|
Et videtur quod sic.
1. Quia sicut singulare habet esse propter materiam, ita et res
dicuntur naturales quae in sui definitione materiam habent. Sed mens
quamvis sit immaterialis, potest cognoscere res naturales. Ergo eadem
ratione potest cognoscere res singulares.
2. Praeterea, nullus iudicat recte et disponit de aliquibus nisi ea
cognoscat. Sed sapiens per mentem iudicat et disponit recte de
singularibus, sicut de familia sua et de rebus suis. Ergo mente
singularia cognoscimus.
3. Praeterea, nullus cognoscit compositionem nisi cognoscat
compositionis extrema. Sed hanc compositionem: Socrates est homo,
format mens; non enim posset eam formare aliqua sensitiva potentia,
quae hominem in universali non apprehendit. Ergo mens singularia
cognoscit.
4. Praeterea, nullus potest imperare actum aliquem nisi cognoscat
obiectum illius actus. Sed mens, sive ratio, imperat actum
concupiscibilis et irascibilis, ut patet in I Ethic. Cum ergo,
illarum obiecta sint singularia, mens singularia cognoscet.
5. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest et superior,
secundum Boetium. Sed potentiae sensitivae, quae sunt inferiores
mente, singularia cognoscunt. Ergo multo amplius mens singularia
cognoscere potest.
6. Praeterea, quanto aliqua mens est altior, tanto habet
universaliorem cognitionem, ut patet per Dionysium, cap. XII
Cael. Hierarch. Sed mens Angeli est altior quam mens hominis, et
tamen Angelus cognoscit singularia. Ergo multo amplius mens humana.
Sed contra: universale est dum intelligitur, singulare dum sentitur,
ut dicit Boetius.
Responsio. Dicendum, quod, sicut ex dictis patet, mens humana et
angelica diversimode materialia cognoscit. Cognitio enim mentis
humanae fertur ad res materiales primo secundum formam, et secundario
ad materiam prout habet habitudinem ad formam. Sicut autem omnis
forma, quantum est de se, est universalis, ita habitudo ad formam non
facit cognoscere materiam nisi cognitione universali. Sic autem
considerata materia non est individuationis principium, sed secundum
quod consideratur materia in singulari, quae est materia signata sub
determinatis dimensionibus existens: ex hac enim forma individuatur.
Unde philosophus dicit in VII Metaph., quod hominis partes sunt
forma et materia ut universaliter, Socratis vero forma haec et haec
materia. Unde patet quod mens nostra directe singulare cognoscere non
potest; sed directe cognoscitur a nobis singulare per virtutes
sensitivas, quae recipiunt formas a rebus in organo corporali: et sic
recipiunt eas sub determinatis dimensionibus, et secundum quod ducunt
in cognitionem materiae singularis. Sicut enim forma universalis ducit
in cognitionem materiae universalis, ita forma individualis ducit in
cognitionem materiae signatae, quae est individuationis principium.
Sed tamen mens per accidens singularibus se immiscet, inquantum
continuatur viribus sensitivis, quae circa particularia versantur.
Quae quidem continuatio est dupliciter. Uno modo inquantum motus
sensitivae partis terminatur ad mentem, sicut accidit in motu qui est a
rebus ad animam. Et sic mens singulare cognoscit per quamdam
reflexionem, prout scilicet mens cognoscendo obiectum suum, quod est
aliqua natura universalis, redit in cognitionem sui actus, et ulterius
in speciem quae est sui actus principium, et ulterius in phantasma a
quo species est abstracta; et sic aliquam cognitionem de singulari
accipit. Alio modo secundum quod motus qui est ab anima ad res,
incipit a mente, et procedit in partem sensitivam, prout mens regit
inferiores vires. Et sic singularibus se immiscet mediante ratione
particulari, quae est potentia quaedam sensitivae partis componens et
dividens intentiones individuales quae alio nomine dicitur cogitativa,
et habet determinatum organum in corpore, scilicet mediam cellulam
capitis. Universalem enim sententiam quam mens habet de operabilibus,
non est possibile applicari ad particularem actum nisi per aliquam
potentiam mediam apprehendentem singulare, ut sic fiat quidam
syllogismus, cuius maior sit universalis, quae est sententia mentis;
minor autem singularis, quae est apprehensio particularis rationis;
conclusio vero electio singularis operis, ut patet per id quod habetur
III de anima. Mens vero Angeli, quia cognoscit res materiales per
formas quae respiciunt immediate materiam sicut et formam, non solum
cognoscit materiam in universali directa inspectione, sed etiam in
singulari; et similiter etiam mens divina.
Ad primum ergo dicendum, quod cognitio qua cognoscitur materia
secundum analogiam quam habet ad formam, sufficit ad cognitionem rei
naturalis, non autem ad cognitionem singularis, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum, quod dispositio sapientis de singularibus non
fit per mentem nisi mediante vi cogitativa, cuius est intentiones
particulares cognoscere, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod secundum hoc intellectus potest ex
universali et singulari propositionem componere, quod singulare per
reflexionem quamdam cognoscit, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intellectus sive ratio cognoscit in
universali finem ad quem ordinat actum concupiscibilis et actum
irascibilis imperando eos. Hanc autem cognitionem universalem mediante
vi cogitativa ad singularia applicat, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod illud quod potest virtus inferior, potest
etiam superior, non tamen semper eodem modo, sed quandoque alio
altiori. Et sic intellectus cognoscere potest ea quae cognoscit
sensus, altiori tamen modo quam sensus: sensus enim cognoscit ea
quantum ad dispositiones materiales et accidentia exteriora, sed
intellectus penetrat ad intimam naturam speciei, quae est in ipsis
individuis.
Ad sextum dicendum, quod cognitio mentis angelicae est universalior
quam cognitio mentis humanae, quia ad plura se extendit paucioribus
mediis utens: est tamen efficacior ad singularia cognoscenda quam mens
humana, ut ex dictis patet.
|
|