|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Augustinus, solus Deus potest mentem formare.
Sed illuminatio Angeli est quaedam formatio mentis illuminati, ergo
solus Deus potest Angelum illuminare.
2. Praeterea, in Angelis non est aliud lumen nisi gratiae et
naturae. Sed lumine naturae unus Angelus alium non illuminat, quia
unusquisque habet naturalia sua immediate a Deo; similiter nec lumine
gratiae, quae immediate a solo Deo est. Ergo unus Angelus alium non
potest illuminare.
3. Praeterea, sicut se habet corpus ad lumen corporale, ita
spiritus ad lumen spirituale. Sed corpus illuminatum a lumine
superexcedenti, non illuminatur simul a lumine minori; sicut aer
illuminatus a lumine solis, non simul illuminatur a luna. Ergo, cum
plus excedat lumen spirituale divinum quodlibet lumen creatum, quam
lumen solis lumen candelae vel stellae; videtur quod, cum omnes
Angeli illuminentur a Deo, quod unus ab alio non illuminetur.
4. Praeterea, si unus Angelus alium illuminat, aut hoc est per
medium, aut sine medio. Sed non sine medio, quia sic oporteret unum
Angelum alteri illuminato per ipsum esse coniunctum; quod esse non
potest cum solus Deus mentibus illabatur. Similiter nec per medium:
quia nec per corporale medium, cum non sit spiritualis luminis
receptivum; nec per spirituale, quia hoc spirituale medium non potest
poni aliud quam Angelus; et sic vel esset abire in infinitum in
mediis: quod si esset, non posset sequi aliqua illuminatio, cum sit
impossibile infinita pertransire; vel erit devenire ad hoc quod unus
Angelus alium immediate illuminet: quod ostensum est esse
impossibile. Ergo impossibile est quod unus Angelus alium illuminet.
5. Praeterea, si unus Angelus alium illuminet, aut hoc est per hoc
quod tradit ei lumen proprium, aut per hoc quod dat ei aliquod aliud
lumen. Sed non primo modo, quia sic unum et idem lumen esset in
diversis illuminatis. Nec iterum secundo modo, quia sic oporteret
quod illud lumen esset factum a superiori Angelo; ex quo sequeretur
quod Angelus esset creator illius luminis, cum illud lumen non fiat ex
materia. Ergo videtur quod unus Angelus alium non illuminet.
6. Praeterea, si unus Angelus ab alio illuminatur, oportet quod
Angelus illuminatus reducatur de potentia in actum, quia illuminari
est quoddam fieri. Sed quandocumque aliquid reducitur de potentia in
actum, oportet in eo aliquid corrumpi. Cum igitur in Angelis nihil
corrumpatur, videtur quod unus ab alio non illuminetur.
7. Praeterea, si unus ab alio illuminatur, lumen quod unus alii
tradit, aut est substantia, aut accidens. Sed non potest esse
substantia, quia forma substantialis superaddita variat speciem, sicut
unitas speciem numeri, sicut dicitur VIII Metaphys.; et sic
sequeretur quod Angelus per hoc quod illuminatur, secundum speciem
variaretur. Similiter non potest esse accidens, quia accidens non se
extendit ultra subiectum. Ergo unus Angelus alium non illuminat.
8. Praeterea, ad hoc visus noster et corporalis et intellectualis
lumine indiget, quia eius obiectum est intelligibile et visibile in
potentia, ut per lumen fiat intelligibile et visibile in actu. Sed
obiectum cognitionis angelicae est intelligibile in actu, quod est ipsa
divina essentia, vel species concreatae. Ergo ad cognoscendum non
indigent intelligibili lumine.
9. Praeterea, si unus alium illuminat, aut hoc est respectu
cognitionis naturalis, aut respectu cognitionis gratiae. Sed non
respectu cognitionis naturalis, quia tam in superioribus quam in
inferioribus naturalis cognitio est perfecta per formas innatas.
Similiter nec quantum ad cognitionem gratiae qua res in verbo
cognoscunt, quia omnes Angeli verbum immediate vident. Ergo unus
alium non illuminat.
10. Praeterea, ad cognitionem intellectus non requiritur nisi forma
intelligibilis et lumen intelligibile. Sed unus Angelus alteri non
tradit neque formas intelligibiles, quae sunt concreatae, neque lumen
intelligibile, cum unusquisque a Deo illuminetur, secundum Iob,
XXV, 3: numquid est numerus militum eius, et super quem non
fulget lumen illius? Ergo unus alium non illuminat.
11. Praeterea, illuminatio ordinatur ad tenebras pellendas. Sed
in cognitione Angelorum nulla est tenebra vel obscuritas; unde II
Corinth., XII, dicit Glossa, quod in regione intelligibilium,
quam constat esse regionem Angelorum, sine omni imaginatione corporis
mens videt perspicuam veritatem, nullis opinionum falsarum nebulis
fuscatam. Ergo Angelus ab Angelo non illuminatur.
12. Praeterea, intellectus angelicus est nobilior quam intellectus
agens animae nostrae. Sed intellectus agens nostrae animae nunquam
illuminatur, sed solum illuminat. Ergo nec Angeli illuminantur.
13. Praeterea, Apoc. XXI, 23, dicitur, quod civitas
(beatorum) non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit
eam; et exponit Glossa solem et lunam doctores maiores et minores.
Ergo, cum Angelus sit iam civis illius civitatis, non illuminatur
nisi a solo Deo.
14. Praeterea, si Angelus Angelum illuminat, aut hoc est per
abundantiam naturalis luminis, aut per abundantiam gratuiti. Sed non
per abundantiam naturalis, quia cum Angelus qui cecidit, fuerit de
supremis Angelis, habuit naturalia excellentissima, quae in eo
integra manent, ut dicit Dionysius, IV cap. de Divin. Nomin.,
et sic Daemon Angelum illuminaret, quod est absurdum. Similiter nec
per abundantiam luminis gratiae, quia aliquis homo in statu viae est
maioris gratiae quam inferiores Angeli; cum ex virtute gratiae aliqui
homines transferantur ad ordinem superiorum Angelorum; et sic homo in
statu viae existens Angelum illuminaret, quod est absurdum. Ergo
unus Angelus alium non illuminat.
15. Praeterea, Dionysius dicit, cap. VII caelestis
hierarchiae, quod illuminatio est divinae scientiae assumptio. Sed
divina scientia non potest dici nisi quae est de Deo, vel quae est de
rebus divinis. Et utrolibet modo scientiam divinam non assumit
Angelus nisi a Deo. Ergo unus Angelus alium non illuminat.
16. Praeterea, cum potentia intellectus angelici sit tota terminata
per formas innatas, formae innatae sufficiunt ad omnia cognoscenda quae
Angelus cognoscere potest. Ergo non oportet quod a superiori Angelo
illuminetur ad aliquid cognoscendum.
17. Praeterea, Angeli omnes ad invicem specie differunt; vel
saltem illi qui sunt diversorum ordinum. Sed nihil illuminatur a
lumine alterius speciei; sicut res corporalis non illuminatur lumine
spirituali. Ergo unus Angelus ab alio non illuminatur.
18. Praeterea, lumen intellectus angelici est perfectius quam lumen
intellectus agentis nostri. Sed lumen intellectus nostri agentis
sufficit ad omnes species quas a sensu accipimus. Ergo et lumen
intellectus angelici sufficit ad omnes species innatas; et sic non
oportet quod aliud lumen superaddatur.
1. Sed contra. Est quod dicit Dionysius, cap. III Cael.
Hierarch., quod ordo hierarchiae est hos quidem illuminari, illos
vero illuminare; ergo et cetera.
2. Praeterea, sicut est ordo in hominibus, ita est ordo in
Angelis; ut patet per Dionysium. Sed in hominibus superiores
illuminant inferiores, ut dicitur Ephes. cap. III, 8-9: mihi
autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec (...) illuminare
omnes, etc., ergo et superiores Angeli inferiores illuminant.
3. Praeterea, lumen spirituale est efficacius quam corporale. Sed
superiora corpora illuminant inferiora. Ergo et superiores Angeli
illuminant inferiores.
Responsio. Dicendum, quod de lumine intellectuali oportet nos loqui
ad similitudinem corporalis luminis. Lumen autem corporale est medium
quo videmus; et servit nostro visui in duobus: uno modo in hoc quod
per ipsum fit nobis visibile actu quod erat potentia visibile; alio
modo in hoc quod visus ipse confortatur ad videndum ex luminis natura;
unde et oportet esse lumen in compositione organi. Unde et lumen
intellectuale potest dici ipse vigor intellectus ad intelligendum, vel
etiam id quo aliquid fit nobis notum. Unde secundum duo potest aliquis
illuminari ab alio: scilicet secundum hoc quod eius intellectus
confortatur ad cognoscenda, et secundum hoc quod intellectus ex aliquo
manuducitur in aliquod cognoscendum. Et haec duo coniunguntur in
intellectu, sicut patet cum aliquis per aliquod medium quod mente
concipit, intellectus eius confortatur ad alia videnda quae prius
videre non poterat. Secundum hoc ergo unus intellectus ab alio
illuminari dicitur, inquantum traditur ei aliquod medium cognoscendi,
quo intellectus confortatus potest in aliqua cognoscibilia, in quae
prius non poterat. Quod quidem dupliciter apud nos contingit. Uno
modo per sermonem; ut cum docens verbo suo tradit aliquod medium
discipulo, per quod eius intellectus confortatur ad aliqua
intelligenda, quae prius intelligere non poterat. Et sic magister
dicitur illuminare discipulum. Alio modo inquantum alicui proponitur
aliquod sensibile signum, ex quo quis potest manuduci in alicuius
intelligibilis cognitionem. Et sic sacerdos dicitur illuminare
populum, secundum Dionysium, inquantum populo sacramenta ministrat et
ostendit, quae sunt manuductiones in divina intelligibilia. Sed
Angeli neque per sensibilia signa in cognitionem divinorum deveniunt,
neque intelligibilia media recipiunt cum varietate et discursu, sicut
nos recipimus, sed immaterialiter. Et hoc est quod Dionysius dicit,
cap. VII caelestis hierarchiae, ostendens quomodo superiores
Angeli illuminentur: contemplativae, inquit, sunt primae Angelorum
essentiae, sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculativae;
non ut varietate sacrae Scripturae in Deum reductae, sed sicut
immaterialis scientiae altiori lumine repletae. Nihil ergo est aliud
Angelum ab Angelo illuminari, quam confortari intellectum inferioris
Angeli per aliquid inspectum in superiori, ad aliqua cognoscenda. Et
hoc quidem hoc modo fieri potest. Sicut enim in corporibus superiora
sunt quasi actus respectu inferiorum, ut ignis respectu aeris; ita et
superiores spiritus sunt quasi actus respectu inferiorum. Omnis autem
potentia confortatur et perficitur ex coniunctione ad actum suum; unde
et corpora inferiora conservantur in superioribus, quae sunt locus
eorum; et ideo etiam inferiores Angeli confortantur ex eorum
continuatione ad superiores, quae quidem continuatio est per intuitum
intellectus; et pro tanto ab eis dicuntur illuminari.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de formatione
ultima, qua mens formatur per gratiam, quae est immediate a Deo.
Ad secundum dicendum, quod ab Angelo illuminante non fit novum lumen
gratiae vel naturae nisi ut participatum. Cum enim omne quod
intelligitur, ex vi intellectualis luminis cognoscatur; ipsum cognitum
inquantum huiusmodi includit in se intellectuale lumen ut participatum,
ex cuius virtute habet intellectum confortare; sicut patet quando
magister tradit discipulo medium alicuius demonstrationis, in quo
participatur lumen intellectus agentis ut in instrumento. Prima enim
principia sunt quasi instrumenta intellectus agentis, ut dicit
Commentator in III de anima; et similiter etiam omnia principia
secunda quae continent propria media demonstrationum. Unde per hoc
quod superior Angelus suum cognitum alteri Angelo demonstrat, eius
intellectus confortatur ad aliqua cognoscenda, quae prius non
cognoscebat; et sic non fit in Angelo illuminato novum lumen naturae
vel gratiae; sed lumen quod prius inerat, confortatur per lumen
contentum in cognito percepto a superiori Angelo.
Ad tertium dicendum, quod non est simile de lumine corporali et
spirituali. Quodlibet enim corpus potest indifferenter illuminari a
quocumque lumine corporali; quod ideo est, quia omne lumen corporale
aequaliter ad formas visibiles se habet. Sed non quilibet spiritus
potest aequaliter illuminari quolibet lumine, quia quodlibet lumen non
aequaliter continet formas intelligibiles; lumen enim supremum continet
formas intelligibiles magis universales. Et ideo, cum inferior
intellectus sit proportionatus ad accipiendum cognitionem per formas
magis particulares, non sufficit ei quod illuminetur a superiori
lumine; sed oportet quod illuminetur lumine inferiori ad hoc quod in
cognitionem rerum adducatur, sicut patet apud nos. Philosophus enim
primus habet cognitionem rerum omnium in principiis universalibus.
Medicus autem considerat res maxime in particulari: unde non accipit
immediate principia a primo philosopho, sed accipit immediate a
naturali, qui habet principia magis contracta quam primus philosophus.
Naturalis autem, cuius consideratio est universalior quam medici,
potest accipere immediate principia suae considerationis a primo
philosopho. Unde, cum in lumine intellectus divini rerum rationes
maxime uniantur quasi in uno principio maxime universali, inferiores
Angeli non sunt proportionati ad hoc quod per illud lumen solum
cognitionem accipiant, nisi adiungatur lumen Angelorum superiorum, in
quibus formae intelligibiles contrahuntur.
Ad quartum dicendum, quod Angelus quandoque alium Angelum illuminat
per medium, quandoque sine medio. Per medium autem (spirituale
tamen), sicut cum Angelus superior illuminat medium, et medius
illuminat infimum virtute luminis superioris Angeli. Sine medio
autem, sicut cum Angelus superior Angelum immediate sub se existentem
illuminat. Nec oportet quod hoc modo coniungatur illuminans illuminato
quasi in eius mentem illabatur; sed quasi continuati ad invicem, per
hoc quod unus alium intuetur.
Ad quintum dicendum, quod unum et idem numero medium quod cognoscitur
a superiori Angelo, cognoscitur ab inferiori; sed cognitio superioris
Angeli de illo est alia a cognitione inferioris: et sic quodammodo
idem est lumen, et quodammodo aliud. Nec tamen sequitur quod secundum
hoc quod est aliud, sit creatum a superiori Angelo: quia res per se
non subsistentes, non per se loquendo fiunt, sicut nec per se sunt;
unde non fit color, sed fit coloratum, ut dicitur VII Metaph.
Unde non fit ipsum lumen Angeli, sed fit ipsum illuminatum, de
potentia illuminato, actu illuminatum.
Ad sextum dicendum, quod sicut in illuminatione corporali non
removetur aliqua forma, sed sola privatio luminis, quae est tenebra;
ita etiam in illuminatione spirituali: unde non oportet quod sit ibi
aliqua corruptio, sed solum negationis remotio.
Ad septimum dicendum, quod illud lumen Angeli quo illuminari
dicitur, non est perfectio essentialis ipsius Angeli, sed perfectio
secunda quae reducitur ad genus accidentale: nec sequitur quod accidens
se extendat ultra subiectum, quia illa cognitio qua illuminatur
superior Angelus, non est in Angelo inferiori eadem numero; sed
specie et ratione, inquantum est eiusdem, sicut et eadem specie, non
numero, lux est in aere illuminato et sole illuminante.
Ad octavum dicendum, quod per lumen fit aliquid intelligibile actu
quod prius erat intelligibile in potentia; sed hoc potest esse
dupliciter. Uno modo ita quod illud quod est in se intelligibile in
potentia, fiat intelligibile actu, ut in nobis accidit. Et sic
lumine non indiget intellectus angelicus, cum non abstrahat speciem a
phantasmatibus. Alio modo ita quod illud quod est intelligibile in
potentia alicui intelligenti, fiat ei intelligibile actu, sicut nobis
fiunt substantiae superiores intelligibiles actu per media quibus in
eorum cognitionem devenimus. Et hoc modo intellectus Angeli lumine
indiget ad hoc ut ducatur in actualem cognitionem eorum ad quae
cognoscenda est in potentia.
Ad nonum dicendum, quod illuminatio qua unus Angelus alium illuminat
non est de his quae ad naturalem cognitionem Angelorum pertinent; quia
sic omnes ex principio suae conditionis perfectam habent naturalem
cognitionem; nisi forte poneremus quod superiores Angeli essent causa
inferiorum: quod est contra fidem. Sed cognitio ista est de his quae
revelantur Angelis, eorum cognitionem naturalem excedentibus; sicut
de divinis mysteriis pertinentibus ad Ecclesiam superiorem vel
inferiorem. Unde et ponitur actio hierarchica a Dionysio. Nec
sequitur quod, quamvis omnes verbum videant, quod quidquid vident in
verbo superiores Angeli, videant et inferiores.
Ad decimum dicendum, quod quando unus Angelus ab alio illuminatur,
non infunduntur ei novae species; sed ex eisdem speciebus quas prius
habebat, intellectus eius confortatus per lumen superius, modo
praedicto efficitur plurium cognoscitivus; sicut intellectus noster
confortatus per lumen divinum vel angelicum, ex eisdem phantasmatibus
in plurium cognitionem pervenire potest quam per se posset.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis in Angelis non sit aliqua
obscuritas erroris, est tamen in eis aliquorum nescientia, quae eorum
naturalem cognitionem excedunt; et propter hoc illuminatione indigent.
Ad duodecimum dicendum, quod nulla res, quantumcumque materialis,
recipit aliquid secundum id quod est formale in ipsa, sed solum
secundum id quod est materiale in ea; sicuti anima nostra non recipit
illuminationem ratione intellectus agentis, sed ratione possibilis;
velut etiam res corporales non recipiunt aliquam impressionem ex parte
formae, sed ex parte materiae; et tamen intellectus possibilis noster
est simplicior quam aliqua forma materialis. Ita etiam et intellectus
Angeli illuminatur secundum id quod habet de potentialitate, quamvis
ipse sit nobilior intellectu agente nostro, qui non illuminatur.
Ad decimumtertium dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de
his quae pertinent ad cognitionem beatitudinis, in quibus omnes Angeli
immediate illuminantur a Deo.
Ad decimumquartum dicendum, quod ista illuminatio de qua loquimur,
fit per lumen gratiae perficiens lumen naturae. Nec tamen sequitur
quod homo in statu viae possit Angelum illuminare: non enim habet
maiorem gratiam in actu, sed solum in virtute; quia habet gratiam ex
qua potest mereri perfectiorem statum; sicut etiam pullus equi statim
natus est maior virtute quam asinus, minor autem actuali quantitate.
Ad decimumquintum dicendum, quod cum dicitur quod illuminatio est
divinae scientiae assumptio, scientia dicitur divina, quia ex divina
illuminatione originem habet.
Ad decimumsextum dicendum, quod formae innatae sufficiunt ad omnia
cognoscenda quae naturali cognitione ab Angelo cognoscuntur; sed ad ea
quae sunt supra naturalem cognitionem, indigent lumine altiori.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in Angelis specie differentibus non
oportet quod sit lumen intelligibile specie differens; sicut et in
corporibus specie differentibus est idem specie color. Et hoc est
praecipue verum de lumine gratiae, quae etiam in hominibus et in
Angelis est eadem specie.
Ad decimumoctavum dicendum, quod lumen intellectus agentis in nobis
sufficit ad ea quae sunt cognitionis naturalis; sed ad alia requiritur
altius lumen, ut fidei vel prophetiae.
|
|