|
Et videtur quod sic.
1. Quia Num. XII, 8, dicit dominus de Moyse: ore ad os
loquor ei et palam et non per aenigmata videt Deum. Sed hoc est
videre Deum per essentiam, videre scilicet absque aenigmate; ergo cum
Moyses adhuc viator esset, videtur quod aliquis in statu viae possit
Deum per essentiam videre.
2. Praeterea, Exod. XXXIII, 20 super illud: non videbit
me homo et vivet, dicit Glossa Gregorii, quod quibusdam in hac carne
viventibus sed inaestimabili virtute crescentibus, contemplationis
acumine potest aeterni Dei claritas videri. Claritas autem Dei est
eius essentia, ut in eadem Glossa dicitur. Ergo aliquis in hac
mortali vivens carne potest Deum per essentiam videre.
3. Praeterea, Christus habuit intellectum eiusdem naturae sicut nos
habemus. Sed status viae non impediebat intellectum eius quin Deum
per essentiam videret. Ergo et nos in statu viae Deum per essentiam
videre possumus.
4. Praeterea, Deus, in statu viae, intellectuali visione
cognoscitur; unde Rom. c. I, 20: invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed intellectualis visio est
per quam res in seipsis videntur, ut Augustinus dicit, Lib. XII
super Genesim ad Litt. Ergo mens nostra in statu viae Deum per
essentiam videre potest.
5. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod anima
nostra quodammodo est omnia, quia sensus est omnia sensibilia, et
intellectus omnia intelligibilia. Sed maxime intelligibile est divina
essentia. Ergo intellectus noster etiam secundum statum viae,
secundum quem philosophus loquitur, Deum per essentiam videre potest;
sicut et sensus noster potest omnia sensibilia sentire.
6. Praeterea, sicut in Deo est immensa bonitas, ita et immensa
veritas. Sed divina bonitas quamvis sit immensa, potest a nobis in
statu viae immediate diligi. Ergo veritas essentiae eius potest
immediate videri in statu viae.
7. Praeterea, intellectus noster ad hoc factus est ut Deum videat.
Si ergo in statu viae videre non potest, hoc non est nisi propter
aliquod velamen: quod quidem est duplex, culpae et creaturae. Culpae
quidem velamen in statu innocentiae non erat; et nunc etiam a sanctis
removetur: II Corinth. III, vers. 18: nos autem revelata
facie gloriam domini speculantes, etc.; creaturae vero velamen
divinae essentiae visionem, ut videtur, impedire non potest, quia
Deus est interior menti nostrae quam aliqua creatura. Ergo in statu
viae mens nostra Deum per essentiam videt.
8. Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum
recipientis. Sed Deus per essentiam suam est in mente nostra. Cum
igitur modus mentis nostrae sit intelligibilitas ipsa, videtur quod
essentia divina sit in mente nostra ut intelligibilis: et ita mens
nostra Deum per essentiam intelligit in statu viae.
9. Praeterea, Cassiodorus dicit: claritatem illam inaccessibilem
sanitas mentis humanae intelligit. Sed mens nostra sanatur per
gratiam. Ergo ab habente gratiam in statu viae videri potest essentia
divina, quae est inaccessibilis claritas.
10. Praeterea, sicut ens quod de omnibus praedicatur, est primum
in communitate, ita ens a quo omnia causantur, est primum in
causalitate, scilicet Deus. Sed ens quod est primum in communitate,
est prima conceptio nostri intellectus etiam in statu viae. Ergo et
ens quod est primum in causalitate, statim per essentiam suam in statu
viae cognoscere possumus.
11. Praeterea, ad visionem requiritur videns, et visum, et
intentio. Sed haec tria in mente nostra inveniuntur respectu divinae
essentiae: ipsa enim mens nostra est naturaliter divinae essentiae
visiva, utpote ad hoc facta; essentia etiam divina adest principaliter
menti nostrae; intentio etiam non deficit, quia quandocumque mens
nostra ad creaturam convertitur, convertitur etiam ad Deum, cum in
creatura sit Dei similitudo. Ergo mens nostra in statu viae Deum per
essentiam videre potest.
12. Praeterea, Augustinus dicit, XII confessionum: si ambo
videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico.
Ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me: sed
ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate.
Sed incommutabilis veritas est divina essentia, in qua non potest
aliquid videri, nisi ipsa videatur. Ergo in statu viae essentiam
divinam videmus et in ea omne verum inspicimus.
13. Praeterea, veritas inquantum huiusmodi, est cognoscibilis.
Ergo summa veritas summe cognoscibilis. Haec autem est divina
essentia. Ergo etiam in statu viae divinam essentiam cognoscere
possumus quasi summe cognoscibilem.
14. Praeterea, Genes. cap. XXXII, 30, dicitur: vidi
dominum facie ad faciem. Facies Dei est forma, in qua filius non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sicut ex quadam Glossa
habetur. Sed forma illa est divina essentia. Ergo Iacob, in statu
viae Deum per essentiam vidit.
1. Sed contra. I Timoth. ultimo: lucem habitat inaccessibilem,
quem nullus hominum vidit sed nec videre potest.
2. Praeterea, Exod., XXXIII, 20: non videbit me homo et
vivet. Glossa Gregorii. In hac carne viventibus videri potuit Deus
per circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum
lumen aeternitatis. Hoc autem lumen est divina essentia. Ergo nullus
in hac carne vivens potest Deum per essentiam videre. Praeterea,
Bernardus dicit quod, licet in statu viae Deus possit totus diligi,
non tamen potest totus intelligi; sed si per essentiam videretur,
totus intelligeretur; ergo per essentiam suam in statu viae non
videtur.
3. Praeterea, intellectus noster intelligit cum continuo et
tempore, ut philosophus dicit in III de anima. Sed divina essentia
excedit omne continuum et tempus. Ergo intellectus noster in statu
viae Deum per essentiam videre non potest.
4. Praeterea, plus distat essentia divina a dono eius quam actus
primus ab actu secundo. Sed quandoque ex hoc quod aliquis videt Deum
per donum intellectus aut sapientiae in contemplatione, anima separatur
a corpore quantum ad operationes sensus, quae sunt actus secundi.
Ergo si videat Deum per essentiam, oportet quod separetur a corpore,
etiam prout est actus primus eius. Sed hoc non est quamdiu homo in
statu viae existit. Ergo nullus in statu viae potest Deum per
essentiam videre.
Responsio. Dicendum, quod aliqua actio potest alicui convenire
dupliciter. Uno modo sic quod illius operationis principium sit in
operante, sicut in omnibus actionibus naturalibus videmus. Alio modo
sic quod principium operationis illius vel motus, sit a principio
extrinseco; sicut est in motibus violentis, et sicut est in operibus
miraculosis, quae non fiunt nisi virtute divina, ut illuminatio
caeci, resuscitatio mortui et huiusmodi. Menti igitur nostrae in
statu viae convenire non potest visio Dei per essentiam secundum primum
modum. Mens enim nostra naturali cognitione phantasmata respicit quasi
obiecta, a quibus species intelligibiles accipit, ut dicitur in III
de anima; unde omne quod intelligit secundum statum viae, intelligit
per huiusmodi species a phantasmatibus abstractas. Nulla autem
huiusmodi species sufficiens est ad repraesentandam divinam essentiam,
vel etiam cuiuscumque alterius essentiae separatae; cum quidditates
rerum sensibilium, quarum similitudines sunt intelligibiles species a
phantasmatibus abstractae, sint alterius rationis ab essentiis
substantiarum immaterialium etiam creatarum, et multo amplius ab
essentia divina. Unde mens nostra naturali cognitione, quam in statu
viae experimur, nec Deum nec Angelos per essentiam videre potest.
Angeli tamen per essentiam videri possunt per aliquas species
intelligibiles ab eorum essentia differentes: non autem essentia
divina, quae omne genus excedit, et est extra omne genus; ut sic
nulla creata species inveniri possit sufficiens ad eam repraesentandam.
Unde oportet, si Deus per essentiam videri debeat, quod per nullam
speciem creatam videatur: sed ipsa eius essentia fiat intelligibilis
forma intellectus eum videntis, quod fieri non potest nisi ad hoc
intellectus creatus per lumen gloriae disponatur. Et sic in videndo
Deum per essentiam, per dispositionem infusi luminis pertingit mens ad
terminum viae, qui est gloria; et sic non est in via. Sicut autem
divinae omnipotentiae subiecta sunt corpora, ita et mentes. Unde,
sicut potest aliqua corpora perducere ad effectus quorum dispositio in
praedictis corporibus non invenitur, sicut Petrum fecit super aquas
ambulare sine hoc quod ei dotem agilitatis tribueret; ita potest mentem
ad hoc perducere ut divinae essentiae uniatur in statu viae, modo illo
quo unitur sibi in patria, sine hoc quod a lumine gloriae perfundatur.
Cum autem hoc contingit, oportet quod mens ab illo modo cognitionis
desistat quo a phantasmatibus abstrahit; sicut etiam corpus
corruptibile, cum ei miraculose datur agilitatis actus, non est simul
in actu gravitatis. Et ideo illi quibus hoc modo Deum videre per
essentiam datur, omnino ab actibus sensuum abstrahuntur, ut tota anima
colligatur ad divinam essentiam intuendam. Unde et rapi dicuntur,
quasi vi superioris naturae abstracti ab eo quod secundum naturam eis
competebat. Sic igitur, secundum communem cursum, nullus in statu
viae Deum per essentiam videt. Et si aliquibus hoc miraculose
concedatur, ut Deum per essentiam videant, nondum anima a carne
mortali totaliter separata: non tamen sunt totaliter in statu viae, ex
quo actibus sensuum carent, quibus in statu mortalis viae utimur.
Ad primum igitur dicendum, quod secundum Augustinum, XII super
Genes. ad Litt. et ad Paulinam de videndo Deum, ex verbis illis
Moyses ostenditur Deum per essentiam vidisse in quodam raptu, sicut
et de Paulo dicitur II Corinth., XII, 2: ut in hoc
Iudaeorum legifer, et doctor gentium aequarentur.
Ad secundum dicendum, quod Gregorius loquitur de illis qui acumine
contemplationis ad hoc crescunt ut divinam essentiam in raptu videant;
unde subiungit: qui sapientiam quae Deus est, videt, huic vitae
funditus moritur.
Ad tertium dicendum, quod in Christo hoc fuit singulare ut esset
simul viator et comprehensor. Quod ei competebat ex hoc quod erat
Deus et homo: unde in eius potestate erant omnia quae ad humanam
naturam spectabant, ut unaquaeque vis animae et corporis afficeretur
secundum quod ipse disponebat. Unde nec dolor corporis contemplationem
mentis impediebat, nec fruitio mentis dolorem corporis minuebat: et
sic intellectus eius, luce gloriae illustratus, Deum per essentiam
videbat, ut tamen ad inferiores partes gloria non derivaretur. Et sic
simul erat viator et comprehensor; quod de aliis dici non potest in
quibus ex superioribus viribus de necessitate redundat aliquid in
inferiores; et a passionibus vehementibus inferiorum virium superiores
trahuntur.
Ad quartum dicendum, quod intellectuali visione in statu viae Deus
cognoscitur, non ut sciatur de Deo quid est, sed solum quid non est.
Et quantum ad hoc eius essentiam cognoscimus, eam super omnia
collocatam intelligentes, quamvis talis cognitio per aliquas
similitudines fiat. Verbum autem Augustini referendum est ad id quod
cognoscitur, non ad id quo cognoscitur, ut ex superioribus
quaestionibus patet.
Ad quintum dicendum, quod intellectus noster etiam in statu viae
divinam essentiam aliquo modo cognoscere potest, non ut sciat de ea
quid est, sed solum quid non est.
Ad sextum dicendum, quod nos possumus Deum diligere immediate, nullo
alio praedilecto, quamvis quandoque ex aliorum visibilium amore in
invisibilia rapiamur; non autem possumus in statu viae Deum immediate
cognoscere, nullo alio praecognito. Cuius ratio est, quia, cum
affectus ad intellectum sequatur, ubi terminatur operatio intellectus,
incipit operatio affectus. Intellectus autem ex effectibus in causas
procedens, tandem pervenit in ipsius Dei cognitionem aliqualem,
cognoscendo de eo quid non est; et sic affectus fertur in id quod ei
per intellectum offertur, sine hoc quod necesse habeat redire per omnia
media per quae intellectus transivit.
Ad septimum dicendum, quod intellectus noster quamvis sit factus ad
videndum Deum, non tamen ut naturali sua virtute Deum videre possit,
sed per lumen gloriae sibi infusum. Et ideo omni velamine remoto
nondum oportet quod intellectus Deum per essentiam videat, si lumine
gloriae non illustretur. Ipsa enim carentia gloriae erit ei divinae
visionis impedimentum.
Ad octavum dicendum, quod mens nostra cum intelligibilitate, quam
habet ut proprium quoddam, et cum aliis communiter habet esse: unde,
quamvis in ea sit Deus, non oportet quod semper sit in ea ut forma
intelligibilis; sed ut dans esse, sicut est in aliis creaturis.
Quamvis autem creaturis omnibus communiter det esse, tamen cuilibet
creaturae dat proprium modum essendi; et sic etiam quantum ad hoc quod
in omnibus est per essentiam, praesentiam, potentiam, invenitur esse
diversimode in diversis, et in unoquoque secundum proprium eius modum.
Ad nonum dicendum, quod duplex est sanitas mentis: una qua sanatur a
culpa per gratiam fidei, et haec sanitas facit videre illam
inaccessibilem claritatem per speculum et in aenigmate. Alia est ab
omni culpa et poena et miseria: quae erit per gloriam; et haec sanitas
faciet videri Deum facie ad faciem. Quae duae visiones distinguuntur
I Corinth., XIII, 12: videmus nunc per speculum etc. usque
faciem.
Ad decimum dicendum, quod ens quod est primum per communitatem, cum
sit idem per essentiam cuilibet rei, nullius proportionem excedit; et
ideo in cognitione cuiuslibet rei ipsum cognoscitur. Sed ens quod
primum est causalitate, excedit improportionaliter omnes alias res:
unde per nullius alterius cognitionem sufficienter cognosci potest. Et
ideo in statu viae, in quo per species a rebus abstractas
intelligimus, cognoscimus ens commune sufficienter, non autem ens
increatum.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis divina essentia sit praesens
intellectui nostro, non tamen est ei coniuncta ut forma
intelligibilis, quam intelligere possit quamdiu lumine gloriae non
perficitur. Ipsa enim mens non habet facultatem videndi Deum per
essentiam antequam praedicto lumine illustretur. Et sic deficit et
videntis facultas, et visi praesentia. Intentio etiam non semper
adest; quamvis enim in creatura inveniatur aliqualis creatoris
similitudo, non tamen quandocumque ad creaturam convertimur,
convertimur ad eam prout est similitudo creatoris. Unde non oportet
quod semper intentio nostra feratur ad Deum.
Ad decimumsecundum dicendum, quod, sicut dicit Glossa super illud
Psal. XI, 1: diminutae sunt veritates etc., ab una increata
veritate multae veritates in humanis mentibus imprimuntur, sicut ab una
facie multae similitudines resultant in speculis diversis, vel uno
fracto. Secundum hoc ergo nos in veritate increata aliquid videre
dicimur, secundum quod per eius similitudinem in nostra mente
resultantem de aliquo iudicamus, ut cum per principia per se nota
iudicamus de conclusionibus. Unde non oportet quod ipsa increata
veritas a nobis per essentiam videatur.
Ad decimumtertium dicendum, quod summa veritas, quantum est in se,
est maxime cognoscibilis; sed ex parte nostra contingit quod nobis est
minus cognoscibilis, sicut patet per philosophum, in II Metaphys.
Ad decimumquartum dicendum, quod auctoritas illa dupliciter exponitur
in Glossa. Uno modo ut intelligatur de visione imaginaria; unde
dicit interlinearis: vidi dominum facie ad faciem: non quod Deus
videri possit, sed formam vidit in qua Deus locutus est ei. Alio
modo exponit Glossa Gregorii de visione intellectuali, qua sancti in
contemplatione divinam veritatem intuentur; non quidem sciendo de ea
quid est, sed magis quid non est; unde dicit ibidem Gregorius:
veritatem sentiendo videt; quia quanta est ipsa veritas, non videt,
cui tanto se longe aestimat, quanto appropinquat; quia nisi illam
utcumque conspiceret, non eam conspicere se non posse sentiret. Et
post pauca subiungit: haec ipsa per contemplationem facta, non solida
et permanens visio, sed quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies
dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, cognitionem Dei
faciem vocamus.
|
|