|
Et videtur quod sic.
1. Quia ubicumque requiritur accessus et recessus, necessaria est
determinata distantia. Sed Angeli accedentes in alterutrum et
discedentes, sibi suos sensus mutuo conspiciunt, ut maximus dicit
super cap. II Cael. hierarchiae. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, secundum Damascenum, Angelus ubi operatur, ibi
est. Si ergo Angelus alteri Angelo loquitur, oportet quod sit ubi
est ille cui loquitur, et sic requiritur determinata distantia.
3. Praeterea, Isa. VI, 3, dicitur quod alter clamabat ad
alterum. Sed locutio clamosa non habet locum nisi propter distantiam
eius cui loquimur. Ergo videtur quod distantia impediat locutionem
Angeli.
4. Praeterea, locutio oportet quod deferatur a loquente in
audientem; sed hoc non potest esse si sit localis distantia inter
loquentem Angelum et audientem, quia locutio spiritualis per medium
corporale non defertur. Ergo distantia localis locutionem Angeli
impedit.
5. Praeterea, anima Petri si esset hic, cognosceret ea quae hic
aguntur: cum autem est in caelo, non cognoscit; unde Isa.
LXIIII, super illud Abraham nescivit nos, dicit Glossa
Augustini: nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi etiam
eorum filii. Ergo distantia localis impedit animae beatae
cognitionem; et eadem ratione Angeli et etiam locutionem.
Sed contra, est, quod maxima distantia est inter Paradisum et
Infernum. Sed illi mutuo se inspiciunt, maxime ante diem iudicii,
ut patet per id quod habetur Lucae XVI, 23 de Lazaro et divite.
Ergo nulla distantia localis impedit animae separatae cognitionem, et
similiter nec Angeli; et eadem ratione nec locutionem.
Respondeo. Dicendum, quod actio sequitur modum agentis; et ideo
illa quae corporalia et situalia sunt, corporaliter et situaliter
agunt; quae vero sunt spiritualia, non agunt nisi spiritualiter.
Unde, cum Angelus, inquantum est intelligens, nullo modo sit
situalis, actio intellectus ipsius nullo modo habet proportionem ad
situm. Et ideo, cum locutio sit operatio intellectus ipsius, nihil
facit ad eam propinquitas vel distantia loci; et sic aequaliter a
propinquo loco vel remoto Angelus locutionem Angeli percipit, illo
modo quo Angelos in loco esse dicimus.
Ad primum ergo dicendum, quod accessus ille et recessus non est
intelligendus secundum locum, sed secundum conversionem ad alterutrum.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, Angelus est ubi operatur,
intelligendum est de operatione qua circa aliquod corpus agit; quae
quidem operatio situalis est ex parte eius in quod terminatur. Locutio
autem Angeli non est talis operatio; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod clamor ille quo Seraphim clamasse
dicuntur, designat magnitudinem eorum quae loquebantur, scilicet
unitatem essentiae et Trinitatem personarum, dicentes: sanctus,
sanctus, et cetera.
Ad quartum dicendum, quod Angelus ad quem fit locutio, ut dictum
est, non recipit aliquid a loquente; sed per speciem quam penes se
habet, et alium Angelum et locutionem eius cognoscit. Unde non
oportet ponere aliquod medium per quod deferatur aliquid ab uno in
alterum.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur de cognitione naturali
animarum, per quam etiam sancti non possunt cognoscere quae hic
aguntur; sed ex virtute gloriae ea cognoscunt, ut expresse dicit
Gregorius in Moral., exponens illud Iob XIV, 21: sive
fuerint nobiles filii eius, sive ignobiles, non intelliget. Sed
Angeli habent naturalem cognitionem magis elevatam quam animae; unde
non est simile de Angelo et anima.
|
|