|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim augetur nisi quantum. Virtus autem non est
quantitas, sed qualitas. Ergo non augetur.
2. Praeterea, virtus est forma accidentalis. Sed forma est
simplicissima et invariabili essentia consistens. Ergo virtus non
variatur secundum suam essentiam; ergo nec secundum essentiam augetur.
3. Praeterea, quod augetur movetur. Quod igitur secundum essentiam
augetur, secundum essentiam movetur. Sed quod mutatur secundum suam
essentiam, corrumpitur vel generatur. Sed generatio et corruptio sunt
mutationes in substantia. Ergo caritas non augetur per essentiam,
nisi cum corrumpitur vel generatur.
4. Praeterea, essentialia non augentur nec minuuntur. Manifestum
est autem quod essentia virtutis est essentialis. Ergo virtus secundum
essentiam non augetur.
5. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Augmentum
autem et diminutio sunt contraria. Ergo nata sunt fieri circa idem.
Virtus autem infusa non diminuitur: quia neque diminuitur per actum
virtutis, quia per eum magis roboratur; neque per actum peccati
venialis, quia sic multa peccata venialia tollerent totaliter caritatem
et alias virtutes infusas, quod est impossibile; sic enim multa
venialia aequipollerent uni peccato mortali; neque etiam minuitur per
peccatum mortale: quia mortale peccatum tollit caritatem et alias
virtutes infusas. Ergo virtus infusa non augetur.
6. Praeterea, simile simili augetur, ut dicitur in II de anima.
Si ergo virtus infusa augetur, oportet quod augeatur per additionem
virtutis. Sed hoc non potest esse, quia virtus simplex est. Simplex
autem simplici additum non facit maius; sicut punctum additum puncto
non facit lineam maiorem. Ergo virtus infusa augeri non potest.
7. Praeterea, I de generatione dicitur, quod augmentum est
praeexistentis magnitudinis additamentum. Si ergo virtus augetur,
oportet quod aliquid sibi addatur; et sic erit magis composita, et
magis recedens a divina similitudine, et per consequens minus bona;
quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod virtus non augetur.
8. Praeterea, omne quod augetur, movetur; omne quod movetur, est
corpus; virtus non est corpus. Ergo non augetur.
9. Praeterea, cuius causa est invariabilis, et ipsum est
invariabile. Sed causa virtutis infusae, quae est Deus,
invariabilis est. Ergo virtus infusa est invariabilis; ergo non
recipit magis et minus; et ita non augetur.
10. Praeterea, virtus est in genere habitus, sicut et scientia.
Si ergo virtus augetur, oportet quod augeatur sicut et scientia
augetur. Scientia autem augetur per multiplicationem obiectorum,
prout scilicet ad plura se extendit. Sic autem non augetur virtus, ut
patet in caritate: quia minima caritas se extendit ad omnia diligenda
secundum caritatem. Ergo virtus nullo modo augetur.
11. Praeterea, si virtus augetur, oportet quod ad aliquam speciem
motus, eius augmentum reducatur. Sed non potest reduci nisi ad
alterationem, quae est motus in qualitate. Alteratio autem, secundum
philosophum, VII Physic., non est in anima nisi secundum partem
sensitivam: in qua non est caritas, neque plures aliarum virtutum
infusarum. Ergo non omnis virtus infusa augetur.
12. Praeterea, si virtus infusa augetur, oportet quod augeatur a
Deo, qui eam causat. Si autem Deus eam auget, oportet quod hoc
fiat per alium eius influxum. Sed novus influxus non potest esse,
nisi sit nova virtus infusa. Ergo virtus infusa non potest augeri nisi
per additionem novae virtutis. Sic autem non potest augeri, ut supra
ostensum est. Ergo virtus infusa nullo modo augetur.
13. Praeterea, habitus maxime augentur ex actibus. Cum igitur
virtus sit habitus; si augetur, maxime augetur per suum actum. Sed
hoc non potest esse, ut videtur; cum actus egrediatur ab habitu.
Nihil autem augetur per hoc quod aliquid ab eo egreditur, sed per hoc
quod aliquid in eo recipitur. Ergo virtus nullo modo augetur.
14. Praeterea, omnes actus virtutis unius sunt rationis. Si
igitur aliqua virtus per suum actum augetur, oportet quod per quemlibet
actum augeatur; quod videtur esse falsum ex experimento: non enim
experimur quod virtus in quolibet actu crescat.
15. Praeterea, illud cuius ratio in superlativo consistit, non
potest augeri: optimo enim non est aliquid melius, nec albissimo est
aliquid albius. Sed ratio virtutis in superlatione consistit: est
enim virtus ultimum potentiae. Ergo virtus non potest augeri.
16. Praeterea, omne illud cuius ratio consistit in aliquo
indivisibili, caret intensione et remissione; sicut forma
substantialis, et numerus, et figura. Sed ratio virtutis consistit
in quodam indivisibili: est enim in medietate consistens. Ergo virtus
non intenditur neque remittitur.
17. Praeterea, nullum infinitum potest augeri; quia infinito non
est aliquid magis. Sed virtus infusa est infinita, quia per eam
meretur homo infinitum bonum, scilicet Deum. Ergo virtus infusa
augeri non potest.
18. Praeterea, nulla res procedit ultra suam perfectionem, quia
perfectio est terminus rei. Sed virtus est perfectio habentis eam;
dicitur enim VII Physic., quod virtus est dispositio perfecti ad
optimum. Ergo virtus non augetur.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Petr., II, v. 2: sicut
modo geniti infantes, rationabiles et sine dolo, lac concupiscite, ut
in eo crescatis in salutem. Non autem crescit aliquis in salutem nisi
per augmentum virtutis, per quam homo in salutem ordinatur. Ergo
virtus augetur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod caritas augetur, ut aucta
mereatur et perfici.
Respondeo. Dicendum, quod multis error accidit circa formas ex hoc
quod de eis iudicant sicut de substantiis iudicatur. Quod quidem ex
hoc contingere videtur, quod formae per modum substantiarum signantur
in abstracto, ut albedo, vel virtus, aut aliquid huiusmodi; unde
aliqui modum loquendi sequentes, sic de eis iudicant ac si essent
substantiae. Et ex hinc processit error tam eorum qui posuerunt
latitationem formarum, quam eorum qui posuerunt formas esse a
creatione. Aestimaverunt enim quod formis competeret fieri sicut
competit substantiis; et ideo non invenientes ex quo formae
generentur, posuerunt eas vel creari, vel praeexistere in materia;
non attendentes, quod sicut esse non est formae, sed subiecti per
formam, ita nec fieri, quod terminatur ad esse, est formae, sed
subiecti. Sicut enim forma ens dicitur, non quia ipsa sit, si
proprie loquamur, sed quia aliquid ea est; ita et forma fieri
dicitur, non quia ipsa fiat, sed quia ea aliquid fit: dum scilicet
subiectum reducitur de potentia in actum. Sic autem et circa augmentum
qualitatum accidit; de quo aliqui locuti sunt ac si qualitates et
formae substantiae essent. Substantia autem augeri dicitur, in
quantum ipsa est subiectum motus quo pervenitur de minori quantitate in
maiorem, qui motus augmenti dicitur. Et quia augmentum substantiae
fit per additionem substantiae ad substantiam; quidam aestimaverunt,
quod hoc modo caritas, sive quaelibet virtus infusa, augeatur per
additionem caritatis ad caritatem, vel virtutis ad virtutem, aut
albedinis ad albedinem: quod omnino stare non potest. Nam non potest
intelligi additio unius ad alterum nisi praeintellecta dualitate.
Dualitas autem in formis unius speciei non potest intelligi nisi per
alietatem subiecti. Formae enim unius speciei non diversificantur
numero nisi per subiectum. Si igitur qualitas additur qualitati,
oportet alterum duorum esse: vel quod subiectum addatur subiecto, ut
puta quod unum album addatur alteri albo; aut quod aliquid in subiecto
fiat album, quod prius non fuit album, ut quidam posuerunt circa
qualitates corporeas; quod etiam improbat philosophus in IV
physicorum. Cum enim aliquid fit magis curvum, non curvatur aliquid
quod prius curvum non fuit, sed totum fit magis curvum. Circa
qualitates autem spirituales, quarum subiectum est anima, vel pars
animae impossibile est etiam hoc fingere. Unde quidam alii dixerunt
caritatem, et alias virtutes infusas, non augeri essentialiter; sed
quod dicuntur augeri, vel in quantum radicantur fortius in subiecto,
vel in quantum ferventius vel intensius operantur. Sed hoc quidem
dictum aliquam rationem haberet, si caritas esset quaedam substantia
habens per se esse absque substantia; unde et Magister sententiarum,
aestimans caritatem esse aliquam substantiam, scilicet ipsum spiritum
sanctum, non irrationabiliter hunc modum augmenti posuisse videtur.
Sed alii, aestimantes caritatem esse qualitatem quamdam, penitus
irrationabiliter sunt locuti. Nihil enim est aliud qualitatem aliquam
augeri, quam subiectum magis participare qualitatem; non enim est
aliquod esse qualitatis nisi quod habet in subiecto. Ex hoc autem ipso
quod subiectum magis participat qualitatem, vehementius operatur; quia
unumquodque agit in quantum est actu; unde quod magis est reductum in
actum, perfectius agit. Ponere igitur quod aliqua qualitas non
augeatur secundum essentiam, sed augeatur secundum radicationem in
subiecto, vel secundum intensionem actus, est ponere contradictoria
esse simul. Et ideo considerandum restat quomodo aliquae qualitates et
formae augeri dicuntur; et quae sunt quae augeri possunt. Sciendum
est ergo, quod cum nomina sint signa intellectuum, ut dicitur I
Periher.; sicut ex magis notis cognoscimus minus nota, ita etiam ex
magis notis minus nota nominamus. Et inde est quod, quia motus
localis est notior inter omnes motus, ex contrarietate secundum locum
derivatur nomen distantiae ad omnia contraria inter quae potest esse
aliquis motus; ut dicit philosophus X Metaph. Et similiter, quia
motus substantiae secundum quantitatem est sensibilior quam motus
secundum alterationem; inde est quod nomina convenientia motui secundum
quantitatem derivantur ad alterationem. Et inde est quod, sicut
corpus quod movetur ad quantitatem perfectam dicitur augeri, et ipsa
quantitas perfecta dicitur magna respectu imperfectae; ita illud quod
movetur de qualitate imperfecta ad perfectam, dicitur augeri secundum
qualitatem; et ipsa qualitas perfecta dicitur magna respectu
imperfectae. Et quia perfectio uniuscuiusque rei est eius bonitas;
ideo Augustinus dicit, quod in his quae non magna mole sunt, idem est
esse maius quod melius. Moveri autem de forma imperfecta ad
perfectam, nihil est aliud quam subiectum magis reduci in actum: nam
forma actus est; unde subiectum magis percipere formam, nihil aliud
est quam ipsum reduci magis in actum illius formae. Et sicut ab agente
reducitur aliquid de pura potentia in actum formae; ita etiam per
actionem agentis reducitur de actu imperfecto in actum perfectum. Sed
hoc non contingit in omnibus formis, propter duo. Primo quidem ex
ipsa ratione formae; eo scilicet quod id quod perficit rationem
formae, est aliquid indivisibile, puta numerus. Nam unitas addita
constituit speciem: unde binarius aut trinarius non dicitur secundum
magis et minus; et per consequens non invenitur magis et minus neque in
quantitatibus quae denominantur a numeris, puta bicubitum vel
tricubitum, neque in figuris, puta triangulare et quadratum; et in
proportionibus, puta duplum et triplum. Alio modo ex comparatione
formae ad subiectum; quia inhaeret ei modo indivisibili. Et propter
hoc forma substantialis non recipit intensionem vel remissionem, quia
dat esse substantiale, quod est uno modo: ubi enim est aliud esse
substantiale, est alia res; et propter hoc philosophus, VIII
Metaphys., assimilat definitiones numeris. Et inde est etiam quod
nihil quod substantialiter de altero praedicatur, etiam si sit in
genere accidentis, praedicatur secundum magis et minus; non enim
dicitur albedo magis et minus color. Et propter hoc etiam qualitates
in abstracto signatae, quia signantur per modum substantiae, nec
intenduntur nec remittuntur; non enim dicitur albedo magis et minus,
sed album. Neutra autem istarum causarum est in caritate et in aliis
virtutibus infusis, quare non intendantur et remittantur; quia neque
earum ratio in indivisibili consistit, sicut ratio numeri; neque dant
esse substantiale subiecto, sicut formae substantiales; et ideo
intenduntur et remittuntur, in quantum subiectum reducitur magis in
actum ipsarum per actionem agentis causantis eas. Unde sicut virtutes
acquisitae augentur ex actibus per quos causantur, ita virtutes infusae
augentur per actionem Dei, a quo causantur. Actus autem nostri
comparantur ad augmentum caritatis et virtutum infusarum, ut
disponentes, sicut ad caritatem a principio obtinendam; homo enim
faciens quod in se est, praeparat se, ut a Deo recipiat caritatem.
Ulterius autem actus nostri possunt esse meritorii respectu augmenti
caritatis; quia praesupponunt caritatem, quae est principium merendi.
Sed nullus potest mereri, quin a principio obtineat caritatem; quia
meritum sine caritate esse non potest. Sic igitur caritatem augeri per
intensionem dicimus.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in caritate et aliis qualitatibus
dicitur augmentum per similitudinem, ita et quantitas, ut ex dictis,
in corp. art., patet.
Ad secundum dicendum, quod forma est invariabilis, quia non est
variationis subiectum; potest tamen dici variabilis, prout subiectum
secundum eam variatum, plus et minus eam participat.
Ad tertium dicendum, quod motus alicuius rei potest intelligi secundum
essentiam dupliciter. Uno modo quantum ad id quod est proprium, esse
scilicet essentialis, vel non esse; et sic motus secundum essentiam
non est nisi motus secundum esse et non esse, qui est generatio et
corruptio. Alio modo, potest intelligi motus secundum essentiam, si
sit motus secundum quodcumque adhaerens essentiae; sicut dicimus corpus
essentialiter moveri quando movetur secundum locum, quia de loco ad
locum eius subiectum transfertur; sicut etiam et aliqua qualitas
dicitur suo modo moveri essentialiter, prout variatur secundum
perfectum et imperfectum, vel magis subiectum secundum eam ut ex
dictis, in corp. art., patet.
Ad quartum dicendum, quod id quod praedicatur essentialiter de
caritate, non praedicatur de ea secundum magis et minus: non enim
dicitur magis vel minus virtus; sed maior caritas dicitur magis virtus
propter modum significandi, quia significatur ut substantia. Sed quia
ipsa non praedicatur essentialiter de suo subiecto, subiectum secundum
eam recipit magis et minus: ut dicatur subiectum habens magis caritatis
vel minus; et quod est habens magis caritatem est magis virtuosum.
Ad quintum dicendum, quod caritas non diminuitur, quia non habet
causam diminutionis, ut Ambrosius probat; habet autem causam
augmenti, scilicet Deum.
Ad sextum dicendum, quod augmentum quod fit per additionem, est
augmentum substantiae quantae. Sic autem caritas non augetur, ut
dictum est in corp. art.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod caritas dicitur augeri vel moveri, non quia
ipsa sit subiectum motus, sed quia eius subiectum secundum ipsam
movetur et augetur.
Ad nonum dicendum, quod licet Deus sit invariabilis, tamen absque
sua variatione variat res; non enim est necessarium ut omne movens
moveatur, ut probatur in Lib. Physic. Et hoc praecipue Deo
competit, quia non agit per necessitatem naturae, sed per voluntatem.
Ad decimum dicendum, quod omnibus qualitatibus et formis est communis
ratio magnitudinis quae dicta est, scilicet perfectio earum in
subiecto. Aliquae tamen qualitates, praeter istam magnitudinem seu
quantitatem quae competit eis per se, habent aliam magnitudinem vel
quantitatem quae competit eis per accidens; et hoc dupliciter. Uno
modo ratione subiecti; sicut albedo dicitur quanta per accidens, quia
subiectum eius est quantum; unde augmentato subiecto, augmentatur
albedo per accidens. Sed secundum hoc augmentum, non dicitur aliquid
magis album, sed maior albedo, sicut et dicitur aliquid maius album:
non enim aliter praedicantur ea quae pertinent ad hoc augmentum, de
albedine, et de subiecto ratione cuius albedo per accidens augeri
dicitur. Sed hic modus quantitatis et augmenti non competit
qualitatibus animae, scilicet scientiis et virtutibus. Alio modo
quantitas et augmentum attribuitur alicui qualitati per accidens, ex
parte obiecti in quod agit: et haec dicitur quantitas virtutis; quae
magis dicitur propter quantitatem obiecti vel continentiam; sicut
dicitur magnae virtutis qui magnum pondus potest ferre, vel
qualitercumque potest magnam rem facere, sive magnitudine dimensiva,
sive magnitudine perfectionis, vel secundum quantitatem discretam;
sicut dicitur aliquis magnae virtutis qui potest multa facere. Et hoc
modo quantitas per accidens potest attribui qualitatibus animae,
scilicet scientiis et virtutibus. Sed tamen hoc interest inter
scientiam et virtutem: quia de ratione scientiae non est quod se
extendat in actum respectu omnium obiectorum: non enim est necesse quod
sciens omnia scibilia cognoscat. Sed de ratione virtutis est quod in
omnibus virtuose se agat. Unde scientia potest augeri vel secundum
numerum obiectorum, vel secundum intensionem eius in subiecto; virtus
autem uno modo tantum. Sed considerandum est, quod eiusdem rationis
est quod aliqua qualitas in aliquid magnum possit, et quod ipsa sit
magna, sicut ex supradictis patet; unde etiam magnitudo perfectionis
potest dici magnitudo virtutis.
Ad undecimum dicendum, quod motus augmenti caritatis reducitur ad
alterationem, non secundum quod alteratio est inter contraria, prout
est tantum in sensibilibus, et in sensibili parte animae; sed prout
alteratio et passio dicitur secundum receptionem et perfectionem; sicut
sentire et intelligere est quoddam pati et alterari. Et sic distinguit
philosophus alterationem et passionem in II de anima.
Ad duodecimum dicendum, quod Deus auget caritatem, non novam
caritatem infundendo, sed eam quae praeexistebat, perficiendo.
Ad decimumtertium dicendum, quod sicut actus egrediens ab agente
potest causare virtutem acquisitam propter impressionem virtutum
activarum in passivis, ut supra dictum est; ita et potest eam augere.
Ad decimumquartum dicendum, quod caritas et aliae virtutes infusae non
augentur active ex actibus, sed tantum dispositive et meritorie, ut
dictum est. Nec tamen oportet quod quilibet actus perfectus
correspondeat quantitati virtutis: non enim oportet quod habens
caritatem, semper operetur secundum totum posse caritatis; usus enim
habituum subiacet voluntati.
Ad decimumquintum dicendum, quod ratio virtutis non consistit in
superlatione quantum ad se, sed quantum ad suum obiectum: quia per
virtutem ordinatur homo ad ultimum potentiae, quod est bene operari;
unde philosophus dicit, VII Phys., quod virtus est dispositio
perfecti ad optimum. Tamen ad hoc optimum aliquis potest esse magis,
vel minus dispositus; et secundum hoc, virtus recipit magis vel
minus. Vel dicendum, quod ultimum non dicitur simpliciter, sed
ultimum specie; sicut ignis est specie subtilissimum corporum, et homo
dignissima creaturarum; et tamen unus homo est dignior altero.
Ad decimumsextum dicendum, quod ratio virtutis non consistit in
indivisibili secundum se, sed ratione sui subiecti, in quantum quaerit
medium: ad quod quaerendum potest aliquis diversimode se habere, vel
peius vel melius. Et tamen ipsum medium non est omnino indivisibile;
habet enim aliquam latitudinem: sufficit enim ad virtutem quod
appropinquet ad medium, ut dicitur II Ethic.; et propter hoc unus
actus altero virtuosior dicitur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod virtus caritatis est infinita ex
parte Dei, vel finis; sed ad illum infinitum caritas finite
disponit; unde potest magis vel minus esse.
Ad decimumoctavum dicendum, quod non omne perfectum est
perfectissimum, sed solum illud quod est in ultimo actualitatis; et
ideo nihil prohibet, quod est perfectum secundum virtutem, adhuc magis
perfici.
|
|