|
Et videtur quod non.
1. Ad locutionem enim nihil aliud requiritur quam species
intelligibilis, et conversio ad alterum. Sed species illa et
conversio sicut cognoscuntur ab uno Angelo, ita et ab alio. Ergo
aequaliter locutio unius Angeli ab omnibus Angelis percipitur.
2. Praeterea, eisdem nutibus unus Angelus ad omnes Angelos
loquitur. Si igitur aliquis Angelus cognoscit locutionem qua aliquis
Angelus ei loquitur, eadem ratione cognoscet locutionem qua idem
Angelus aliis loquitur.
3. Praeterea, quicumque intuetur aliquem Angelum, percipit speciem
eius, qua intelligit et loquitur. Sed Angeli se invicem semper
intuentur. Ergo unus Angelus semper cognoscit locutionem alterius,
sive sibi sive alteri loquatur.
4. Praeterea, si aliquis homo loquatur, aequaliter auditur ab
omnibus qui ei aequaliter appropinquant, nisi sit defectus ex parte
audientis, utpote si deficit in auditu. Sed quandoque alius Angelus
est propinquior Angelo loquenti quam ille ad quem loquitur, secundum
ordinem naturae, vel etiam secundum locum. Ergo non solum auditur ab
eo ad quem loquitur.
Sed contra. Inconveniens videtur dicere, quod nos aliquid possimus
quod Angeli non possint. Sed homo potest conceptum cordis sui alteri
intimare, ita quod alii absconditum remanet. Ergo et Angelus potest
alteri loqui sine hoc quod ab aliquo alio percipiatur.
Responsio. Dicendum, quod sicut ex praedictis patet, ex hoc ipso
cogitatio unius Angeli in cognitionem alterius venit per modum cuiusdam
spiritualis locutionis, quod Angelus fit in actu alicuius speciei,
non solum secundum seipsum, sed etiam in ordinem ad alium; et hoc fit
per propriam voluntatem Angeli loquentis. Ea autem quae sunt
voluntatis, non oportet quod eodem modo se habeant ad omnes, sed
secundum modum a voluntate praefixum; et ideo locutio praedicta non
aequaliter se habebit ad omnes Angelos, sed secundum quod voluntas
Angeli loquentis determinabit. Unde si Angelus fiat per propriam
voluntatem in actu alicuius speciei secundum intellectum in ordine ad
unum tantum Angelum, percipietur eius locutio ab illo tantum; si vero
in ordine ad plures, percipietur a pluribus.
Ad primum igitur dicendum, quod in locutione non requiritur conversio
vel directio quasi cognita, sed quasi cognitionem faciens. Unde ex
hoc ipso quod unus Angelus ad alium convertitur, illa conversio facit
eum cognoscere alterius Angeli cogitationem.
Ad secundum dicendum, quod in generali est unus nutus, quo ad omnes
unus loquitur; sed in speciali sunt tot nutus, quot sunt conversiones
ad diversos; unde unusquisque cognoscit secundum nutum ad se factum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis unus Angelus alium intueatur, non
tamen oportet quod speciem, prout ea actu aliquid cogitat, videat,
nisi ille Angelus convertatur ad eum.
Ad quartum dicendum, quod locutio humana movet auditum actione quae
est per necessitatem naturae, quia impellendo aerem usque ad aurem;
sed hoc modo non est in locutione Angeli, ut dictum est, art. 5 et
6, sed totum dependet ex voluntate Angeli loquentis.
|
|