|
Et videtur quod per essentiam sui.
1. Unaquaeque enim res sufficienter cognoscitur in suo exemplari.
Sed in cap. V de divinis nominibus inducitur Clementis philosophi
opinio, qui dixit, quod superiora in entibus sunt inferiorum
exemplaria; et sic essentia Angeli est exemplar rerum materialium.
Ergo Angeli cognoscunt materialia per essentiam suam.
2. Praeterea, res materiales melius cognoscuntur in essentia divina
quam in propriis naturis, quia clarius ibi relucent. Sed essentia
Angeli est propinquior divinae essentiae quam res materiales. Ergo
melius possunt cognosci in essentia Angeli quam in propriis naturis.
Cum ergo eas nos in propriis naturis cognoscamus, multo fortius
Angeli essentiam suam intuentes, omnia materialia cognoscunt.
3. Praeterea, lumen intellectus angelici est perfectius quam lumen
intellectus agentis qui est pars animae nostrae. Sed in lumine
intellectus agentis omnia materialia cognoscimus, quia illud lumen est
actus omnium intelligibilium. Ergo multo fortius Angelus cognoscendo
lumen suum, omnia materialia cognoscit.
4. Praeterea, cum Angelus res materiales cognoscat, oportet quod
eas vel per speciem vel per essentiam suam cognoscat. Sed non per
speciem; quia neque per particularem, cum sit immunis a materia,
neque per universalem, quia sic non haberet perfectam et propriam
cognitionem de eis. Ergo per essentiam suam cognoscit res materiales.
5. Praeterea, si lux corporalis seipsam cognosceret, omnes colores
ex hoc cognosceret, eo quod ipsa est actus omnium colorum. Cum igitur
Angelus sit lux spiritualis, cognoscendo seipsum, cognoscet omnia
materialia.
6. Praeterea, intellectus Angeli medius est inter intellectum
divinum et humanum. Sed intellectus divinus omnia cognoscit per
essentiam suam, intellectus autem humanus omnia per species. Ergo
intellectus angelicus ad minus quaedam, cognoscendo essentiam suam,
cognoscet.
7. Praeterea, Dionysius dicit, cap. VII de divinis nominibus:
Angelos scire dicunt eloquia, scilicet sacra ea quae sunt in terra,
non secundum sensus ipsa cognoscentes, sed secundum propriam deiformis
mentis virtutem et naturam. Ergo videtur quod cognoscendo virtutem et
naturam suam materialia cognoscant.
8. Praeterea, si speculum materiale cognoscitivum esset,
cognosceret res materiales per essentiam suam, nisi a rebus species in
ipsum resultarent. Sed in intellectu Angeli non resultant species a
rebus materialibus, ut patet per Dionysium, cap. VII de divinis
nominibus. Si ergo materialia cognoscat oportet quod per essentiam
suam ea cognoscat, cum sit quoddam speculum, ut patet per Dionysium,
cap. IV de divinis nominibus.
9. Praeterea, potentia cognitiva in Angelis est perfectior quam
potentia naturalis rerum materialium. Sed multae potentiae materialium
possunt per seipsas in sua obiecta, sine hoc quod aliquid eis
superaddatur. Ergo multo fortius intellectus angelicus poterit
cognoscere res materiales per essentiam suam sine aliquibus speciebus.
10. Praeterea, efficacior est Angelus in cognoscendo quam ignis in
comburendo. Sed ignis comburit sine hoc quod aliquid combustibile sit
in ipso. Ergo et Angelus cognoscit per se ipsum sine hoc quod aliqua
species cognoscibilis sit in ipso.
1. Sed contra. Est quod dicitur in libro de causis, quod omnis
intelligentia est plena formis; et in eodem libro dicitur, quod formae
sunt in ea per modum intelligibilem. Ergo per huiusmodi formas
intelligit res, et non per essentiam suam.
2. Praeterea, magis convenit essentia Angeli cum alio Angelo quam
cum re materiali. Sed non potest Angelus ex hoc quod cognoscit
essentiam suam, alios Angelos cognoscere. Ergo nec cognoscendo
essentiam suam materialia cognoscet.
3. Praeterea, illud quod principium est unitatis, non potest esse
principium distinctionis. Sed essentia Angeli est principium unitatis
ipsius, quia per eam Angelus unus est. Ergo non potest esse
principium distinctae cognitionis de rebus.
4. Praeterea, nihil praeter Deum est id quod habet. Sed Angelus
habet potentiam intellectivam. Ergo non est potentia intellectiva;
ergo multo minus est id quo intelligit; ergo non intelligit res per
essentiam suam.
Responsio. Dicendum, quod omnis cognitio est per assimilationem;
similitudo autem inter aliqua duo est secundum convenientiam in forma.
Cum autem unitas effectus unitatem causae demonstret, et sic in genere
cuiuslibet formae ad unum primum principium illius formae redire
oporteat, impossibile est aliqua duo esse ad invicem similia, nisi
altero duorum modorum: vel ita quod unum sit causa alterius, vel ita
quod ambo ab una causa causentur, quae eamdem formam utrique imprimat;
et secundum hoc diversimode ponimus Angelos materialia cognoscere ab eo
quod philosophi posuerunt. Nos enim non ponimus, Angelos esse causas
materialium rerum, sed Deum creatorem omnium visibilium et
invisibilium; et ideo non potest in Angelo esse similitudo materialium
rerum nisi ab eo qui est materialium rerum causa. Omne autem quod
aliquid non habet a seipso, sed ab altero, est ei praeter essentiam
suam. Et per hunc modum probat Avicenna, quod esse cuiuslibet rei
praeter primum ens est aliquid praeter essentiam ipsius, quia omnia ab
alio esse habent. Unde oportet quod similitudines rerum materialium in
Angelo existentes, sint aliud ab essentia ipsius, impressae in ipsum
a Deo. Rationes enim rerum materialium in mente divina existentes
sunt quidem lux et vita; vita quidem sunt, inquantum procedunt ad
rerum constitutionem in esse, sicut forma artis procedit in
artificiatum; lux vero sunt, inquantum eaedem impressiones quasdam
efficiunt sibi similes in mentibus Angelorum. Philosophi autem
posuerunt rerum materialium esse Angelos creatores. Et tamen secundum
eorum positionem, adhuc oportet quod res materiales non per essentiam
suam, sed per formas superadditas cognoscant. Similitudines enim
effectuum non sunt in causa nisi per modum quo in ea est virtus ad
producendum effectum, ut autem habetur in libro de causis,
intelligentia non dat esse rebus inferioribus nisi per virtutem
divinam, quae est in ipsa; unde hanc eius operationem dicit divinam;
et sic haec virtus est ei non ex principiis essentiae suae prodiens,
sed ab alio accepta. Et sic huiusmodi virtus est ei praeter essentiam
suam. Unde et similitudines materialium rerum si ponantur eius
effectus, erunt praeter essentiam ipsius Angeli. Et sic patet,
quocumque modo ponatur, quod Angelus non cognoscit res materiales per
essentiam suam, sed per earum formas apud se existentes.
Ad primum igitur dicendum, quod exemplar, si proprie accipiatur,
importat causalitatem respectu exemplatorum: quia exemplar est ad cuius
imitationem fit aliud. Unde et Dionysius, ibidem, Clementis
sententiam improbat, volens exemplaria rerum dici rationes in Deo
existentes. Si tamen exemplar large dicatur omne illud quod aliquo
modo ab alio repraesentatur, sic etiam Angelorum essentiae possunt
dici exemplaria materialium rerum. Sed sicut essentia divina est
proprium exemplar uniuscuiusque rei per rationem idealem eius, quam
apud se habet; ita et essentia Angeli est propria similitudo rei
materialis secundum formam eius quam apud se habet, quamvis forma ista
non sit idem quod essentia, sicut erat idea in Deo.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina est infinita; unde non
determinatur ad aliquod genus, sed colligit in se perfectiones omnium
generum, ut dicit Dionysius, ultimo cap. de divinis nominibus, et
philosophus, et Commentator in V metaphysicorum. Et ita potest esse
per seipsam propria rerum omnium similitudo, et sic per ipsam possunt
omnia perfecte cognosci. Essentia autem Angeli est determinata ad
aliquod genus; unde non habet in se unde sit similitudo omnium
materialium, nisi ei aliquid superaddatur, quo res in propria natura
cognoscat.
Ad tertium dicendum, quod intellectu agente non cognoscuntur omnia
quasi similitudine sufficiente ad omnia cognoscendum, eo quod non est
actus omnium formarum intelligibilium inquantum est haec vel illa
forma, sed inquantum solum sunt intelligibilia; sed per intellectum
agentem dicuntur cognosci omnia sicut per principium cognitionis
activum.
Ad quartum dicendum, quod Angelus cognoscit res non per species
particulares, neque universales eo modo quo formae universales sunt
quae a sensibus abstrahuntur; sed sunt universalium et particularium
similitudines, ut infra melius apparebit.
Ad quintum dicendum, quod lux corporalis si seipsam cognosceret, non
propter hoc omnes colores determinate cognosceret, sed cognosceret eos
solum inquantum sunt visibiles; alias oculus etiam videndo lucem,
omnes colores videret, quod est manifeste falsum.
Ad sextum dicendum, quod intellectus Angeli quantum ad hoc est medius
inter intellectum humanum et divinum, quod res alias cognoscit per
formas essentiae superadditas, in quo deficit ab intellectu divino; se
autem cognoscit per essentiam suam, in quo excedit intellectum
humanum.
Ad septimum dicendum, quod auctoritas Dionysii non est intelligenda
quasi virtus et natura Angeli sit medium quo Angelus alia cognoscit;
sed quia modus cognitionis angelicae sequitur proprietatem naturae et
virtutis ipsius, non autem proprietatem naturae rerum cognitarum; quod
patet ex hoc, quia immaterialiter materialia cognoscit, et sensibilia
sine sensu.
Ad octavum dicendum, quod speculum materiale, si seipsum
cognosceret, nullo modo, cognoscendo essentiam suam, cognosceret res
alias, nisi quatenus cognosceret formas resultantes in ipso; nec
differret utrum formae illae essent acceptae a rebus, vel naturaliter
inditae.
Ad nonum dicendum, quod potentia cognitiva Angeli ordinatur ad
nobiliorem actum quam potentia naturalis rei materialis; unde quamvis
pluribus adminiculis indigeat, nihilominus perfectior et dignior
remanet.
Ad decimum dicendum, quod cognoscens non se habet ad cognoscibile
sicut comburens ad combustibile, quorum unum est agens et aliud
patiens; sed cognoscens et cognoscibile se habent ut unum principium
cognitionis, inquantum ex cognoscibili et cognoscente fit aliquo modo
(unum), ut ex praedictis patet; et ideo ratio non sequitur.
|
|