|
Et videtur quod non.
1. Per Glossam quae habetur I Cor. XIII, 1: si linguis
hominum etc., quae sic dicit: linguae sunt quibus Angeli praepositi
significant minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt. Ergo
locutio, quae est actus linguae, ad solos superiores Angelos
pertinet.
2. Praeterea, a quolibet loquente fit aliquid in audiente. Sed ab
Angelis inferioribus nihil potest in superiores fieri, quia superiores
non sunt in potentia respectu inferiorum, sed magis e converso; cum
superiores habeant magis de actu, et minus de potentia. Ergo
inferiores Angeli non possunt loqui superioribus.
3. Praeterea, locutio supra cogitationem addit scientiae
infusionem. Sed inferiores Angeli non possunt aliquid infundere
superioribus, quia sic in eos agerent, quod esse non potest. Ergo
eis non loquuntur.
4. Praeterea, illuminatio nihil est aliud quam manifestatio alicuius
ignoti. Sed locutio est in Angelis ad manifestandum aliquid ignotum.
Ergo locutio in Angelis est illuminatio quaedam. Ergo, cum Angeli
inferiores non illuminent superiores, videtur quod inferiores
superioribus non loquantur.
5. Praeterea, Angelus ad quem fit locutio, est in potentia
cognoscens id quod locutione exprimitur; per locutionem autem fit actu
cognoscens. Ergo Angelus loquens reducit illum cui loquitur de
potentia in actum. Sed hoc non est possibile inferioribus Angelis
respectu superiorum, quia sic essent eis nobiliores. Ergo non
loquuntur inferiores superioribus.
6. Praeterea, quicumque loquitur alteri de aliquo ei ignoto, docet
ipsum. Si ergo inferiores Angeli loquuntur superioribus de propriis
conceptibus quos illi ignorant, videtur quod eos doceant; et sic eos
perficiunt, cum perficere sit docere, secundum Dionysium; et hoc est
contra ordinem hierarchiae, secundum quem inferiores a superioribus
perficiuntur.
Sed contra, est quod Gregorius dicit in II Moral., quod Deus
loquitur Angelis, et Angeli loquuntur Deo. Ergo eadem ratione et
superiores Angeli inferioribus, et e converso.
Responsio. Dicendum, quod ad evidentiam huius quaestionis oportet
scire qualiter illuminatio et locutio in Angelis differant; quod
quidem sic potest accipi. Intellectus aliquis deficit a cognitione
alicuius cognoscibilis, propter duo. Uno modo propter absentiam
cognoscibilis; sicut non cognoscimus gesta praeteritorum temporum, vel
aliorum locorum remotorum, quae ad nos non pervenerunt. Alio modo
propter defectum intellectus, qui non est adeo fortis ut possit
pertingere ad illa cognoscibilia quae penes se habet, sicut intellectus
omnes conclusiones penes se habet in primis principiis naturaliter
notis, quae tamen non cognoscit nisi roboratus exercitio vel doctrina.
Locutio igitur proprie est qua aliquis ducitur in cognitionem ignoti,
per hoc quod fit sibi praesens quod alias erat ei absens; sicut apud
nos patet dum unus alteri refert aliqua quae ille non vidit, et sic
facit ei quodammodo praesentia per loquelam. Sed illuminatio est
quando intellectus confortatur ad aliquid cognoscendum supra id quod
cognoscebat, ut ex praedictis patet. Sed tamen sciendum, quod
locutio potest esse in Angelis et in nobis sine illuminatione; quia
quandoque contingit aliqua nobis manifestari per locutionem, ex quibus
intellectus nullo modo ad intelligendum magis roboratur; sicut cum
recitantur mihi aliquae historiae, vel cum unus Angelus alteri
conceptionem suam demonstrat; huiusmodi enim indifferenter possunt
cognosci et ignorari ab eo qui habet debilem intellectum et fortem.
Sed illuminatio semper habet locutionem adiunctam et in Angelis et in
nobis. Nos enim secundum hoc alium illuminamus quod ei aliquod medium
tradimus, quo intellectus eius roboratur ad aliquid cognoscendum; quod
per locutionem fit. Similiter etiam oportet quod et in Angelis fiat
per locutionem. Superior enim Angelus habet cognitionem de rebus per
formas magis universales; unde inferior Angelus non est proportionatus
ad accipiendum cognitionem a superiori Angelo, nisi superior Angelus
cognitionem suam quodammodo dividat et distinguat, concipiendo in se
illud de quo vult illuminare, per modum talem quo sit comprehensibile
ab inferiori Angelo. Et talem conceptum suum Angelo alteri
manifestando, cum illum illuminat; unde dicit Dionysius, cap. XV
Cael. Hierarch.: unaquaeque intellectualis essentia donatam sibi a
diviniore uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et
multiplicat ad inferioris ductricem analogiam; et est simile de
magistro, qui videt discipulum non posse capere ea quae ipse
cognoscit, per illum modum quo ipse cognoscit; et ideo studet
distinguere et multiplicare per exempla, ut sic possit a discipulo
comprehendi. Dicendum est igitur, quod illa locutione quae
illuminationi adiungitur, superiores solum inferioribus, loquuntur;
sed secundum aliam locutionem indifferenter loquuntur et superiores
inferioribus, et e converso.
Ad primum igitur dicendum, quod Glossa illa loquitur de locutione
adiuncta illuminationi.
Ad secundum dicendum, quod Angelus loquens nihil facit in Angelo cui
loquitur; sed fit aliquid in Angelo ipso loquente, et ex hoc ab alio
cognoscitur modo prius dicto; unde etiam non oportet quod loquens
aliquid infundat ei cui loquitur.
Et sic patet solutio ad tertium.
Ad quartum patet responsio ex dictis.
Ad quintum dicendum, quod Angelus cui aliquis loquitur, fit actu
cognoscens de potentia cognoscente; non per hoc quod ipse reducatur de
potentia in actum, sed per hoc quod ipse Angelus loquens reducit
seipsum de potentia in actum, dum facit se in actu perfecto alicuius
formae secundum ordinem ad alterum.
Ad sextum dicendum, quod doctrina est proprie de his quibus perficitur
intellectus. Hoc autem quod unus Angelus cognoscat cogitationem
alterius, non pertinet ad perfectionem intellectus eius; sicut nec
pertinet ad perfectionem intellectus mei, quod cognoscam res absentes
quae ad me non pertinent.
|
|