|
Et videtur quod non.
1. Quia secundum Augustinum, XII de Trinitate, illud quod est
commune nobis et brutis non pertinet ad mentem. Memoria autem nobis et
brutis communis est, ut patet per Augustinum, Lib. X Confess.
Ergo memoria non est in mente.
2. Praeterea, philosophus in cap. de memoria et reminiscentia
dicit, quod memoria non est intellectivi, sed primi sensitivi. Cum
ergo mens sit idem quod intellectus, ut ex dictis patet, videtur quod
memoria non sit in mente.
3. Praeterea, intellectus, et omnia quae ad intellectum pertinent,
abstrahunt ab hic et nunc; memoria vero non abstrahit; concernit
namque determinatum tempus, scilicet praeteritum; memoria namque
praeteritorum est, ut dicit Tullius. Ergo memoria non pertinet ad
mentem vel intellectum.
4. Praeterea, cum in memoria conserventur aliqua quae non actu
apprehenduntur, ubicumque ponitur memoria, oportet quod ibi differat
apprehendere et retinere. In intellectu autem non differunt, sed
solum in sensu. Propter hoc enim in sensu differre possunt, quia
sensus organo corporali utitur; non autem omne quod tenetur in
corpore, apprehenditur. Intellectus autem non utitur organo
corporali; unde nihil in eo retinetur nisi intelligibiliter; et sic
oportet quod actu intelligatur. Ergo memoria non est in intellectu
sive in mente.
5. Praeterea, anima non memoratur antequam aliquid apud se
retineat. Sed antequam aliquas species recipiat a sensibus, a quibus
omnis cognitio nostra oritur, quas retinere possit, est ad imaginem.
Cum ergo memoria sit pars imaginis, non videtur quod memoria possit
esse in mente.
6. Praeterea, mens, secundum quod est ad imaginem Dei, fertur in
Deum. Sed memoria non fertur in Deum; est enim memoria eorum quae
cadunt sub tempore; Deus autem est omnino supra tempus. Ergo memoria
non est in mente.
7. Praeterea, si memoria esset pars mentis, species intelligibiles
in ipsa mente reservarentur sicut conservantur in mente Angeli. Sed
Angelus convertendo se ad species quas penes se habet, potest
intelligere. Ergo et mens convertendo se ad species retentas; et ita
posset intelligere sine hoc quod ad phantasmata converteretur; quod
manifeste apparet esse falsum. Quantumcumque enim aliquis scientiam in
habitu habeat, laeso tamen organo imaginativae virtutis vel
memorativae, in actum exire non potest; quod non esset, si mens in
actu intelligere posset non convertendo se ad potentias quae organis
utuntur. Unde memoria non est in mente.
1. Sed contra. Philosophus dicit in III de anima, quod anima
est locus specierum, praeter quod non tota, sed intellectiva. Loci
autem est conservare contenta in eo. Cum igitur conservare species ad
memoriam pertineat, videtur quod in intellectu sit memoria.
2. Praeterea, illud quod se habet aequaliter ad omne tempus, non
concernit aliquod tempus particulare. Sed memoria, etiam proprie
accepta, se habet aequaliter ad omne tempus, ut dicit Augustinus,
XIV de Trinitate, et probat per dicta Virgilii, qui proprie
nomine memoriae et oblivionis usus est. Ergo memoria non concernit
aliquod tempus particulare, sed omne. Ergo ad intellectum pertinet.
3. Praeterea, memoria, proprie accipiendo, est praeteritorum.
Sed intellectus non solum est praesentium sed etiam praeteritorum.
Intellectus enim compositionem format, secundum quodlibet tempus
intelligens hominem fuisse, futurum esse, et esse, ut patet III de
anima. Ergo memoria, proprie loquendo, ad intellectum potest
pertinere.
4. Praeterea, sicut memoria est praeteritorum, ita providentia est
futurorum, secundum Tullium. Sed providentia est in parte
intellectiva, proprie accipiendo. Ergo eadem ratione et memoria.
Responsio. Dicendum, quod memoria secundum communem usum loquentium
pro notitia praeteritorum accipitur. Cognoscere autem praeteritum ut
est praeteritum, est illius cuius est cognoscere nunc ut nunc: hoc
autem est sensus. Sicut enim intellectus non cognoscit singulare ut
est hoc, sed secundum aliquam communem rationem, ut inquantum est homo
vel albus vel etiam particularis, non autem inquantum est hic homo,
vel particulare hoc: ita etiam intellectus cognoscit praesens et
praeteritum non inquantum est hoc nunc et hoc praeteritum. Unde, cum
memoria secundum propriam sui acceptionem respiciat ad id quod est
praeteritum respectu huius nunc: constat quod memoria, proprie
loquendo, non est in parte intellectiva, sed sensitiva tantum, ut
philosophus probat. Sed quia intellectus non solum intelligit
intelligibile, sed etiam intelligit se intelligere tale intelligibile,
ideo nomen memoriae potest extendi ad notitiam, qua etsi non
cognoscatur obiectum ut in praeteritione modo praedicto, cognoscitur
tamen obiectum de quo etiam prius est notitia habita, inquantum aliquis
scit se eam prius habuisse; et sic omnis notitia non de novo accepta
potest dici memoria. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo, quando
consideratio secundum notitiam habitam non est intercisa, sed
continua: alio vero modo, quando est intercisa; et sic habet plus de
ratione praeteriti, unde et magis proprie ad rationem memoriae
attingit; ut scilicet dicamur illius habere memoriam quam prius
habitualiter cognoscebamus, non autem in actu. Et sic memoria est in
parte intellectiva nostrae animae: et hoc modo videtur Augustinus
memoriam accipere, ponens eam partem imaginis: vult enim, omne illud
quod habitualiter in mente tenetur ut in actum non prodeat, ad memoriam
pertinere. Quomodo autem hoc possit contingere, diversimode a
diversis ponitur. Avicenna enim in VI de naturalibus ponit, quod
hoc non contingit (quod anima habitualiter notitiam teneat alicuius rei
quam actu non considerat) ex hoc quod aliquae species actu conserventur
in parte intellectiva; sed vult quod species actualiter non
consideratae non possunt conservari nisi in parte sensitiva, vel
quantum ad imaginationem, quae est thesaurus formarum a sensu
acceptarum; vel quantum ad memoriam, quantum ad intentiones
particulares non acceptas a sensibus. In intellectu vero non permanet
species, nisi quando actu consideratur. Post considerationem vero in
eo esse desinit: unde, quando iterum actu vult considerare aliquid,
oportet quod species intelligibiles de novo fluant in intellectum
possibilem ab intelligentia agente. Nec tamen sequitur, secundum
ipsum, quod quandocumque aliquis de novo debet considerare quae prius
scivit, oporteat eum iterum addiscere vel invenire sicut a principio,
quia relicta est in eo quaedam habilitas per quam facilius se convertit
ad intellectum agentem, ut ab eo species effluentes recipiat quam
prius; et haec habilitas est habitus scientiae in nobis. Et secundum
hanc opinionem memoria non esset in mente secundum retentionem aliquarum
specierum, sed secundum habilitatem ad accipiendum de novo. Sed ista
opinio non videtur rationabilis. Primo, quia cum intellectus
possibilis sit stabilioris naturae quam sensus, oportet quod species in
eo recepta stabilius recipiatur; unde magis possunt in eo conservari
species quam in parte sensitiva. Secundo, quia intelligentia agens
aequaliter se habet ad influendum species convenientes omnibus
scientiis. Unde si in intellectu possibili non conservarentur aliquae
species, sed sola habilitas ad convertendum se ad intellectum agentem,
aequaliter remaneret homo habilis ad quodcumque intelligibile; et ita
ex hoc quod homo addisceret unam scientiam, non magis sciret illam quam
alias. Et praeterea, hoc videtur expresse contrarium sententiae
philosophi in III de anima, qui commendat antiquos de hoc quod
posuerunt animam esse locum specierum quantum ad intellectivam partem.
Et ideo alii dicunt, quod species intelligibiles in intellectu
possibili remanent post actualem considerationem, et harum ordinatio
est habitus scientiae; et secundum hoc vis qua mens nostra retinere
potest huiusmodi intelligibiles species post actualem considerationem,
memoria dicitur: et hoc magis accedit ad propriam significationem
memoriae.
Ad primum igitur dicendum, quod memoria quae communis est nobis et
brutis, est illa in qua conservantur particulares intentiones; et haec
non est in mente, sed illa tantum in qua conservantur species
intelligibiles.
Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur de memoria quae est
praeteriti, prout est relatum ad hoc nunc, inquantum est hoc; et sic
non est in mente.
Unde patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod in intellectu possibili differt actu
apprehendere et retinere, non ex eo quod species sit in eo aliquo modo
corporaliter, sed intelligibiliter tantum. Nec tamen sequitur quod
semper intelligatur secundum illam speciem, sed solum quando
intellectus possibilis perfecte fit in actu illius speciei. Quandoque
vero est imperfecte in actu eius scilicet quodammodo medio inter puram
potentiam et purum actum. Et hoc est habitualiter cognoscere: et de
hoc modo cognitionis reducitur in actum perfectum per voluntatem,
quae, secundum Anselmum, est motor omnium virium.
Ad quintum dicendum, quod mens est ad imaginem, praecipue secundum
quod fertur in Deum et in seipsam. Ipsa autem est sibi praesens, et
similiter Deus, antequam aliquae species a sensibilibus accipiantur;
et praeterea mens non dicitur habere vim memorativam ex hoc quod aliquid
actu teneat, sed ex hoc quod est potens tenere.
Ad sextum patet responsio ex dictis.
Ad septimum dicendum, quod nulla potentia potest aliquid cognoscere
nisi convertendo se ad obiectum suum, ut visus nihil cognoscit nisi
convertendo se ad colorem. Unde, cum phantasma hoc modo se habeat ad
intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum, ut patet per
philosophum in III de anima, quantumcumque aliquam speciem
intelligibilem apud se intellectus habeat, nunquam tamen actu aliquid
considerat secundum illam speciem, nisi convertendo se ad phantasma.
Et ideo, sicut intellectus noster secundum statum viae indiget
phantasmatibus ad actu considerandum antequam accipiat habitum, ita et
postquam acceperit. Secus autem est de Angelis, quorum intellectus
obiectum non est phantasma.
Ad primum vero eorum quae in contrarium obiiciuntur, dicendum, quod
ex auctoritate illa haberi non potest quod in mente sit memoria nisi
secundum modum praedictum, non autem quod proprie.
Ad secundum dicendum, quod verbum Augustini est intelligendum quod
memoria potest esse de praesentibus obiectis; nunquam tamen potest dici
memoria nisi consideretur aliquid praeteritum, ad minus ex parte ipsius
cognitionis. Et secundum hoc etiam dicitur aliquis sui oblivisci, vel
memorari, inquantum de seipso, qui est praesens sibi, non conservat
vel conservat praeteritam cognitionem.
Ad tertium dicendum, quod inquantum intellectus cognoscit differentias
temporum secundum communes rationes, sic formare potest compositiones
secundum quamlibet temporis differentiam.
Ad quartum dicendum, quod providentia non est in intellectu nisi
secundum generales rationes futuri; sed ad particularia applicatur
mediante ratione particulari, quam oportet mediam intercedere inter
rationem universalem moventem et motum qui in particularibus
consequitur, ut patet per philosophum in III de anima.
|
|