|
Et videtur quod non.
1. Diversarum enim potentiarum sunt diversi actus. Sed intellectus
possibilis et memoriae, prout in mente ponitur, est idem actus, qui
est species retinere; hoc enim Augustinus memoriae, philosophus autem
intellectui possibili attribuit. Ergo memoria non distinguitur ab
intelligentia sicut potentia a potentia.
2. Praeterea, accipere aliquid non concernendo aliquam temporis
differentiam, est proprium intellectus, qui abstrahit ab hic et nunc.
Sed memoria non concernit aliquam differentiam temporis, quia,
secundum Augustinum, XIV de Trinit., memoria est communiter
praeteritorum, praesentium, et futurorum. Ergo memoria ab intellectu
non distinguitur.
3. Praeterea, intelligentia accipitur dupliciter secundum
Augustinum, XIV de Trinit. Uno modo prout dicimur intelligere
illud quod actu cogitamus; alio modo prout dicimur intelligere illud
quod non actu consideramus. Sed intelligentia, secundum quam id
tantum dicimur intelligere quod actu cogitamus, est intelligere in
actu; quod non est potentia, sed operatio alicuius potentiae; et sic
non distinguitur a memoria sicut potentia a potentia. Secundum vero
quod intelligimus ea quae non actu cogitamus, nullo modo a memoria
distinguitur, sed ad memoriam pertinet; quod patet per Augustinum,
XIV de Trinitate, ubi sic dicit: si nos referamus ad interiorem
mentis memoriam, qua sui meminit, et interiorem intelligentiam, qua
se intelligit et interiorem voluntatem, qua se diligit; ubi haec tria
simul semper sunt, sive cogitarentur, sive non cogitarentur; videtur
quidem imago Trinitatis ad solam memoriam pertinere. Ergo
intelligentia nullo modo distinguitur a memoria sicut potentia a
potentia.
4. Si dicatur, quod intelligentia est quaedam potentia secundum quam
anima est potens actu cogitare, et sic etiam intelligentia, qua non
dicimur intelligere nisi cogitantes, distinguitur a memoria sicut
potentia a potentia. Contra: eiusdem potentiae est habitum habere,
et uti habitu. Sed intelligere non cogitando, est intelligere in
habitu; intelligere autem cogitando, est uti habitu. Ergo ad eamdem
potentiam pertinet intelligere non cogitando, et intelligere
cogitando: et sic per hoc non diversificatur intelligentia a memoria
sicut potentia a potentia.
5. Praeterea in intellectiva parte animae non invenitur aliqua
potentia nisi cognitiva et motiva vel affectiva. Sed voluntas est
affectiva vel motiva; intelligentia autem est cognitiva. Ergo memoria
non est alia potentia ab intelligentia.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, XIV de Trin.,
quod secundum hoc anima est ad imaginem Dei quod uti ratione atque
intellectu ad intelligendum Deum et conspiciendum potest. Sed potest
anima conspicere secundum potentiam. Ergo imago in anima attenditur
secundum potentias. Sed imago in anima attenditur secundum quod haec
tria in ea inveniuntur, memoria, intelligentia, et voluntas. Ergo
haec tria sunt tres potentiae distinctae.
2. Praeterea, si ista tria non sunt tres potentiae, oportet aliquod
eorum esse actum sive operationem. Sed actus non semper est in anima;
non enim semper actu intelligit vel vult. Ergo ista tria non semper
erunt in anima; et sic non semper erit anima ad imaginem Dei, quod
est contra Augustinum.
3. Praeterea, inter haec tria invenitur aequalitas, per quam
aequalitas divinarum personarum repraesentatur. Sed inter actum et
habitum vel potentiam non invenitur aequalitas; quia ad plura se
extendit potentia quam habitus, et habitus quam actus; quia unius
potentiae sunt plures habitus, et ab uno habitu plures actus
eliciuntur. Ergo non potest esse quod aliquod eorum sit habitus, et
aliud actus.
Responsio. Dicendum, quod imago Trinitatis in anima potest
assignari dupliciter: uno modo secundum perfectam imitationem
Trinitatis; alio modo secundum imperfectam. Anima quidem perfecte
Trinitatem imitatur secundum quod meminit, intelligit actu, et vult
actu. Quod ideo est, quia in illa Trinitate increata, media in
Trinitate persona est verbum. Verbum autem esse non potest sine
actuali cognitione. Unde secundum hunc modum perfectae imitationis
assignat Augustinus imaginem in his tribus: memoria, intelligentia et
voluntate; prout memoria importat habitualem notitiam, intelligentia
vero actualem cogitationem ex illa notitia prodeuntem, voluntas vero
actualem voluntatis motum ex cogitatione procedentem. Et hoc expresse
patet ex hoc quod dicit in XIV de Trinit., sic dicens: quia ibi,
scilicet in mente, verbum esse sine cogitatione non potest (cogitamus
enim omne quod dicimus illo interiori verbo, quod ad nullius gentis
pertinet linguam); in tribus potius illis imago ista cognoscitur
memoria scilicet, intelligentia, voluntate. Hanc autem nunc dico
intelligentiam, qua intelligimus cogitantes; et eam voluntatem, quae
istam prolem parentemque coniungit. Imago vero secundum imperfectam
imitationem est, quando assignatur secundum habitus et potentias; et
sic assignat Trinitatis imaginem in anima, IX de Trinitate,
quantum ad haec tria, mens, notitia et amor; ut mens nominet
potentiam, notitia vero et amor habitus in ea existentes. Et sicut
posuit notitiam, ita ponere potuisset intelligentiam habitualem:
utrumque enim habitualiter accipi potest, ut patet ex hoc quod dicit in
libro XIV de Trinitate: numquid recte possumus dicere: iste
musicus novit quidem musicam; sed nunc eam non intelligit, quia eam
non cogitat; intelligit vero nunc geometriam, hanc enim nunc cogitat?
Absurda est quantum apparet, ista sententia. Et sic secundum hanc
assignationem haec duo, quae sunt notitia, et amor, habitualiter
accepta, ad memoriam tantum pertinent, ut patet per auctoritatem
eiusdem in obiiciendo inductam. Sed quia actus sunt in potentiis
radicaliter sicut effectus in causis; ideo etiam perfecta imitatio,
quae est secundum memoriam, intelligentiam actualem et voluntatem
actualem, potest originaliter inveniri in potentiis, secundum quas
anima potest meminisse, intelligere actualiter et velle, ut per verba
Augustini inducta patet. Et sic imago attendetur secundum potentias;
non tamen hoc modo quod memoria possit esse, in mente, alia potentia
praeter intelligentiam: quod sic patet. Potentiae enim non
diversificantur ex diversitate obiectorum nisi diversitas obiectorum sit
ex his quae per se accidunt obiectis, secundum quod sunt talium
potentiarum obiecta; unde calidum et frigidum, quae colorato
accidunt, inquantum huiusmodi, non diversificant potentiam visivam:
eiusdem enim visivae potentiae est videre coloratum calidum et
frigidum, dulce et amarum. Quamvis autem mens sive intellectus aliquo
modo cognoscere possit praeteritum, tamen, cum indifferenter se habeat
ad cognoscenda praesentia, praeterita et futura; differentia
praesentis et praeteriti est accidentalis intelligibili inquantum
huiusmodi. Unde, quamvis in mente aliquo modo possit esse memoria,
non tamen potest esse ut potentia quaedam per se distincta ab aliis,
per modum quo philosophi de distinctione potentiarum loquuntur; sed hoc
modo solummodo inveniri potest memoria in parte animae sensitiva, quae
fertur ad praesens inquantum est praesens; unde, si debeat ferri in
praeteritum, requiritur aliqua altior virtus quam ipse sensus.
Nihilominus tamen, etsi memoria non sit potentia distincta ab
intelligentia, prout intelligentia sumitur pro potentia, tamen
invenitur Trinitas in anima etiam considerando ipsas potentias,
secundum quod una potentia, quae est intellectus, habet habitudinem ad
diversa, scilicet ad tenendum notitiam alicuius habitualiter et ad
considerandum illud actualiter, sicut etiam Augustinus, distinguit
rationem inferiorem a superiori secundum habitudinem ad diversa.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis memoria, prout est in mente,
non sit alia potentia ab intellectu possibili distincta; tamen inter
intellectum possibilem et memoriam invenitur distinctio secundum
habitudinem ad diversa, ut ex dictis patet. Et similiter dicendum est
ad quatuor sequentia.
Ad primum vero in contrarium dicendum, quod Augustinus ibi loquitur
de imagine inventa in anima, non secundum perfectam imitationem, quae
est quando actu imitatur Trinitatem intelligendo eam.
Ad secundum dicendum, quod semper est in anima imago Trinitatis
aliquo modo, sed non secundum perfectam imitationem.
Ad tertium dicendum, quod inter potentiam et actum et habitum potest
esse aequalitas secundum quod comparantur ad unum obiectum; et sic
imago Trinitatis invenitur in anima secundum quod fertur in Deum. Et
tamen, etiam communiter loquendo de potentia, habitu et actu,
invenitur in eis aequalitas, non quidem secundum proprietatem naturae,
quia alterius modi habet esse operatio, habitus et potentia; sed
secundum comparationem ad actum, secundum quam consideratur horum trium
quantitas: nec oportet quod accipiatur unus actus tantum numero, aut
unus habitus, sed habitus et actus in genere.
|
|