic videntur consonare verba Dionysii,
IV cap. de divinis nominibus, ubi Angelos distinguere videtur in
intelligibiles et intellectuales substantias; superiores quidem
intelligibiles vocans, inferiores autem intellectuales; ubi etiam
dicit, quod inferioribus sunt superiores ut cibus; quod videtur posse
intelligi hoc modo, inquantum scilicet superiorum essentiae sunt formae
quibus inferiores intelligunt. Sed haec via fortassis posset sustineri
apud philosophos, qui posuerunt superiores intelligentias esse
inferiorum creatrices. Sic enim poterant ponere quodammodo quod
superior Angelus inferiori intimus esset, quasi causa conservans eum
in esse; quod quidem apud nos dici non potest nisi de solo Deo, qui
mentibus angelicis et humanis illabitur. Forma autem qua intellectus
intelligit, oportet quod sit intra intellectum intelligentem in actu;
unde non potest dici de aliqua substantia spirituali, quod per
essentiam suam ab alio videatur, nisi de solo Deo. Quod etiam
philosophorum opinio non fuerit, quod Angelus per essentiam suam ab
alio videatur, hoc manifeste patet eorum dicta intuenti. Dicit enim
Commentator in XI Metaphys., quod illud quod intelligit motor
orbis Saturni de motore primi orbis, est aliud ab eo quod intelligit
de ipso motor orbis Iovis. Quod non potest esse verum nisi quantum ad
id quo uterque intelligit. Et hoc non esset, si uterque intelligeret
motorem orbis superioris per essentiam eius. In commento etiam libri
de causis, dicitur, quod intelligentia inferior scit quod est supra
se, per modum substantiae suae, et non per modum substantiae
superioris. Avicenna etiam in sua metaphysica dicit, quod
intelligentias esse in nobis nihil est aliud quam impressiones earum in
nobis esse; non quod per essentiam suam sint in intellectu. Quod vero
supra inductum est ex verbis Commentatoris in XI Metaph.,
intelligendum est, quando aliqua substantia separata a materia
intelligit seipsam. Tunc enim non oportet quod sit aliud forma in
intellectu, et forma qua res in se subsistit; eo quod ipsa forma, qua
talis res in se subsistit, est intelligibilis in actu propter
immunitatem suam a materia. Dionysii etiam verba non sunt secundum
hunc intellectum accipienda; sed eosdem vocat intelligibiles et
intellectuales, vel superiores vocat intelligibiles et inferiorum
cibum, inquantum in eorum lumine inferiores intelligunt. Ex aliorum
autem dictis videtur quod Angelus per essentiam suam, id est
videntis, alium Angelum videat. Et hoc videtur ex verbis
Augustini, X de Trinitate, ubi dicit sic: mens ipsa sicut
corporearum rerum notitias per corporis sensus colligit, ita et
incorporearum per semetipsam. Ex quo videtur etiam similiter de mente
Angeli, quod cognoscendo seipsam, cognoscat alios Angelos. Huic
etiam videtur attestari quod dicitur in libro de causis, quod
intelligentia intelligit quod est supra se et infra se, per modum
substantiae suae. Sed istud non videtur sufficere: cum enim omnis
cognitio sit per assimilationem, Angelus per essentiam suam non potest
de alio Angelo plus cognoscere quam hoc in quo essentiae suae est
similis. Unus autem Angelus alteri Angelo non similatur nisi in
natura communi: et sic sequeretur quod unus alium non cognosceret
cognitione completa, et praecipue quantum ad illos qui ponunt plures
Angelos esse unius speciei. Quantum enim ad illos qui ponunt omnes
Angelos specie ab invicem differre, forte posset aliquo modo sustineri
modus iste. Quilibet enim Angelus cognoscendo essentiam suam,
cognoscit perfecte intellectualem naturam. Cognita autem natura
intellectuali perfecte, cognoscuntur omnes gradus naturae
intellectualis. Diversae autem species in Angelis non distinguuntur
nisi secundum gradus perfectionis intellectualis naturae. Et secundum
hoc, unus Angelus essentiam suam videns, concipit singulos gradus
naturae intellectualis, et per huiusmodi conceptiones de omnibus aliis
Angelis completam cognitionem habet. Et sic potest salvari quod alii
quidam dicunt, quod unus cognoscit alium per formam acquisitam, ut
praedicta conceptio forma acquisita dicatur; sicut si albedo seipsam
intelligeret, perfecte cognosceret naturam coloris, et per consequens
omnes species colorum secundum gradus coloris distincte, et ulterius
etiam omnes individuos colores, si in una specie non esset nisi unum
individuum. Sed adhuc etiam hic modus non videtur sufficere. Quamvis
enim in una specie non sit nisi unus Angelus, tamen in Angelo
alicuius speciei aliud erit quod ei conveniet ex ratione suae speciei,
et aliud quod ei conveniet inquantum est quoddam individuum, sicut
operationes particulares ipsius; et has secundum modum praedictum alius
Angelus de eo cognoscere nullatenus posset. Auctoritas autem
Augustini, non sonat quod mens per seipsam sicut per medium
cognoscendi cognoscat alia, sed sicut per potentiam cognoscitivam: sic
enim et per sensus corporalia cognoscit. Unde alius modus est
eligendus: ut dicatur, quod unus Angelus alios cognoscit per
similitudines eorum in intellectu eius existentes; non quidem
abstractas, aut impressas ab alio Angelo, vel aliquo modo
acquisitas, sed a creatione divinitus impressas; sicut et res
materiales per huiusmodi similitudines cognoscit: et hoc magis per
sequentia patebit.
Ad primum igitur dicendum, quod ordinationem suam in se consideratam
Angeli cognoscunt, non autem comprehendunt eam secundum quod
providentiae divinae substat; hoc enim esset ipsam providentiam
comprehendere.
Ad secundum dicendum, quod ratio causae et causati non est ratio
cognitionis, nisi quatenus causatum habet similitudinem suae causae,
et e converso. Unde si in uno Angelo ponamus similitudinem alterius,
praeter hoc quod sit causa vel causatum eius, remanebit sufficiens
ratio cognitionis, cum cognitio sit per assimilationem.
Ad tertium dicendum, quod auctoritas Boetii intelligitur de
particularibus materialibus quae sensui substant: huiusmodi autem
particulare non est Angelus; et ideo ratio non sequitur. Rationes
autem illas quae probant quod Angelus non cognoscat alium Angelum per
essentiam Angeli visi vel videntis, concedimus; quamvis ad eas posset
responderi aliquo modo. Ad rationes vero illas quae probant quod unus
Angelus alium per similitudinem non cognoscit, respondendum est.
Ad quarum primam dicendum, quod etiam luminis possibile est esse
similitudinem aliquam, vel eo deficientiorem, sicut quaedam similitudo
eius est color, vel etiam perfectiorem, sicut lux in substantia
illuminante. Similiter etiam, cum Angeli dicantur lumina inquantum
sunt formae actu intelligibiles, non est inconveniens quod eorum
similitudines sint per modum sublimiorem in superioribus, et per modum
inferiorem in inferioribus.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur quod omnis creatura est
tenebra, vel falsa, vel nihil, in se considerata; non est
intelligendum quod essentia sua sit tenebra vel falsitas, sed quia non
habet nec esse nec lucem nec veritatem nisi ab alio; unde si
consideretur sine hoc quod ab alio habet, est nihil et tenebra et
falsitas.
Ad tertium dicendum, quod anima connectitur rationibus aeternis
inquantum impressio quaedam rationum aeternarum est in mente nostra,
sicut sunt principia naturaliter cognita, per quae de omnibus iudicat;
et huiusmodi etiam impressiones sunt in Angelis similitudines rerum per
quas cognoscunt.
Ad quartum dicendum, quod Angelus non cognoscit alium Angelum per
similitudinem vel abstractam vel impressam, sed per similitudinem
innatam, per quam ducitur in cognitionem alterius Angeli, non solum
quantum ad essentiam eius, sed etiam quantum ad omnia accidentia eius.
Et ideo per eam scit quando Angelus est distans vel praesens.
Rationes autem probantes quod unus Angelus alium cognoscit,
concedimus. Ad rationes vero probantes quod Angelus cognoscitur per
essentiam suam ab alio Angelo, respondendum est.
Ad quarum primam dicendum, quod illa cognitio de qua Augustinus
loquitur, non intelligitur quantum ad essentiam, sed quantum ad
operationem, secundum quod superior spiritus illuminat inferiorem.
Ad secundum dicendum, quod cognoscens et cognitum non se habent sicut
agens et patiens, ut ex dictis, art. 6, ad 5 et in corp. art.,
patet, sed sicut duo ex quibus fit unum cognitionis principium; et
ideo non sufficit ad cognitionem contactus inter cognoscens et
cognoscibile; sed oportet quod cognoscibile cognoscenti uniatur ut
forma, vel per essentiam suam, vel per similitudinem suam.
Ad tertium dicendum, quod quamvis essentia Angeli magis conveniat cum
intellectu Angeli alterius quam similitudo rei materialis secundum
participationem naturae unius, non tamen secundum convenientiam
habitudinis quae requiritur inter perfectionem et perfectibile; sicut
etiam una anima magis convenit cum alia anima quam cum corpore, et
tamen una anima non est forma alterius animae, sicut est corporis.
Ad quartum dicendum, quod auctoritas Augustini potest dupliciter
exponi. Uno modo ut dicatur, quod Augustinus loquitur de illa
visione intellectuali qua spiritus creatus videt seipsum vel Deum vel
alia quae in ipso sunt per essentiam suam: constat enim quod lapis per
essentiam suam non est in anima, quamvis ab anima intelligatur. Alio
modo potest exponi ut referatur ad obiectum cognitionis, non ad formam
qua cognoscitur. Sensus enim et imaginationis obiectum sunt exteriora
accidentia, quae sunt similitudines rei, et non res ipsa. Sed
obiectum intellectus est quod quid est, id est ipsa essentia rei, ut
dicitur in III de anima. Et sic similitudo rei quae est in
intellectu, est similitudo directe essentiae eius; similitudo autem
quae est in sensu vel imaginatione, est similitudo accidentium eius.
|
|