|
Et videtur quod non.
1. Purgatio enim est ab impuritate. Sed in Angelis non est aliqua
impuritas. Ergo unus alium purgare non potest.
2. Sed dicebat, quod purgatio illa non intelligitur a peccato, sed
ab ignorantia sive nescientia.- Sed contra, cum illa ignorantia non
possit esse in beatis Angelis ex peccato, quia in eis nullum fuit,
non erit nisi ex natura. Sed quae sunt naturalia, non removentur
natura manente. Ergo Angelus ab ignorantia purgari non potest.
3. Praeterea, illuminatio tenebras pellit. In Angelis autem non
possunt intelligi aliae tenebrae nisi ignorantiae vel nescientiae. Si
ergo per purgationem nescientia removetur, purgatio et illuminatio idem
erunt, nec debent distingui.
4. Sed dicebat, quod illuminatio respicit terminum ad quem,
purgatio vero terminum a quo.- Sed contra, in nullo medio est
invenire tertium terminum praeter terminum a quo et terminum ad quem.
Si ergo istae duae actiones hierarchicae purgatio et illuminatio
distinguantur penes terminos a quo et ad quem, non erit ponere tertiam
actionem; quod est contra Dionysium, qui tertio loco ponit
perfectionem.
5. Praeterea, quamdiu aliquid est in statu proficiendi, nondum est
perfectum. Sed cognitio Angelorum aliquo modo crescit usque ad diem
iudicii, ut Magister dicit in II Sentent., 11 dist. Ergo nunc
unus alium perficere non potest.
6. Praeterea, sicut illuminatio est causa purgationis, ita est
causa perfectionis. Sed causa est prior causato. Ergo, sicut
illuminatio praecedit perfectionem, ita praecedit purgationem, si
purgatio sit a nescientia.
Sed contra, est quod Dionysius huiusmodi actiones hoc modo distinguit
et ordinat, cap. III Cael. Hierarch., dicens, quod ordo
hierarchiae est hos quidem purgari, illos vero purgare; hos
illuminari, illos vero illuminare; hos quidem perfici, illos autem
perficere.
Responsio. Dicendum, quod istae tres actiones in Angelis non nisi
ad acceptionem cognitionis pertinent; unde dicit Dionysius, cap.
VII Cael. Hierarch., quod purgatio illuminatio et perfectio est
divinae scientiae assumptio. Distinctio vero earum hoc modo accipienda
est. In qualibet enim generatione vel mutatione est duos terminos
invenire; scilicet terminum a quo, et terminum ad quem. Uterque
autem diversimode invenitur in diversis. In quibusdam enim terminus a
quo est aliquid contrarium perfectioni acquirendae; sicut nigredo est
contraria albedini, quae per dealbationem acquiritur. Quandoque vero
perfectio acquirenda non habet contrarium directe; sed praecedunt in
subiecto dispositiones quae sunt contrariae dispositionibus ordinantibus
ad perfectionem inducendam, sicut patet in corporis animatione.
Quandoque vero nihil praesupponitur nisi privatio sive negatio
introducendae formae; sicut in aere illuminando praecedunt tenebrae,
quae per lucis praesentiam removentur. Similiter etiam terminus ad
quem, quandoque est unus tantum, ut in dealbatione terminus ad quem
est albedo; quandoque vero sunt duo termini ad quem, quorum unus ad
alium ordinatur, sicut patet in alteratione elementorum, cuius unus
terminus est dispositio quae est necessitas, alius autem ipsa forma
substantialis. In acceptione igitur cognitionis quantum ad terminum a
quo invenitur praedicta diversitas, quia quandoque in accipiente
scientiam praeextitit error contrarius scientiae acquirendae; quandoque
vero dispositiones contrariae, sicut impuritas animae, aut immoderata
occupatio circa res sensibiles vel aliquid aliud; quandoque vero
praeexistit solummodo cognitionis privatio vel negatio, sicut cum in
cognitione de die in diem proficimus; et sic tantummodo est accipere
terminum a quo in Angelis. Ex parte autem termini ad quem est
invenire in acceptione cognitionis duos terminos. Primus est id quo
intellectus perficitur ad aliquid cognoscendum; sive sit forma
intelligibilis, aut lumen intelligibile, vel quodcumque cognitionis
medium. Secundus autem terminus est ipsa cognitio, quae exinde
procedit, quae est ultimus terminus in acceptione cognitionis. Sic
igitur purgatio est in Angelis per remotionem nescientiae; unde dicit
Dionysius, cap. VII Cael. Hierarch., quod divinae scientiae
assumptio est purgans ignorantiam. Illuminatio vero est secundum
primum terminum ad quem: unde dicit ibidem, quod illuminantur Angeli
inquantum eis aliquid manifestatur per altiorem illuminationem. Sed
perfectio est quantum ad ipsum terminum ultimum: unde dicit, quod
perficiuntur ipso lumine scientia lucidarum doctrinarum. Ut hoc modo
intelligitur differre illuminatio et perfectio, sicut formatio visus
per speciem visibilis, et cognitio ipsius visibilis; et secundum hoc
Dionysius in Eccles. Hierarch., cap. V, dicit, quod ordo
diaconorum est ad purgandum institutus, sacerdotum ad illuminandum,
episcoporum ad perficiendum; quia scilicet diaconi habebant officium
super catechumenos et energumenos, in quibus sunt dispositiones
contrariae illuminationi, quae eorum ministerio removentur; sacerdotum
autem officium est populo sacramenta communicare et ostendere, quae
sunt quasi quaedam media quibus deducimur in divina; episcoporum autem
officium erat populo aperire spiritualia, quae erant in sacramentorum
significatione velata.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut dicit Dionysius VI cap.
ecclesiasticae hierarchiae, quod purgatio in Angelis non est
intelligenda ab aliqua impuritate, sed solummodo a nescientia.
Ad secundum dicendum, quod aliqua negatio vel defectus dicitur esse ex
natura dupliciter. Uno modo quasi sit naturae debitum talem negationem
habere, sicut non habere rationem est naturale asino; et huiusmodi
naturalis defectus nunquam removetur manente tali natura. Alio modo,
quia non est naturae debitum talem perfectionem habere, dicitur esse
negatio ex natura; et praecipue quando naturae facultas non sufficit ad
huiusmodi perfectionem acquirendam; et talis naturalis defectus
tollitur: sicut patet de ignorantia quam pueri habent, et de defectu
gloriae, qui a nobis tollitur per gloriae collationem. Et similiter
etiam ab Angelis nescientia aufertur.
Ad tertium dicendum, quod illuminatio et purgatio se habent in
acquisitione scientiae angelicae sicut generatio et corruptio in
acquisitione formae naturalis; quae quidem sunt unum subiecto,
differunt autem ratione.
Ad quartum patet responsio ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod perfectio non accipitur, in proposito,
respectu totius cognitionis angelicae, sed respectu unius cognitionis
tantum, quae perficitur dum in cognitionem alicuius rei perducitur.
Ad sextum dicendum, quod sicut forma est quodammodo causa materiae
inquantum dat ei esse actu, quodam vero modo materia est causa formae,
inquantum sustentat ipsam; ita etiam quodammodo ea quae sunt ex parte
formae, sunt priora his quae sunt ex parte materiae, quodam vero modo
e converso. Et quia privatio se tenet ex parte materiae, ideo remotio
privationis est prior introductione formae naturaliter, secundum
ordinem quo materia est prior forma, qui dicitur ordo generationis;
sed introductio formae est prior illo ordine quo forma est prior
materia, qui est ordo perfectionis. Et eadem ratio est de ordine
illuminationis et perfectionis.
|
|