|
Et videtur quod non.
1. Mens enim non cognoscit aliquid nisi intellectuali cognitione.
Sed, ut habetur in Glossa, II Cor., XII, 2, illa est
intellectualis visio quae eas res continet quae non habent imagines sui
similes, quae non sunt quod ipsae. Cum igitur res materiales non
possint esse in anima per seipsas, sed solum per imagines sui similes,
quae non sunt quod ipsae, videtur quod mens materialia non cognoscat.
2. Praeterea, Augustinus super Genesim ad litteram dicit: mente
intelliguntur quae nec corpora sunt nec similitudines corporum. Sed
res materiales sunt corpora, et similitudines corporum habent. Ergo
mente non cognoscuntur.
3. Praeterea, mens, sive intellectus, habet cognoscere quidditates
rerum, quia obiectum intellectus est quod quid est, ut dicitur in
III de anima. Sed quidditas rerum materialium non est ipsa
corporeitas; alias oporteret, omnia quae quidditatem habent, corporea
esse. Ergo materialia mens non cognoscit.
4. Praeterea, cognitio mentis consequitur formam, quae est
principium cognoscendi. Sed formae intelligibiles quae sunt in mente,
sunt omnino immateriales. Ergo per eas mens non potest res materiales
cognoscere.
5. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem. Sed non
potest esse assimilatio inter mentem et materialia, quia similitudinem
facit unitas qualitatis; qualitates autem rerum materialium sunt
corporalia accidentia, quae in mente esse non possunt. Ergo mens non
potest materialia cognoscere.
6. Praeterea, mens nihil cognoscit nisi abstrahendo a materia et a
conditionibus materiae. Sed res materiales, quae sunt res naturales,
non possunt, etiam secundum intellectum, a materia separari, quia in
eorum definitionibus cadit materia. Ergo materialia per mentem
cognosci non possunt.
1. Sed contra. Ea quae ad scientiam naturalem pertinent, mente
cognoscuntur. Sed scientia naturalis de rebus materialibus est. Ergo
mens res materiales cognoscit.
2. Praeterea, unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et horum est
optimus iudex ut dicitur in I Ethic. Sed, sicut dicit Augustinus,
XII super Genesim ad litteram, per mentem ista inferiora
iudicantur. Ergo haec inferiora materialia per mentem intelliguntur.
3. Praeterea, per sensum non cognoscimus nisi materialia. Sed
cognitio mentis a sensu oritur. Ergo et mens materiales res
cognoscit.
Responsio. Dicendum, quod omnis cognitio est secundum aliquam
formam, quae est in cognoscente principium cognitionis. Forma autem
huiusmodi dupliciter potest considerari: uno modo secundum esse quod
habet in cognoscente; alio modo secundum respectum quem habet ad rem
cuius est similitudo. Secundum quidem primum respectum facit
cognoscentem actu cognoscere; sed secundum respectum secundum
determinat cognitionem ad aliquod cognoscibile determinatum. Et ideo
modus cognoscendi rem aliquam, est secundum conditionem cognoscentis,
in quo forma recipitur secundum modum eius. Non autem oportet quod res
cognita sit secundum modum cognoscentis, vel secundum illum modum quo
forma, quae est cognoscendi principium, esse habet in cognoscente;
unde nihil prohibet, per formas quae in mente immaterialiter existunt,
res materiales cognosci. Hoc autem differenter contingit in mente
humana, quae formas accipit a rebus, et in divina vel angelica, quae
a rebus non accipiunt. In mente enim accipiente scientiam a rebus,
formae existunt per quamdam actionem rerum in animam; omnis autem actio
est per formam; unde formae quae sunt in mente nostra, primo et
principaliter respiciunt res extra animam existentes quantum ad formas
earum. Quarum est duplex modus: quaedam enim sunt quae nullam sibi
materiam determinant, ut linea, superficies, et huiusmodi; quaedam
autem determinant sibi specialem materiam, sicut omnes formae
naturales. Ex cognitione ergo formarum quae nullam sibi materiam
determinant, non relinquitur aliqua cognitio de materia; sed ex
cognitione formarum quae determinant sibi materiam, cognoscitur etiam
ipsa materia aliquo modo, scilicet secundum habitudinem quam habet ad
formam; et propter hoc dicit philosophus in I Physic., quod materia
prima est scibilis secundum analogiam. Et sic per similitudinem formae
ipsa res materialis cognoscitur, sicut aliquis ex hoc ipso quod
cognoscit simitatem, cognosceret nasum simum. Sed formae rerum in
mente divina existentes sunt, ex quibus fluit esse rerum, quod est
communiter formae et materiae; unde et formae illae respiciunt materiam
et formam immediate, non unum per alterum et similiter formae
intellectus angelici, quae sunt similes formis mentis divinae, quamvis
non sint causae rerum. Et sic mens nostra de rebus materialibus
immaterialem cognitionem habet; mens vero divina et angelica materialia
immaterialius, et tamen perfectius, cognoscit.
Ad primum igitur dicendum, quod auctoritas illa dupliciter potest
exponi. Uno modo ut referatur ad visionem intellectualem quantum ad
omnia quae sub ipsa comprehenduntur; et sic dicitur intellectualis
visio illarum tantum rerum quae non habent imagines sui similes, quae
non sint quod ipsae; non ut hoc intelligatur de imaginibus quibus res
intellectuali visione videntur, quae sunt quasi medium cognoscendi;
sed quia ipsa cognita per intellectualem visionem sunt res ipsae, et
non rerum imagines. Quod in visione corporali, scilicet sensitiva,
et spirituali, scilicet imaginativa, non accidit. Obiecta enim
imaginationis et sensus sunt quaedam accidentia, ex quibus quaedam rei
figura vel imago, constituitur; sed obiectum intellectus est ipsa rei
essentia; quamvis essentiam rei cognoscat per eius similitudinem,
sicut per medium cognoscendi, non sicut per obiectum in quod primo
feratur eius visio. Vel dicendum, quod hoc, quod in auctoritate
dicitur, pertinet ad visionem intellectualem secundum quod excedit
imaginativam et sensitivam; sic enim Augustinus, ex cuius verbis
Glossa sumitur, intendit assignare differentiam trium visionum,
attribuens superiori visioni illud in quo inferiorem excedit; sicut
dicit, quod spiritualis visio est cum absentia cogitamus per
similitudines quasdam, et tamen spiritualis sive imaginaria visio etiam
est de his quae praesentialiter videntur; sed in hoc quod etiam
absentia videt imaginatio, sensum transcendit; et ideo ponitur hoc
quasi proprium eius. Similiter etiam intellectualis visio in hoc
transcendit imaginationem et sensum, quod ad illa se extendit quae per
essentiam suam sunt intelligibilia; et ideo hoc ei attribuit
Augustinus quasi eius proprium, quamvis etiam cognoscere possit
materialia, quae per suas similitudines cognoscibilia sunt. Unde
dicit Augustinus, XII super Genesim ad litteram, quod per mentem
et ista inferiora diiudicantur, et ea cernuntur quae neque sunt
corpora, neque ullas gerunt formas similes corporum.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod si corporeitas sumatur a corpore prout est
in genere quantitatis, sic corporeitas non est rei naturalis
quidditas, sed eius accidens, scilicet trina dimensio. Si vero
sumatur a corpore prout est in genere substantiae, sic corporeitas
nominat rei naturalis essentiam. Nec tamen sequetur quod omnis
quidditas sit corporeitas, nisi diceretur, quod quidditati, inquantum
est quidditas, conveniret esse corporeitatem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis in mente non sint nisi immateriales
formae, possunt tamen esse similitudines materialium rerum. Non enim
oportet quod eiusmodi esse habeat similitudo et id cuius est
similitudo, sed solum quod in ratione conveniant; sicut forma hominis
in statua aurea, quale esse habet forma hominis in carne et ossibus.
Ad quintum dicendum, quod quamvis qualitates corporales non possint
esse in mente, possunt tamen (in) ea esse similitudines corporearum
qualitatum, et secundum has mens rebus corporeis assimilatur.
Ad sextum dicendum, quod intellectus cognoscit abstrahendo a materia
particulari et conditionibus eius, sicut ab his carnibus et his
ossibus; non tamen oportet quod abstrahat a materia universali; unde
potest considerare formam naturalem in carnibus et ossibus, licet non
in his.
|
|