|
Et videtur quod non sint innatae.
1. In hoc enim differt scientia speculativa a practica, quod
practica est ad res, speculativa a rebus. Sed Angeli non habent de
rebus materialibus scientiam practicam, cum non sint earum factores,
ut Damascenus dicit, sed speculativam tantum. Ergo scientia eorum
est a rebus accepta, et non per species innatas.
2. Praeterea, Ephes. cap. III, 10, dicitur: ut innotescat
principatibus et potestatibus in caelestibus, per Ecclesiam,
multiformis sapientia Dei; unde accipit Hieronymus quod Angeli
mysterium incarnationis didicerunt ab apostolis. Sed scientia quae est
per species innatas, non est ab aliis acquisita. Ergo scientia
Angelorum non est per species innatas.
3. Praeterea, species innatae Angelis aequaliter se habent ad
praesentia et futura. Scientia autem Angelorum non se habet
aequaliter ad utraque, cum sciant praesentia, ignorent autem futura.
Ergo Angelorum scientia non est per species innatas.
4. Praeterea, Angeli rerum materialium cognitionem distinctam
habent. Sed cognitio distincta de rebus haberi non potest nisi per hoc
quod est distinctionis principium, cum sit idem principium essendi et
cognoscendi. Principium autem distinctionis rerum materialium sunt
formae quae sunt in eis. Ergo oportet quod scientia Angelorum de
rebus naturalibus sit per formas a rebus acceptas.
5. Praeterea, ea quae sunt innata vel naturaliter insunt, semper
eodem modo se habent. Sed scientia Angelorum non semper eodem modo se
habet, quia nunc quaedam sciunt quae prius nescierunt: unde secundum
Dionysium, a nescientia aliqui eorum purgantur. Ergo scientia eorum
non est per formas innatas.
6. Praeterea, formae quae sunt in Angelis, sunt universales. Sed
universale nihil est, aut posterius, ut dicitur in I de anima. Ergo
formae illae vel nihil sunt, vel sunt rebus posteriores, velut ab eis
acceptae.
7. Praeterea, nihil cognoscitur nisi secundum quod est in
cognoscente. Si ergo Angelus cognoscit res materiales, oportet quod
ipsae res materiales in intellectu Angeli fiant per formas ab eis in
intellectu angelico impressas.
8. Praeterea, lumen intellectuale in Angelis est efficacius quam
lumen animae humanae. Sed per lumen intellectus agentis in nobis
abstrahuntur species a phantasmatibus. Ergo et multo magis intellectus
Angeli potest formas aliquas a rebus sensibilibus abstrahere.
9. Praeterea, quod potest virtus inferior, potest et superior.
Sed anima nostra, quae est Angelis inferior, potest seipsam
conformare rebus, formando in se aliquas formas, quae neque ei innatae
sunt, neque a rebus acceptae; sicut imaginatio format phantasma montis
aurei, quem nunquam vidit. Ergo multo fortius Angelus potest ad
praesentiam rerum seipsum rebus conformare, et hoc modo res
cognoscere; et sic non oportet quod per species innatas res materiales
cognoscat, sed per eas quas faciet apud se.
1. In contrarium. Est quod Dionysius dicit, cap. VII de
Divin. Nom., quod Angeli non colligunt cognitionem ex sensibus aut
ex rebus divisibilibus. Ergo non cognoscunt per formas a rebus
acceptas.
2. Praeterea, Angeli magis excedunt corpora omnia quam corpora
superiora excedunt inferiora. Sed superiora propter sui nobilitatem
non recipiunt aliquam impressionem a corporibus inferioribus. Ergo
multo minus intellectus angelici aliquas formas a rebus corporalibus
accipiunt, quibus intelligunt.
Responsio. Dicendum, quod supposito quod Angeli non cognoscant res
materiales per suam essentiam, sed per aliquas formas, de formis illis
est triplex opinio. Quidam enim dicunt, quod formae illae per quas
Angeli cognoscunt, sunt a rebus materialibus acceptae. Sed hoc esse
non potest. Intellectus enim qui recipit formas aliquas a rebus,
dupliciter se habet ad res: ut agens scilicet, et ut patiens, largo
modo actione et passione acceptis. Formae enim quae sunt in rebus
materialibus aut in sensibus vel in phantasia, cum non sint omnino a
materia depuratae, non sunt intelligibiles actu, sed potentia tantum;
et ideo requiritur quod per actionem intellectus efficiantur actu
intelligibiles: et haec est necessitas ponendi intellectum agentem in
nobis. Formis autem intelligibilibus factis, nondum per eas res
intelligeremus, nisi formae illae nostro intellectui unirentur, ut sic
intelligens et intellectum sint unum. Et ita oportet quod intellectus
formas huiusmodi recipiat; et sic a rebus quodammodo patitur, prout
scilicet omne recipere, pati quoddam est. Sicut autem forma
comparatur ad materiam ut actus ad potentiam, ita agens ad patiens;
cum unumquodque agat inquantum est actu, patiatur vero inquantum est
potentia. Et quia actus proprius propriam potentiam respicit, ideo et
proprio agenti respondet determinatum patiens, et e converso, sicut se
habet de forma et materia. Unde oportet quod agens et patiens sint
unius generis, cum potentia et actus unumquodque genus entis dividant:
non enim album patitur a dulci nisi per accidens, sed a nigro tantum.
Res autem materiales et intelligibiles sunt omnino diversorum generum.
Ea enim quae non communicant in materia, non communicant in genere,
ut patet per philosophum in V Metaphysic., et in X. Unde non
potest esse quod res materialis immediate patiatur ab intellectu aut
agat in ipsum. Et ideo in nobis providit naturae conditor sensitivas
potentias, in quibus formae sunt medio modo inter modum intelligibilem
et modum materialem. Conveniunt siquidem cum formis intelligibilibus
inquantum sunt formae sine materia; cum materialibus vero formis,
inquantum nondum sunt a conditionibus materiae denudatae: et ideo
potest esse actio et passio suo modo inter res materiales et potentias
sensitivas, et similiter inter has et inter intellectum. Unde si
Angeli intellectus a rebus materialibus formas aliquas acciperet,
oporteret habere Angelum potentias sensitivas, et ita habere corpus
naturaliter sibi unitum. Unde eiusdem sententiae esse videtur Angelos
esse animalia, ut quidam Platonici posuerunt, et eos a rebus
materialibus formas accipere; quod auctoritati sanctorum et rectae
rationi repugnat. Et ideo alii dicunt, quod Angelus non acquirit
formas quibus cognoscit accipiendo a rebus, neque tamen intelligit per
formas innatas; sed quod in potestate eius est conformare essentiam
suam cuilibet rei apud eius praesentiam; et ex tali conformitate dicunt
sequi rei cognitionem. Sed hoc iterum nihil esse videtur. Non enim
potest aliquid alteri conformari nisi secundum quod forma eius apud
ipsum fit. Nec potest dici quod ipsa essentia Angeli, eo faciente,
fiat forma rei materialis, quia essentia eius est semper unius
rationis: unde oportet quod illa forma qua se rei conformat, sit
addita essentiae, et quae fuerit primo in potentia in ipso Angelo;
non enim conformaret se, nisi prius conformabilis esset. Nihil autem
reducitur de potentia in actum nisi per id quod est actu. Unde
oporteret apud Angelum praeexistere aliquas formas secundum quas esset
potens se reducere de potentia conformabilitatis in actum
conformationis, sicut videmus quod imaginatio nostra format novam
speciem, ut montis aurei, ex speciebus quas prius apud se habebat,
scilicet montis et auri: et similiter intellectus ex formis generis et
differentiae format definitionem speciei. Unde oportet redire in hoc
quod aliquae formae praeexistant in Angelo; et has oportet esse vel
acceptas a rebus, vel innatas. Et ideo dicendum videtur, secundum
quod tertia opinio dicit, quae communior est et verior, quod Angeli
res materiales per formas innatas cognoscunt. Sicut enim ex rationibus
aeternis in mente divina existentibus procedunt formae materiales ad
rerum substantiam, ita procedunt a Deo formae rerum omnium in mentes
angelicas ad rerum cognitionem; ut sic intellectus Angeli nostrum
intellectum excedat, sicut res formata excedit materiam informem.
Unde intellectus noster comparatur tabulae in qua nihil est scriptum;
intellectus autem Angeli tabulae depictae, vel speculo, in quo rerum
rationes resplendent.
Ad primum igitur dicendum, quod differentia illa speculativae et
practicae scientiae non est per se, sed per accidens, inquantum
scilicet sunt humanae: homo enim de rebus quas ipse non facit, non
habet cognitionem nisi per formas a rebus acceptas. Secus autem est de
Angelo, qui habet a sui creatione formas rerum sibi inditas.
Ad secundum dicendum, quod mysterium incarnationis primo est scitum ab
Angelis quam ab hominibus: unde et homines de ipso per Angelos sunt
docti, ut Dionysius dicit cap. IV caelestis Hierar. Ipsi enim
incarnationis mysterium in Deo absconditum a saeculis cognoverunt; et
per Angelorum Ecclesiam, quae est in caelestibus, principibus et
potestatibus huius mundi mysterium praedictum innotuit; et quod ibi
dicitur de Ecclesia, referendum est ad Ecclesiam Angelorum, ut
Augustinus exponit, V super Genesim ad litteram, quamvis
Hieronymus contrarium dicere videatur. Sed tamen verba eius non sunt
hoc modo intelligenda, quod Angeli ab hominibus scientiam acceperint;
sed quia apostolis praedicantibus res iam completas, quae prius fuerant
per prophetas praedictae, Angeli eas plenius cognoverunt, sicut
plenius sciunt praesentia quam futura, ut infra, articulo 12 huius
quaestionis, patebit.
Ad tertium dicendum, quod Angeli, quamvis futura non cognoscant
aliqua, quae tamen, dum sunt praesentia, sciant, non tamen sequitur
ex hoc quod species aliquas a rebus accipiunt quas cognoscunt. Cum
enim cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, hoc modo
contingit novam cognitionem de aliquo accipere, quomodo contingit de
novo aliquid alicui assimilari. Quod quidem contingit dupliciter: uno
modo per motum suum; alio modo per motum alterius ad formam quam ipse
iam habet. Et similiter aliquis incipit aliquid de novo cognoscere uno
modo per hoc quod cognoscens de novo accipit formam cogniti, sicut in
nobis accidit; alio modo per hoc quod cognitum de novo pervenit ad
formam quae est in cognoscente. Et hoc modo Angeli de novo cognoscunt
praesentia quae prius fuerunt futura; ut puta si aliquid nondum erat
homo, ei non assimilabatur intellectus angelicus per formam hominis
quam habet apud se, sed cum incipit esse homo, secundum eamdem formam
incipit intellectus angelicus sibi assimilari sine aliqua mutatione
facta circa ipsum.
Ad quartum dicendum, quod sicut in intellectu non est ipsa forma qua
res existit, sed similitudo eius: ita distincta cognitio aliquarum
rerum non requirit ut apud cognoscentem sint ipsa distinctionis
principia; sed sufficit quod apud ipsum sint eorum similitudines: nec
differt, undecumque illae similitudines accipiantur, quantum ad
cognitionem distinctam.
Ad quintum dicendum, quod intellectus Angeli sine hoc quod acquirit
novas formas intelligibiles, potest aliquid de novo intelligere
dupliciter: uno modo per hoc quod aliquid de novo assimilatur illis
formis, ut iam dictum est, in corp. art.; alio modo per hoc quod
intellectus confortatur aliquo fortiori lumine ad plures cognitiones ex
eisdem formis eliciendas: sicut ex eisdem formis in phantasia
existentibus, superveniente lumine prophetiae, aliqua cognitio
accipitur, quae accipi non poterat per lumen naturale intellectus
agentis.
Ad sextum dicendum, quod verbum philosophi est intelligendum de
universali, secundum quod est in comprehensione nostra, qua
comprehendimus res naturales: hoc enim est a rebus naturalibus
acceptum. Sed universale etiam in nostra comprehensione existens
respectu artificialium non est posterius, sed prius, quia per formas
artis universales apud nos existentes artificiata producimus. Et
similiter per rationes aeternas Deus producit creaturas, a quibus
effluunt formae in intellectu angelico. Unde non sequitur quod formae
intellectus angelici sint posteriores rebus, sed quod sint posteriores
rationibus aeternis.
Ad septimum dicendum, quod cognitum est in cognoscente similiter,
sive forma cogniti in cognoscente existens sit a cognito accepta, sive
non; et ideo ratio non est ad propositum.
Ad octavum dicendum, quod non est proportio inter lumen intellectus
angelici et res sensibiles, ut per lumen praedictum efficiantur actu
intelligibiles, ut ex praedictis patet; et ideo ratio non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod anima non format in seipsa aliquas formas nisi
aliquibus formis praesuppositis in ipsa; et ideo, ut ex dictis patet,
non cogit ratio.
|
|