|
Et videtur quod non solum secundum quod cognoscit aeterna.
1. Quia, ut dicit Augustinus, libro XII de Trinitate, cum
quaerimus Trinitatem in anima, in tota quaerimus, non separantes
actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum. Sed
mens non est ad imaginem nisi secundum quod in ea Trinitas invenitur.
Ergo mens est ad imaginem non solum secundum quod inhaeret aeternis
contemplandis, sed etiam secundum quod inhaeret temporalibus agendis.
2. Praeterea, imago Trinitatis consideratur in anima inquantum in
ea repraesentatur aequalitas personarum, et earum origo. Sed magis
aequalitas personarum repraesentatur in mente secundum quod cognoscit
temporalia, quam secundum quod cognoscit aeterna; cum aeterna in
infinitum excedant mentem, mens autem non in infinitum temporalia
excedit. Origo etiam personarum repraesentatur in cognitione
temporalium, sicut et in cognitione aeternorum, quia utrobique ex
mente procedit notitia, et ex notitia procedit amor. Ergo imago
Trinitatis non solum est in mente secundum quod cognoscit aeterna, sed
etiam secundum quod cognoscit temporalia.
3. Praeterea, similitudo est in potentia diligendi; sed imago in
potentia cognoscendi, ut habetur in II sententiarum, XVI
distinct. Sed mens nostra per prius cognoscit materialia quam
aeterna, cum ex materialibus in aeterna perveniat; et etiam
perfectius, cum materialia comprehendat, non autem aeterna. Ergo
imago magis est in mente secundum quod comparatur ad temporalia quam
secundum quod comparatur ad aeterna.
4. Praeterea, imago Trinitatis invenitur in anima quodammodo
secundum potentias, ut supra, dictum est. Sed potentiae
indifferenter se habent ad omnia obiecta ad quae potentiae
determinantur. Ergo imago Dei invenitur in mente respectu quorumlibet
obiectorum.
5. Praeterea, perfectius videtur illud quod in seipso videtur, quam
quod videtur in sui similitudine. Sed anima videt seipsam in se,
Deum autem non nisi in similitudine, in statu viae. Ergo perfectius
cognoscit seipsam quam Deum. Et ita magis est attendenda imago
Trinitatis in anima secundum quod anima cognoscit seipsam, quam
secundum quod cognoscit Deum; cum in nobis secundum id imago
Trinitatis inveniatur quod perfectissimum in natura nostra habemus, ut
Augustinus dicit.
6. Praeterea, secundum hoc personarum aequalitas in mente nostra
repraesentatur quod memoria, intelligentia et voluntas tota, invicem
se capiunt, ut patet per Augustinum, X de Trinitate. Sed ista
mutua comprehensio non ostenderet earum aequalitatem, nisi quantum ad
omnia obiecta se comprehenderent. Ergo ratione omnium obiectorum imago
Trinitatis invenitur in potentiis mentis.
7. Praeterea, sicut imago est in potentia cognoscendi, ita caritas
in potentia diligendi. Sed caritas non solum respicit Deum, sed
etiam proximum; unde et duplex ponitur actus caritatis, scilicet
dilectio Dei et proximi. Ergo et imago non solum est in mente
secundum quod cognoscit Deum, sed etiam secundum quod cognoscit
creaturas.
8. Praeterea, potentiae mentis in quibus consistit imago, aliquibus
habitibus perficiuntur, secundum quos imago deformata dicitur reformari
et perfici. Sed potentiae mentis non indigent habitibus secundum quod
comparantur ad aeterna, sed solum secundum quod comparantur ad
temporalia, quia habitus ad hoc sunt ut secundum eos potentiae
regulentur; in aeternis autem error non potest accidere, ut ibi regula
opus sit, sed solum in temporalibus. Ergo imago magis consistit in
mente secundum quod cognoscit temporalia quam secundum quod cognoscit
aeterna.
9. Praeterea, Trinitas increata repraesentatur in imagine mentis
nostrae, praecipue quantum ad consubstantialitatem et coaequalitatem.
Sed haec duo inveniuntur etiam in potentia sensitiva, quia sensibile
et sensus in actu efficiuntur unum, et species sensibilis non recipitur
in sensu nisi secundum suam capacitatem. Ergo etiam in potentia
sensitiva imago Trinitatis invenitur: multo igitur magis in mente,
secundum quod temporalia cognoscit.
10. Praeterea, metaphoricae locutiones secundum aliquas
similitudines attenduntur, quia, secundum philosophum, omnes
transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Sed a
quibusdam creaturis sensibilibus magis fit transumptio in divina per
metaphoricas locutiones, quam etiam ab ipsa mente; sicut patet de
radio solari, ut dicit Dionysius, cap. IV de divinis nominibus.
Ergo creaturae sensibiles aliquae magis possunt dici ad imaginem quam
etiam ipsa mens. Et ita non videtur aliquid impedire quin mens,
secundum quod temporalia cognoscit, ad imaginem sit.
11. Praeterea, Boetius dicit in libro de Trinitate, quod formae
quae sunt in materia, sunt imagines illarum rerum quae sunt sine
materia. Formae autem in materia existentes sunt formae sensibiles.
Ergo formae sensibiles sunt imagines ipsius Dei; et ita mens,
secundum quod ea cognoscit, videtur ad imaginem Dei esse.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in XV de Trinitate,
quod Trinitas quae in inferiori scientia invenitur, licet ad
interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago Dei appellanda
est vel putanda. Inferior autem scientia est, secundum quod mens
temporalia contemplatur; sic enim a sapientia aeternorum distinguitur.
Ergo imago Trinitatis non attenditur in mente secundum quod temporalia
cognoscit.
2. Praeterea, partes imaginis secundum ordinem debent tribus
personis respondere. Sed ordo personarum non invenitur in mente
secundum quod temporalia cognoscit. In cognitione enim temporalium
intelligentia non procedit ex memoria, ut verbum a patre; sed magis
memoria ab intelligentia, quia ea quae prius intelleximus, memoramur.
Ergo imago non consistit in mente secundum quod temporalia cognoscit.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XII de Trinitate: facta ista
distributione mentis, quae scilicet dividitur in contemplationem
aeternorum, et actionem temporalium, in eo solo quod ad
contemplationem pertinet aeternorum, non solum Trinitas, sed etiam
imago Dei; in hoc autem quod derivatum est in actione temporalium,
etiamsi Trinitas possit, non tamen imago Dei potest inveniri; et sic
idem quod prius.
4. Praeterea, imago Trinitatis semper existit in anima, non autem
cognitio rerum temporalium, cum per acquisitionem habeatur. Ergo
imago Trinitatis non invenitur in anima secundum quod temporalia
cognoscit.
Responsio. Dicendum, quod rationem imaginis similitudo perficit.
Non tamen quaelibet similitudo ad rationem imaginis sufficiens
invenitur; sed expressissima similitudo, per quam aliquid
repraesentatur secundum rationem suae speciei; et ideo in corporalibus
imagines rerum attenduntur magis secundum figuras, quae sunt specierum
propria signa, quam secundum colores et alia accidentia. Invenitur
autem in anima nostra aliqua similitudo Trinitatis increatae secundum
quamlibet sui cognitionem, non solum mentis, sed etiam sensus, ut
patet per Augustinum XI de Trinit.: sed in illa tantum cognitione
mentis imago Dei reperitur, secundum quam in mente nostra expressior
Dei similitudo invenitur. Ut igitur cognitionem mentis secundum
obiecta distinguamus, triplex cognitio in mente nostra invenitur.
Cognitio, scilicet, qua mens cognoscit Deum, et qua cognoscit
seipsam, et qua cognoscit temporalia. In illa igitur cognitione qua
mens temporalia cognoscit, non invenitur expressa similitudo
Trinitatis increatae neque secundum conformationem, quia res
materiales magis sunt Deo dissimiles quam ipsa mens, unde per hoc quod
mens earum scientia informatur, non efficitur Deo maxime conformis;
similiter etiam neque secundum analogiam, eo quod res temporalis, quae
sui notitiam parit in anima, vel intelligentiam actualem, non est
eiusdem substantiae cum ipsa mente, sed extraneum a natura eius; et
sic non potest per hoc increatae Trinitatis consubstantialitas
repraesentari. Sed in cognitione qua mens nostra cognoscit seipsam,
est repraesentatio Trinitatis increatae secundum analogiam, inquantum
hoc modo mens cognoscens seipsam verbum sui gignit, et ex utroque
procedit amor. Sicut pater seipsum dicens, verbum suum genuit ab
aeterno, et ex utroque spiritus sanctus procedit. Sed in cognitione
illa qua mens ipsum Deum cognoscit mens ipsa Deo conformatur, sicut
omne cognoscens, inquantum huiusmodi, assimilatur cognito. Maior est
autem similitudo quae est per conformitatem, ut visus ad colorem, quam
quae est per analogiam, ut visus ad intellectum, qui similiter ad sua
obiecta comparatur. Unde expressior similitudo Trinitatis est in
mente secundum quod cognoscit Deum, quam secundum quod cognoscit
seipsam. Et ideo proprie imago Trinitatis in mente est secundum quod
cognoscit Deum primo et principaliter: sed quodam modo et secundario
etiam secundum quod cognoscit seipsam et praecipue prout seipsam
considerat ut est imago Dei; ut sic eius consideratio non sistat in
se, sed procedat usque ad Deum. In consideratione vero rerum
temporalium non invenitur imago, sed similitudo quaedam Trinitatis,
quae magis potest ad vestigium pertinere, sicut et similitudo quam
Augustinus assignat in potentiis sensitivis.
Ad primum igitur dicendum, quod Trinitas quidem aliqua invenitur in
mente, secundum quod se extendit ad actionem temporalium; sed tamen
illa Trinitas non dicitur imago increatae Trinitatis, ut patet per ea
quae ibidem Augustinus subiungit.
Ad secundum dicendum, quod aequalitas divinarum personarum magis
repraesentatur in cognitione aeternorum quam temporalium. Non enim est
attendenda aequalitas inter obiectum et potentiam, sed inter unam
potentiam et aliam. Quamvis autem maior sit inaequalitas inter mentem
nostram et Deum, quam inter mentem nostram et rem temporalem; tamen
inter memoriam quam mens nostra habet de Deo, et actualem
intelligentiam eius et amorem, maior invenitur aequalitas quam inter
memoriam quam habet de rebus temporalibus, et earum intelligentiam et
amorem. Ipse enim Deus per seipsum cognoscibilis est et diligibilis,
et ita tantum a mente uniuscuiusque intelligitur et amatur, quantum
menti praesens est; cuius praesentia in mente ipsius memoria in mente
est et sic memoriae, quae de ipso habetur, intelligentia et huic
voluntas sive amor adaequatur. Res autem materiales non sunt secundum
se intelligibiles et diligibiles. Et ideo respectu earum talis
aequalitas in mente non invenitur, nec etiam idem ordo originis cum ex
hoc nostrae memoriae praesentes sint, quod a nobis intellectae
fuerunt; et sic memoria ex intelligentia oritur potius quam e
converso; cuius contrarium in mente creata accidit respectu ipsius
Dei, ex cuius praesentia mens intellectuale participat lumen, ut
intelligere possit.
Ad tertium dicendum, quod quamvis cognitio quam de rebus materialibus
habemus, sit prior tempore illa notitia quam habemus de Deo, tamen
haec est prior dignitate. Nec obstat quod materialia a nobis
perfectius cognoscuntur quam Deus; quia minima cognitio quae de Deo
haberi potest, superat omnem cognitionem quae de creatura habetur.
Nobilitas enim scientiae ex nobilitate sciti dependet, ut patet in
principio I de anima; unde et in XI de animalibus philosophus
praeponit modicam scientiam quam habemus de rebus caelestibus omni
scientiae quam de rebus inferioribus habemus.
Ad quartum dicendum, quod quamvis potentiae se extendant ad omnia sua
obiecta, tamen earum virtus pensatur ex ultimo in quod possunt, ut
patet in I caeli et mundi. Et ideo id quod ad maximam perfectionem
potentiarum mentis pertinet, scilicet esse ad imaginem Dei,
attribuitur eis respectu nobilissimi obiecti, quod Deus est.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mens perfectius seipsam cognoscat
quam Deum, tamen cognitio quam habet de Deo, est nobilior, et per
eam magis Deo conformatur, ut dictum est; et ideo secundum ipsam
magis est ad Dei imaginem.
Ad sextum dicendum quod quamvis aequalitas ad imaginem pertineat, quae
in mente nostra invenitur, non tamen oportet quod respectu omnium imago
attendatur; respectu quorum aliqua aequalitas invenitur in ipsa, eo
quod plura alia ad imaginem requiruntur; unde ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod quamvis caritas, quae imaginem perficit,
respiciat proximum, non tamen sicut principale obiectum, cum eius
principale obiectum sit solus Deus; in proximo enim nihil diligit
caritas nisi Deum.
Ad octavum dicendum, quod potentiae imaginis aliquibus habitibus
perficiuntur etiam secundum quod comparantur in Deum, sicut fide, spe
et caritate, sapientia, et aliis huiusmodi. Quamvis enim in ipsis
aeternis error non inveniatur ex parte ipsorum, potest tamen accidere
error nostro intellectui in cognitione eorum; difficultas enim in eis
cognoscendis accidit non ex eis, sed ex parte nostra, ut dicitur II
Metaphysic.
Ad nonum dicendum, quod inter sensibile et sensum non invenitur
consubstantialitas, eo quod ipsum sensibile est extraneum a sensus
essentia; nec etiam invenitur aequalitas, cum quandoque non semper
tantum videatur visibile, quantum visibile est.
Ad decimum dicendum, quod creaturae aliquae irrationales possunt
quadam similitudine magis Deo assimilari quam etiam rationales,
quantum ad causandi efficaciam: sicut patet de radio solari, quo omnia
in inferioribus causantur et renovantur; et ex hoc convenit cum divina
bonitate, quae omnia causat, ut dicit Dionysius. Tamen secundum
proprietates sibi inhaerentes magis creatura rationalis Deo est similis
quam quaecumque irrationalis. Hoc tamen quod a creaturis
irrationalibus frequentius metaphoricae locutiones transferuntur in
Deum, contingit ex ratione dissimilitudinis; quia, ut Dionysius
dicit, cap. II caelestis hierarchiae, ea quae sunt in vilioribus
creaturis, ideo frequentius transferuntur in divina, ut omnis errandi
tollatur occasio. Translatio enim a creaturis nobilioribus facta
aestimationem posset inducere, quod ea quae metaphorice dicerentur
essent secundum proprietatem intelligenda; quod opinari nullus potest
de ipsis vilioribus creaturis.
Ad undecimum dicendum, quod Boetius formae materiales ponit esse
imagines non Dei, sed formarum immaterialium, id est rationum
idealium in mente divina existentium, a quibus secundum perfectam
similitudinem oriuntur.
|
|