|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicit Gregorius in Moral. XVIII super illud Iob
XXVIII, 17: non adaequabitur ei aurum vel vitrum, tunc erit
unus conspicabilis alteri, sicut nunc non est conspicabilis ipse sibi.
Sed nunc non oportet quod aliquis sibi loquatur, ad hoc quod conceptum
suum cognoscat. Ergo nec in patria erit necessarium ut unus alteri
loquatur ad suum conceptum demonstrandum; ergo nec in Angelis, qui
sunt beati, necessaria est locutio.
2. Praeterea, Gregorius, ibidem, dicit: cum uniuscuiusque vultus
attenditur, simul et conscientia penetratur. Ergo non requiritur ibi
locutio, ad hoc quod unus alterius conceptum sciat.
3. Praeterea, maximus in commento super Eccl. Hierarch., cap.
II, sic dicit, de Angelis loquens: in incorporalitate
consistentes, et in alterutrum accedentes et discedentes, omni sermone
expressius alterutrorum sensus speculantes, quodammodo mutuo
disputant, per silentium verbi communicantes alterutris. Sed
silentium locutioni opponitur. Ergo Angeli cognoscunt invicem sensus
suos sine locutione.
4. Praeterea, omnis locutio est per aliquod signum. Sed signum non
est nisi in sensibilibus, quia signum est quod praeter speciem quam
ingerit sensibus, facit aliud in cognitionem venire, ut dicitur 1
distinct., IV Sentent. Ergo cum Angeli non accipiant scientiam a
sensibilibus, non accipient cognitionem per aliqua signa; et ita nec
per locutionem.
5. Praeterea, signum videtur esse id quod est notius quoad nos,
minus autem notum secundum naturam; et secundum hoc distinguit
Commentator in Princ. Lib. Physic., demonstrationem signi contra
demonstrationem simplicem, quae est demonstratio propter quid. Sed
Angelus non accipit cognitionem ex his quae sunt posteriora in natura.
Ergo nec per signum; et ita nec per locutionem.
6. Praeterea, in omni locutione oportet esse aliquid quod excitet
audientem ad attendendum verbis loquentis, quod apud nos est ipsa vox
loquentis. Hoc autem non potest poni in Angelo. Ergo nec locutio.
7. Praeterea, ut Plato dicit, sermo ad hoc datus est nobis ut
cognoscamus voluntatis indicia. Sed unus Angelus cognoscit indicia
voluntatis alterius Angeli per seipsum, quia sunt spiritualia; et
omnia spiritualia ab Angelo eadem cognitione cognoscuntur. Unde, cum
Angelus per seipsum spiritualem naturam alterius Angeli cognoscat,
per seipsum cognoscet voluntatem ipsius; et ita non indiget aliqua
locutione.
8. Praeterea, formae intellectus angelici ordinantur ad cognitionem
rerum, sicut rationes rerum in Deo ad earum productionem, cum sint
similes eis. Sed per rationes ideales producitur res, et quidquid est
in re, vel intus vel extra. Ergo et Angelus per formam intellectus
sui cognoscit Angelum, et omne id quod est intrinsecum Angelo; et
ita cognoscit conceptum eius; et sic idem quod prius.
9. Praeterea, duplex est locutio in nobis: interior scilicet et
exterior. Exterior autem in Angelis non ponitur; alias oporteret
quod voces formarent dum unus alii loqueretur: locutio autem interior
non est nisi cogitatio ut patet per Anselmum, et Augustinum. Ergo
in Angelis non potest poni locutio praeter cogitationem.
10. Praeterea, Avicenna dicit, quod in nobis causa locutionis est
multitudo desideriorum, quam constat ex multis defectibus provenire,
quia desiderium est rei non habitae, ut Augustinus dicit. Cum ergo
in Angelis non sit ponere defectuum multitudinem, non erit in eis
ponere locutionem.
11. Praeterea, unus Angelus non potest alterius cogitationem
cognoscere per essentiam ipsius cogitationis, cum non sit per essentiam
intellectui eius praesens. Ergo oportet quod per aliquam speciem eam
cognoscat. Sed Angelus per seipsum sufficit ad cognoscendum omnia
quae naturaliter sunt in alio Angelo per species innatas. Ergo,
eadem ratione, per easdem species cognoscet omnia quae voluntate fiunt
in alio Angelo. Et ita non videtur quod in Angelis sit ponenda
locutio ad hoc quod conceptus unius alteri innotescat.
12. Praeterea, nutus et signa non fiunt ad auditum, sed ad visum;
locutio autem fit ad auditum: Angeli autem conceptus suos mutuo sibi
indicant nutibus et signis, ut dicitur I Cor. XIII, 1, in
Glossa super id: si linguis hominum et cetera. Ergo non communicat
per locutionem.
13. Praeterea, locutio est motus quidam cognitivae virtutis. Sed
motus cognitivae terminatur ad animam, et non ad id quod est extra.
Ergo per locutionem non ordinatur Angelus ad alium, ut ei suum
conceptum demonstret.
14. Praeterea, in omni locutione, oportet manifestari aliquid
ignotum per notum, sicut nos manifestamus conceptus nostros per sonos
sensibiles. Sed hoc in Angelis non potest poni: quia Angeli
natura, quae est alteri Angelo naturaliter nota, est infigurabilis,
ut dicit Dionysius; et sic non potest in ea aliquid fieri quo
demonstretur id quod est in ea ignotum. Ergo locutio in Angelis esse
non potest.
15. Praeterea, Angeli sunt quaedam spiritualia lumina. Sed lux,
ex hoc ipso quod videtur, seipsam totaliter manifestat. Ergo, ex hoc
ipso quod Angelus videtur, totaliter cognoscitur omne id quod in ipso
est; et sic locutio in eis locum non habet.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Corinth. cap. XIII, 1:
si linguis hominum loquar et Angelorum et cetera. Sed frustra esset
lingua, nisi esset locutio. Ergo Angeli loquuntur.
2. Praeterea, quod potest virtus inferior, potest et superior,
secundum Boetium. Sed homo potest conceptum suum alteri homini
revelare. Ergo similiter et Angelus potest. Hoc autem est eum
loqui. Ergo in eis est locutio.
3. Praeterea, Damascenus, dicit, quod Angeli sermone prolato
sine voce tradunt sibi invicem voluntates et consilia et
intelligentias. Sermo autem non est nisi per locutionem. Ergo in
Angelis est locutio.
Responsio. Dicendum, quod in Angelis aliquem modum locutionis
ponere oportet. Cum enim Angelus secreta cordis non cognoscat
specialiter et directe, ut in praecedenti quaest. de cognitione
Angelorum, habitum est, oportet quod unus alteri manifestet suum
conceptum; et haec est locutio Angelorum. In nobis enim locutio
dicitur ipsa manifestatio interioris verbi quod mente concipimus.
Quomodo autem Angeli suos conceptus aliis manifestent, oportet
accipere ex similitudine rerum naturalium, eo quod formae naturales
sunt quasi imagines immaterialium, ut Boetius dicit. Invenimus autem
formam aliquam existere in materia tripliciter. Uno modo imperfecte;
medio scilicet modo inter potentiam et actum, sicut formae quae sunt in
fieri. Alio modo in actu perfecto, perfectione dico, qua habens
formam est perfectum in seipso. Tertio modo in actu perfecto,
secundum quod habens formam potest communicare etiam alteri
perfectionem: aliquid enim est in se lucidum, quod alia illuminare non
potest. Similiter etiam intelligibilis forma in intellectu existit
tripliciter: primo quasi mediocriter inter potentiam et actum: quando
scilicet est ut in habitu; secundo, ut in actu perfecto quantum ad
ipsum intelligentem, et hoc est quando intelligens actu cogitat
secundum formam quam penes se habet; tertio vero, in ordine ad
alterum: et transitus quidem de uno modo in alterum est, quasi de
potentia in actum, per voluntatem. Ipsa enim voluntas Angeli facit
ut actualiter se convertat ad formas quas in habitu habebat; et
similiter voluntas facit ut intellectus Angeli adhuc perfectius fiat in
actu formae penes ipsum existentis: ut scilicet non solum secundum se,
sed in ordine ad alium tali forma perficiatur. Et quando sic est,
tunc alius Angelus eius cognitionem percipit; et secundum hoc dicitur
alteri Angelo loqui. Et similiter esset apud nos, si intellectus
noster posset ferri in intelligibilia immediate: sed quia intellectus
noster a sensibilibus naturaliter accipit, oportet quod ad interiores
conceptus exprimendos quaedam sensibilia signa aptentur, quibus
cogitationes cordium nobis manifestentur.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Gregorii potest intelligi et de
corporali visione, et de spirituali. In patria enim, sanctorum
corporibus glorificatis, unus corporali oculo poterit videre intima
corporis alterius, quae nunc non potest etiam inspicere in seipso:
quia corpora gloriosa erunt quasi pervia; unde ibidem Gregorius
comparat ea vitro. Similiter etiam oculo spirituali unusquisque
videbit an alius habeat caritatem et mensuram caritatis, quod non
potest quis nunc scire de seipso. Non tamen oportet quod actuales
cogitationes ex voluntate dependentes unus in altero cognoscat.
Ad secundum dicendum, quod conscientia alterius dicitur penetrari
quantum ad habitus, et non quantum ad actuales cogitationes.
Ad tertium dicendum, quod silentium ibi privat locutionem vocalem,
qualis est in nobis, non spiritualem, qualis est in Angelis.
Ad quartum dicendum, quod signum, proprie loquendo, non potest dici
nisi aliquid ex quo deveniatur in cognitionem alterius quasi
discurrendo; et secundum hoc, signum in Angelis non est, cum eorum
scientia non sit discursiva, ut in praecedenti quaestione est habitum.
Et propter hoc etiam in nobis signa sunt sensibilia, quia nostra
cognitio, quae discursiva est, a sensibilibus oritur. Sed communiter
possumus signum dicere quodcumque notum in quo aliquid cognoscatur; et
secundum hoc forma intelligibilis potest dici signum rei quae per ipsam
cognoscitur. Et sic Angeli cognoscunt res per signa; et sic unus
Angelus per signum alii loquitur; scilicet per speciem, in cuius actu
intellectus eius perfecte fit in ordine ad alterum.
Ad quintum dicendum, quod quamvis in naturalibus, quorum effectus
sunt nobis magis noti quam causae, signum sit id quod est posterius in
natura, tamen de ratione signi proprie accepti non est quod sit vel
prius vel posterius in natura, sed solummodo quod sit nobis
praecognitum: unde quandoque accipimus effectus ut signa causarum,
sicut pulsum signum sanitatis; quandoque vero causas signa effectuum,
sicut dispositiones corporum caelestium signa imbrium et pluviarum.
Ad sextum dicendum, quod Angeli ex hoc ipso quod se ad alios
convertunt, dum se in actu aliquarum formarum in ordine ad alios
faciunt, quodammodo alios excitant ad eis intendendum.
Ad septimum dicendum, quod Angelus eodem genere cognitionis cognoscit
omnia spiritualia, scilicet intellectualiter; sed hoc quod est
cognoscere per se vel per alterum, non pertinet ad speciem
cognitionis, sed magis ad modum accipiendi cognitionem. Unde non
oportet quod, si unus Angelus cognoscat naturam alterius per seipsum,
quod etiam locutionem alterius per seipsum cognoscat: quia cogitatio
Angeli non est ita cognoscibilis alteri Angelo sicut eius natura.
Ad octavum dicendum, quod ratio illa procederet, si formae
intellectus angelici essent ita efficaces ad cognoscendum sicut sunt
rationes rerum in Deo efficaces ad producendum; sed hoc non est
verum, cum nulla sit aequalitas creaturae ad creatorem.
Ad nonum dicendum, quod quamvis in Angelis non sit locutio exterior,
sicut in nobis, scilicet per signa sensibilia; est tamen alio modo,
ut ipsa ordinatio cogitationis ad alterum exterior locutio in Angelis
dicatur.
Ad decimum dicendum, quod multitudo desideriorum pro tanto dicitur
esse causa locutionis, quia ex multitudine desideriorum sequitur
multitudo conceptuum, qui non possent nisi signis valde variis
exprimi. Animalia autem bruta habent paucos conceptus, quos paucis
naturalibus signis exprimunt. Unde, cum in Angelis sint multi
conceptus, requiritur etiam ibi locutio. Nec multitudo conceptuum
alia desideria requirit in Angelis quam desiderium communicandi alteri
quod ipse mente concepit; quod desiderium imperfectionem in Angelis
non ponit.
Ad undecimum dicendum, quod unus Angelus cogitationem alterius
cognoscit per speciem innatam per quam alium Angelum cognoscit, quia
per eamdem cognoscit omne quod cognoscit in alio Angelo. Unde quam
cito Angelus se ordinat ad alium Angelum secundum actum alicuius
formae, ille Angelus cognoscit eius cogitationem; et hoc quidem
dependet ex voluntate Angeli. Sed cognoscibilitas naturae angelicae
non dependet ex voluntate Angeli; et ideo non requiritur locutio in
Angelis ad cognoscendum naturam, sed ad cognoscendam cogitationem
tantum.
Ad duodecimum dicendum, quod secundum Augustinum, visus et auditus
solummodo exterius differunt, interius autem sunt idem in mente; quia
in mente non est aliud audire et videre, sed in sensu exteriori
tantum. Unde apud Angelum, qui sola mente utitur, non differt
audire et videre; sed tamen dicitur in Angelis locutio ad
similitudinem eius quod in nobis fit: nos enim per auditum scientiam ab
aliis acquirimus. Nutus autem et signa hoc modo possunt in Angelis
distingui, ut signum dicatur ipsa species, nutus autem ordinatio ad
alium. Sed potestas hoc faciendi dicitur lingua.
Ad decimumtertium dicendum, quod locutio est motus cognitivae, non
qui sit ipsa cognitio, sed est cognitionis manifestatio; et ideo
oportet quod sit ad alium; unde etiam philosophus dicit in III de
anima, quod lingua est, ut significet alii.
Ad decimumquartum dicendum, quod essentia Angeli non est figurabilis
figura corporali; sed intellectus eius quasi figuratur forma
intelligibili.
Ad decimumquintum dicendum, quod lux corporalis manifestat seipsam ex
necessitate naturae; unde uniformiter se manifestat quantum ad omnia
quae in ipsa sunt. Sed in Angelis est voluntas, cuius conceptus
manifesti esse non possunt nisi secundum imperium voluntatis; et ideo
opus est locutione.
|
|