|
Et videtur quod sic.
1. Per id quod dicitur Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea
quae facta sunt etc., Glossa autem invisibilia refert ad personam
patris; sempiternam virtutem ad personam filii, divinitatem ad
personam spiritus sancti. Ergo per naturalem rationem ex creaturis
possumus in Trinitatis cognitionem devenire.
2. Praeterea, naturali cognitione cognoscitur quod in Deo est
perfectissima potentia, et quod in eo est totius potentiae origo.
Ergo oportet ei primam potentiam attribuere. Prima autem potentia est
potentia generativa. Ergo secundum rationem naturalem scire possumus
quod in Deo sit generativa potentia. Sed posita generativa potentia
in divinis, de necessitate sequitur distinctio personarum. Ergo
naturali ratione distinctionem personarum cognoscere possumus. Quod
autem potentia generativa sit prima potentia, sic probabat. Secundum
ordinem operationum est ordo potentiarum. Sed inter omnes operationes
prima est intelligere; quia agens per intellectum probatur esse
primum, et in eo intelligere, secundum modum intelligendi, est prius
quam velle et agere. Ergo potentia intellectiva est prima
potentiarum. Sed potentia intellectiva est potentia generativa, quia
omnis intelligens gignit notitiam suam in seipso. Ergo potentia
generativa est prima potentiarum.
3. Praeterea, omne aequivocum reducitur ad univocum, sicut omnis
multitudo ad unitatem. Sed processio creaturarum a Deo est processio
aequivoca, cum creaturae non communicent cum Deo in nomine et
ratione. Ergo oportet ponere per naturalem rationem praeexistere in
Deo processionem univocam, secundum quam Deus a Deo procedat: qua
posita, sequitur personarum distinctio in divinis.
4. Praeterea, quaedam Glossa super Apocal. dicit, quod nulla
secta fuit quae circa personam patris erraverit. Sed maximus esset
error circa personam patris, quod poneretur filium non habere. Ergo
etiam secta philosophorum, qui naturali ratione Deum cognoverunt,
posuit patrem et filium in divinis.
5. Praeterea, sicut dicit Boetius in sua arithmetica, omnem
inaequalitatem praecedit aequalitas. Sed inter creatorem et creaturam
est inaequalitas. Ergo ante hanc inaequalitatem oportet aliquam
aequalitatem ponere in Deo. Sed non potest ibi esse aequalitas nisi
sit ibi distinctio: quia nihil est sibi ipsi aequale, sicut nec
simile, ut Hilarius dicit. Ergo oportet ponere distinctionem
personarum in divinis secundum naturalem rationem.
6. Item, naturalis ratio ad hoc pervenit quod in Deo sit summa
iucunditas. Sed nullius boni sine socio est iocunda possessio, ut
Boetius dicit. Ergo naturali ratione sciri potest quod in Deo sunt
personae distinctae ex quorum consortio est in eis iocunda possessio
bonitatis.
7. Praeterea, naturalis ratio in creatorem pervenit ex similitudine
creaturae. Sed in creatura invenitur similitudo creatoris non solum
quantum ad essentialia attributa, sed etiam quantum ad propria
personarum. Ergo, naturali ratione possumus in personarum propria
devenire.
8. Praeterea, philosophi non habuerunt cognitionem de Deo nisi per
naturalem rationem. Sed aliqui philosophi pervenerunt ad cognitionem
Trinitatis; unde dicitur in I caeli et mundi: et per hunc quidem
numerum, scilicet ternarium, adhibuimus nosipsos magnificare
creatorem, ergo et cetera.
9. Praeterea Augustinus narrat in X de civitate Dei, quod
Porphyrius philosophus posuit Deum patrem, et filium ab eo genitum;
in libro etiam confessionum, dicit, quod in quibusdam libris Platonis
invenit hoc quod scriptum est in principio Evangelii Ioannis: in
principio erat verbum, etc. usque verbum caro factum est exclusive;
in quibus verbis manifeste ostenditur distinctio personarum. Ergo
naturali ratione potest quis pervenire in cognitionem Trinitatis.
10. Praeterea, naturali ratione etiam philosophi concessissent,
quod Deus potest aliquid dicere. Sed ad dicere in divinis sequitur
verbi emissio, et personarum distinctio. Ergo Trinitas personarum
ratione naturali cognosci potest.
1. Sed contra. Est quod dicitur Hebr. XI, v. 1: fides est
substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Ea vero
quae naturali ratione cognoscuntur, sunt apparentia. Ergo cum
Trinitas personarum ad articulos fidei pertineat, videtur quod
naturali ratione cognosci non possit.
2. Praeterea Gregorius dicit: fides non habet meritum, cui humana
ratio praebet experimentum. Sed in fide Trinitatis praecipue meritum
consistit. Ergo, hoc non potest cognosci naturali ratione.
Responsio. Dicendum, quod Trinitas personarum dupliciter
cognoscitur. Uno modo quantum ad propria, quibus personae
distinguuntur: et his cognitis, vere Trinitas cognoscitur in
divinis. Alio modo per essentialia, quae personis appropriantur,
sicut potentia patri, sapientia filio, bonitas spiritui sancto; sed
per talia Trinitas perfecte cognosci non potest, quia etiam Trinitate
remota per intellectum, ista remanent in divinis; sed Trinitate
supposita, huiusmodi attributa propter aliquam similitudinem ad propria
personarum appropriantur personis. Haec autem personis appropriata
naturali ratione cognosci possunt; propria vero personarum nequaquam.
Cuius ratio est, quia ab agente non potest aliqua actio progredi ad
quam se eius instrumenta extendere non possunt; sicut ars fabrilis non
potest aedificare, quia ad hunc effectum non se extendunt fabrilia
instrumenta. Prima autem principia demonstrationis, ut Commentator
dicit, in III de anima, sunt in nobis quasi instrumenta intellectus
agentis, cuius lumine in nobis viget ratio naturalis. Unde ad nullius
cognitionem nostra naturalis ratio potest pertingere ad quod se prima
principia non extendant. Primorum autem principiorum cognitio a
sensibilibus ortum sumit, ut patet per philosophum, II posteriorum.
Ex sensibilibus autem non potest perveniri ad cognoscendum propria
personarum, sicut ex effectibus devenitur in causas; quia omne id quod
rationem causalitatis in divinis habet, ad essentiam pertinet, cum
Deus per essentiam suam sit causa rerum. Propria autem personarum
sunt relationes, quibus personae non ad creaturas, sed ad invicem
referuntur. Unde naturali ratione in propria personarum devenire non
possumus.
Ad primum ergo dicendum, quod expositio illa Glossae sumitur secundum
appropriata personis, non secundum propria personarum.
Ad secundum dicendum, quod potentiam intellectivam esse primam
potentiarum, satis naturali ratione constare potest; non autem hanc
intellectivam potentiam esse potentiam generativam. Cum enim in Deo
sit idem intelligens, intelligere et intellectum, naturalis ratio non
cogit ponere quod Deus, intelligendo, aliquid gignat a se
distinctum.
Ad tertium dicendum, quod omnis multitudo praesupponit aliquam
unitatem, et aequivocatio omnis univocationem; non tamen omnis
aequivoca generatio praesupponit generationem univocam; sed magis est e
converso, sequendo rationem naturalem. Causae enim aequivocae sunt
per se causae speciei: unde in totam speciem causalitatem habent;
causae vero univocae non sunt causae speciei per se, sed in hoc vel
illo: unde nulla causa univoca habet causalitatem respectu totius
speciei, alias aliquid esset causa sui ipsius, quod esse non potest;
et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa intelligitur de sectis
haereticorum qui ex Ecclesia prodierunt; unde in eis non includuntur
sectae gentilium.
Ad quintum dicendum, quod etiam non supposita personarum
distinctione, possumus ponere aequalitatem in divinis, secundum quod
eius bonitatem sapientiae suae aequalem dicimus. Vel dicendum quod in
aequalitate duo considerantur: scilicet aequalitatis causa, et
aequalitatis supposita. Causa aequalitatis est unitas, aliarum vero
proportionum aliquis numerus. Unde hoc modo ex parte ista, aequalitas
inaequalitatem praecedit, sicut unitas numerum. Sed supposita
aequalitatis sunt multa; et haec non praesupponuntur ad supposita
inaequalitatis; alias oporteret ante omnem unitatem dualitatem
praecedere, quia in dualitate primo invenitur aequalitas, inter
unitatem vero et dualitatem est inaequalitas.
Ad sextum dicendum, quod verbum Boetii est intelligendum de illis
quae non habent in se perfectam bonitatem, sed unum indiget adminiculo
alterius, unde iucunditas non perficitur sine socio. Sed ipse Deus
in se habet plenitudinem bonitatis; unde ad eius iucunditatem plenam
non oportet ponere consortium.
Ad septimum dicendum, quod quamvis in creaturis inveniantur aliqua
similia personarum quantum ad propria, non tamen ex illis
similitudinibus potest concludi ita esse in divinis; quia ea quae in
creaturis inveniuntur distincta, in creatore inveniuntur sine
distinctione.
Ad octavum dicendum, quod Aristoteles non intellexit ponere numerum
ternarium in Deo; sed ostendere perfectionem ternarii numeri ex hoc
quod antiqui in sacrificiis et orationibus numerum ternarium
observabant.
Ad nonum dicendum, quod verba illorum philosophorum intelliguntur
quantum ad appropriata personarum, et non quantum ad propria.
Ad decimum dicendum, quod philosophus ratione naturali nunquam
concederet Deum dicere secundum quod dicere importat distinctionem
personarum; sed solum secundum quod essentialiter dicitur.
|
|