|
Et videtur quod sic.
1. Quod enim per essentiam videtur, certissime percipitur. Sed
caritas per essentiam videtur ab habente eam, ut Augustinus dicit.
Ergo caritas percipitur a caritatem habente.
2. Praeterea, caritas in actibus suis praecipue delectationem
causat. Sed habitus virtutum moralium percipiuntur per delectationes
quas in actibus virtutum causant, ut patet per philosophum in II
Ethic. Ergo et caritas percipitur ab habente ipsam.
3. Praeterea, Augustinus dicit, VIII de Trinitate: magis
quis novit dilectionem qua diligit quam fratrem quem diligit. Sed
fratrem quem quis diligit, certissime novit esse. Ergo et dilectionem
qua diligit certissime novit quis sibi inesse.
4. Praeterea, vehementior est inclinatio caritatis quam cuiuslibet
alterius virtutis. Sed alias virtutes aliquis scit sibi inesse
certitudinaliter ex hoc quod inclinatur in actus ipsarum: habenti enim
habitum iustitiae difficile est agere iniusta, facere vero iusta
facile, ut dicitur in V Ethic., et hanc facilitatem quilibet in se
ipso percipere potest. Ergo et caritatem se habere quilibet percipere
potest.
5. Praeterea, philosophus dicit in II Poster., quod impossibile
est nos habere nobilissimos habitus, et nos lateant. Sed caritas est
nobilissimus habitus. Ergo inconveniens est dicere, quod habens
caritatem nesciat se habere eam.
6. Praeterea, gratia est lux spiritualis. Sed ab his qui luce
perfunduntur, certissime hoc ipsum percipitur. Ergo ab habentibus
gratiam certissime scitur quod gratiam habent; et similiter est de
caritate sine qua gratia non habetur.
7. Praeterea, unctio docet de omnibus necessariis ad salutem. Sed
habere caritatem est necessarium ad salutem. Ergo habens caritatem
scit se habere.
8. Praeterea, secundum Augustinum in libro de Trinitate, nullus
potest ignotum diligere. Sed aliquis diligit in se caritatem. Ergo
aliquis cognoscit caritatem esse in se.
9. Praeterea, philosophus dicit in II Ethic., quod virtus est
certior omni arte. Sed aliquis habens artem, scit se habere eam.
Ergo et quando habet virtutem; et sic quando habet caritatem, quae
est maxima virtutum.
1. Sed contra. Est quod dicitur Eccles. IX, 1: nemo scit
utrum dignus odio vel amore sit. Sed ille qui habet caritatem, est
dignus amore divino; Prov., VIII, 17: ego diligentes me
diligo. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, nullus scire potest certitudinaliter quando Deus
veniat ad habitandum in eo; Iob, IX, 11: si venerit ad me, non
videbo eum. Sed per caritatem Deus inhabitat hominem: I Ioan.,
c. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in
eo. Ergo, nullus potest certitudinaliter scire se caritatem habere.
Responsio. Dicendum, quod aliquis habens caritatem potest ex
aliquibus probabilibus signis coniicere se caritatem habere; utpote cum
se ad spiritualia opera paratum videt, et mala efficaciter detestari,
et per alia huiusmodi quae caritas in homine facit. Sed
certitudinaliter nullus potest scire se caritatem habere nisi ei
divinitus reveletur. Cuius ratio est, quia, sicut ex praedicta
quaestione apparet, cognitio qua quis cognoscit se aliquem habitum
habere, praesupponit cognitionem qua cognoscit de habitu illo quid
est. Quid est autem aliquis habitus, sciri non potest nisi de eo
sumatur iudicium per id ad quod habitus ille ordinatur, quod est
habitus illius mensura. Hoc autem ad quod caritas ordinatur, est
incomprehensibile, quia eius immediatum obiectum et finis est Deus,
summa bonitas, cui caritas nos coniungit; unde non potest aliquis
scire, ex actu dilectionis quem in seipso percipit, an ad hoc
pertingat ut Deo hoc modo uniat sicut ad caritatis rationem
requiritur.
Ad primum igitur dicendum, quod caritas per essentiam videtur,
inquantum ipsa per essentiam suam est principium actus dilectionis, in
quo utrumque cognoscitur; et sic est etiam per essentiam suam et suae
cognitionis principium, licet remotum. Non tamen oportet quod
certitudinaliter percipiatur, quia actus ille dilectionis quem in nobis
percipimus secundum id quod de eo est perceptibile, non est sufficiens
signum caritatis, propter similitudinem dilectionis naturalis ad
gratuitam.
Ad secundum dicendum, quod delectatio illa quae in actu relinquitur ex
caritate, potest etiam ex aliquo habitu acquisito causari; et ideo non
est sufficiens signum ad caritatem demonstrandam, quia ex communibus
signis non percipitur aliquid per certitudinem.
Ad tertium dicendum, quod quamvis mens certissime cognoscat
dilectionem qua diligit fratrem, inquantum est dilectio, tamen non
certissime novit eam esse caritatem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis inclinatio qua caritas inclinat ad
agendum, sit quoddam principium apprehendendi caritatem, non tamen
sufficit ad perfectam perceptionem caritatis. Nullus enim potest
percipere se aliquem habitum habere, nisi sciat perfecte illud ad quod
habitus ordinatur, per quod de habitu iudicatur; et hoc in caritate
sciri non potest.
Ad quintum dicendum, quod philosophus loquitur de habitibus
intellectivae partis, qui, si sint perfecti, non possunt latere
habentes, eo quod de perfectione eorum est certitudo; unde quilibet
sciens scit se scire, cum scire sit causam rei cognoscere, et quoniam
illius est causa, et quoniam impossibile est aliter se habere; et
similiter aliquis habens habitum intellectus principiorum, scit se
habitum illum habere. Sed caritatis perfectio non consistit in
certitudine cognitionis, sed in vehementia affectionis; et ideo non
est simile.
Ad sextum dicendum, quod in his quae metaphorice dicuntur, non
oportet accipere similitudinem quantum ad omnia. Unde nec gratia luci
comparatur quantum ad hoc quod ita se spirituali visui ingerat manifeste
sicut lux corporea visui corporali; sed quantum ad hoc quod gratia est
principium spiritualis vitae, sicut lux caelestium corporum est quodam
modo initium corporalis vitae in his inferioribus, ut dicit
Dionysius; et etiam quantum ad aliquas alias similitudines.
Ad octavum dicendum, quod quamvis habere caritatem sit necessarium ad
salutem, non tamen scire se habere caritatem; immo magis expedit
nescire communiter, quia per hoc magis sollicitudo et humilitas
conservatur. Quod autem dicitur unctio docet de omnibus necessariis ad
salutem, intelligitur de omnibus quorum cognitio necessaria est ad
salutem.
Ad septimum dicendum quod se habere caritatem potest accipi
dupliciter: uno modo in vi orationis; alio modo in vi nominis. In vi
quidem orationis, sicut cum dicitur: verum esse aliquem caritatem
habere. In vi autem nominis, cum de hoc dicto: caritatem habere;
vel quod per hoc dictum significatur, aliquid dicimus. Cum autem ad
affectum non pertineat componere et dividere, sed solummodo in ipsas
res ferri, cuius conditiones sunt bonum et malum; cum dicitur: ego
diligo: vel: volo me habere caritatem; hoc quod dico: me habere
caritatem; sumitur in vi cuiusdam nominis, ac si diceretur: volo hoc
quod est me habere caritatem. Et hoc nihil prohibet esse mihi
cognitum. Scio enim quid est me habere caritatem, etiam si eam non
habeo; unde et non habens caritatem, appetit se caritatem habere.
Non tamen sequitur quod aliquis sciat se caritatem habere, secundum
quod hoc in vi orationis sumitur, id est, quod habeat caritatem.
Ad nonum dicendum, quod virtus dicitur esse certior omni arte,
certitudine inclinationis ad unum, non autem certitudine cognitionis.
Virtus enim, ut dicit Tullius, inclinat ad unum per modum cuiusdam
naturae; natura autem certius et directius pertingit ad unum finem quam
ars; et per hunc etiam modum dicitur quod virtus est certior arte, non
quod certius aliquis percipiat se habere virtutem, quam artem.
|
|