|
1. Primo utrum mens, prout in ea ponitur imago Trinitatis, sit
essentia animae.
2. Secundo utrum in mente sit memoria.
3. Tertio utrum memoria distinguatur ab intelligentia, sicut
potentia a potentia.
4. Quarto utrum mens cognoscat res materiales.
5. Quinto utrum mens nostra possit cognoscere materialia in
singulari.
6. Sexto utrum mens humana cognitionem accipiat a sensibilibus.
7. Septimo utrum in mente sit imago Trinitatis, secundum quod
materialia cognoscit.
8. Octavo utrum mens seipsam per essentiam cognoscat, aut per
aliquam speciem.
9. Nono utrum mens nostra cognoscat habitus in anima existentes, per
essentiam suam.
10. Decimo utrum aliquis possit scire se habere caritatem.
11. Undecimo utrum mens in statu viae possit videre Deum per
essentiam.
12. Duodecimo utrum Deum esse, sit per se notum menti humanae.
13. Tertiodecimo utrum per naturalem rationem possit cognosci
Trinitas personarum.
|
|