|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicitur in I de caelo, virtus est ultimum potentiae.
Sed ultimum non est medium, sed magis extremum. Ergo virtus non est
in medio, sed in extremo.
2. Praeterea, virtus habet rationem boni; est enim bona qualitas,
ut Augustinus dicit. Bonum autem habet rationem finis, quod est
ultimum, et ita extremum. Ergo magis virtus est in extremo quam in
medio.
3. Praeterea, bonum est contrarium malo, inter quae nullum est
medium, quod neque bonum neque malum est, ut dicitur in
postpraedicamentis. Ergo bonum habet rationem extremi; et sic
virtus, quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit, ut
dicitur in II Ethic., non est in medio sed in extremo.
4. Praeterea virtus est bonum rationis; hoc enim est virtuosum quod
secundum rationem est. Ratio autem in homine non se habet ut medium,
sed ut supremum. Ergo ratio medii non competit virtuti.
5. Praeterea, omnis virtus, aut est theologica, aut
intellectualis, aut moralis, ut ex superioribus patet. Sed virtus
theologica non est in medio; quia Bernardus dicit quod modus caritatis
est non habere modum. Caritas autem praecipua est inter alias virtutes
theologicas, et radix earum. Similiter etiam nec intellectualibus
virtutibus videtur competere ratio medii: quia medium est inter
contraria; res autem, prout sunt in intellectu non sunt contrariae,
nec intellectus corrumpitur ex excellenti intelligibili, ut dicitur in
III de anima. Similiter etiam nec virtutes morales videntur esse in
medio: quia quaedam virtutes consistunt in maximo: sicut fortitudo est
circa maxima pericula, quae sunt pericula mortis; et magnanimitas
circa magnum in honoribus; et magnificentia circa magnum in sumptibus;
et pietas circa maximam reverentiam quae debetur parentibus, quibus
nihil aequivalens reddere possumus; et simile est de religione, quae
circa magnum est in cultu divino, cui non possumus sufficienter
servire. Ergo virtus non est in medio.
6. Praeterea, si perfectio virtutis consistit in medio, oportet
quod perfectiores virtutes magis in medio consistant. Sed virginitas
et paupertas sunt perfectiores virtutes, quia cadunt sub consilio,
quod non est nisi de meliori bono. Ergo virginitas et paupertas essent
in medio: quod videtur esse falsum; quia virginitas in materia
venereorum abstinet ab omni venereo, et ita tenet extremum; et
similiter in possessionibus paupertas, quia renuntiat omnibus. Non
ergo videtur quod ratio virtutis sit consistere in medio.
7. Praeterea, Boetius in arithmetica assignat triplex medium:
scilicet arithmeticum, ut 6 inter 4 et 8, quia secundum aequalem
quantitatem distat ab utroque; et medium geometricum, sicut 6 inter
9 et 4, quia secundum eamdem proportionem, scilicet sesquialteram,
ab utroque extremo distat, licet non secundum eamdem quantitatem; et
medium harmonicum, sive musicum, sicut 3 est medium inter 6 et 2,
quia quae proportio est unius extremi ad alterum, scilicet 6 ad 2,
eadem est proportio 3 (quod est differentia inter 6 et 3) ad 1,
quod est differentia inter 2 et 3. Nullum autem istorum mediorum
salvatur in virtute; quia non oportet quod medium virtutis aequaliter
se habeat ad extremum neque secundum quantitatem, neque secundum
proportionem et terminorum et differentiarum. Ergo virtus non est in
medio.
8. Sed dicendum, quod virtus consistit in medio rationis, et non in
medio rei, de quo dicit Boetius.- Sed contra, virtus, secundum
Augustinum, computatur inter maxima bona, quibus nullus male utitur.
Si ergo bonum virtutis est in medio, oportet quod medium virtutis
maxime habeat rationem medii. Sed medium rei perfectius habet rationem
medii quam medium rationis. Ergo medium virtutis magis est medium rei
quam medium rationis.
9. Praeterea, virtus moralis est circa passiones et operationes
animae, quae sunt indivisibiles. In indivisibili autem non est
accipere medium et extrema. Ergo virtus non consistit in medio.
10. Praeterea, philosophus dicit in Lib. topicorum, quod in
voluptatibus melius est facere quam fecisse, vel fieri quam factum
esse. Sed virtus aliqua est circa voluptates, scilicet temperantia.
Ergo, cum virtus semper quaerat quod melius est; semper temperantia
quaeret voluptates fieri, quod est tenere extremum, et non medium.
Non ergo virtus moralis consistit in medio.
11. Praeterea, ubi est invenire magis et minus, ibi est invenire
medium. Sed in vitiis est invenire magis et minus; est enim aliquis
magis vel minus luxuriosus vel gulosus. Ergo in gula et luxuria, et
in aliis vitiis, est invenire medium. Si ergo ratio virtutis est esse
in medio, videtur quod in vitiis sit invenire virtutem.
12. Praeterea, si virtus consistit in medio, non nisi in medio
duorum vitiorum. Hoc autem non convenit omni virtuti morali; iustitia
enim non est inter duo vitia, sed habet unum tantum vitium oppositum:
accipere enim plus quam suum est, hoc vitiosum est; sed quod auferatur
alicui de eo quod suum est, absque suo vitio est. Ergo ratio virtutis
moralis non est ut in medio consistat.
13. Praeterea, medium aequaliter distat ab extremis. Sed virtus
non aequaliter distat ab extremis. Fortis enim propinquior est audaci
quam timido, et liberalis prodigo quam tenaci; et similiter patet in
aliis. Ergo virtus moralis non consistit in medio.
14. Praeterea, de extremo in extremum non transitur nisi per
medium. Si ergo virtus sit in medio, non erit de uno vitio opposito
in aliud transitus nisi per virtutem; quod patet esse falsum.
15. Praeterea, medium et extrema sunt in eodem genere. Sed
fortitudo et timiditas et audacia non sunt in eodem genere: nam
fortitudo est in genere virtutis; timiditas et audacia in genere
vitii. Ergo fortitudo non est medium inter ea. Et similiter potest
obiici de aliis virtutibus.
16. Praeterea, in quantitatibus sicut extrema sunt indivisibilia,
ita et medium; nam punctum est et medium et terminus lineae. Si ergo
virtus consistit in medio, consistit in indivisibili. Et hoc etiam
videtur per hoc quod philosophus dicit in II Ethic., quod difficile
est esse virtuosum; sicut difficile est attingere signum, vel invenire
centrum in circulo. Si ergo virtus in indivisibili consistit, videtur
quod virtus non augeatur et minuatur; quod est manifeste falsum.
17. Praeterea, in indivisibili non est aliqua diversitas. Si ergo
virtus sit in medio sicut in quodam indivisibili, videtur quod in
virtute non sit aliqua diversitas, ita quod id quod est virtuosum uni,
sit virtuosum alteri; quod est manifeste falsum: nam aliquis laudatur
in uno, qui vituperatur in altero.
18. Praeterea, quidquid vel ad modicum elongatur ab indivisibili,
puta a centro, est extra indivisibile, et extra centrum. Si igitur
virtus sit in medio sicut in quodam indivisibili, videtur quod
quodcumque vel ad modicum declinet ab eo quod est rectum fieri, sit
extra virtutem; et sic rarissime homo operatur secundum virtutem. Non
ergo virtus est in medio.
Sed contra, est quod omnis virtus vel est moralis, vel
intellectualis, vel theologica. Virtus autem moralis est in medio;
nam virtus moralis, secundum philosophum in VII Ethic., est
habitus electivus in medietate consistens. Virtus etiam intellectualis
videtur esse in medio, propter id quod apostolus dicit, Rom.,
XII, 3: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad
sobrietatem. Similiter etiam virtus theologica videtur esse in medio;
nam fides incedit media inter duas haereses, ut dicit Boetius in
Lib. de duabus naturis; spes etiam est media inter praesumptionem et
desperationem. Ergo omnis virtus est in medio.
Respondeo. Dicendum, quod virtutes morales et intellectuales sunt in
medio, licet aliter et aliter; virtutes autem theologicae non sunt in
medio, nisi forte per accidens. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod cuiuslibet habentis regulam et mensuram bonum consistit in hoc quod
est adaequari suae regulae vel mensurae; unde dicimus illud bonum esse
quod neque plus neque minus habet quam debet habere. Considerandum
autem est quod materia virtutum moralium sunt passiones et operationes
humanae, sicut factibilia sunt materia artis. Sicut igitur bonum in
his quae fiunt per artem, consistit in hoc quod artificiata accipiant
mensuram secundum quod exigit ars, quae est regula artificiatorum; ita
bonum in passionibus et operationibus humanis est quod attingatur modus
rationis, qui est mensura et regula omnium passionum et operationum
humanarum. Nam cum homo sit homo per hoc quod rationem habet, oportet
quod bonum hominis sit secundum rationem esse. Quod autem in
passionibus et operationibus humanis aliquis excedat modum rationis vel
deficiat ab eo, hoc est malum. Cum igitur bonum hominis sit virtus
humana, consequens est quod virtus moralis consistat in medio inter
superabundantiam et defectum; ut superabundantia et defectus et medium
accipiantur secundum respectum ad regulam rationis. Virtutum autem
intellectualium, quae sunt in ipsa ratione, quaedam sunt practicae,
ut prudentia et ars; quaedam speculativae, ut sapientia, scientia et
intellectus. Et practicarum quidem virtutum materia sunt passiones et
operationes humanae, vel ipsa artificialia; materia autem virtutum
speculativarum sunt res ipsae necessariae. Aliter autem se habet ratio
ad utraque. Nam ad ea circa quae ratio operatur, se habet ratio ut
regula et mensura, sicut iam dictum est; ad ea vero quae speculatur,
se habet ratio sicut mensuratum et regulatum ad regulam et mensuram:
bonum enim intellectus nostri est verum, quod quidem sequitur
intellectus noster quando adaequatur rei. Sicut igitur virtutes
morales consistunt in medio determinato per rationem; ita ad
prudentiam, quae est virtus intellectualis practica circa moralia,
pertinet idem medium in quantum ponit ipsum circa actiones et
passiones. Et hoc patet per definitionem virtutis moralis, quae, ut
in II Ethic. dicitur, est habitus electivus, in medietate
consistens, ut sapiens determinabit. Idem ergo est medium prudentiae
et virtutis moralis; sed prudentiae est sicut imprimentis, virtutis
moralis sicut impressi; sicut eadem est rectitudo artis ut
rectificantis, et artificiati ut rectificati. In virtutibus autem
intellectualibus speculativis medium erit ipsum verum, quod
consideratur in eo secundum quod attingit suam mensuram. Quod quidem
non est medium inter aliquam contrarietatem quae sit ex parte rei:
contraria enim inter quae accipitur medium virtutis, non sunt ex parte
mensurae, sed ex parte mensurati, secundum quod excedit vel deficit a
mensura; sicut patet ex hoc quod dictum est de virtutibus moralibus.
Oportet igitur contraria inter quae est hoc medium virtutum
intellectualium, accipere ex parte ipsius intellectus. Contraria
autem intellectus sunt opposita secundum affirmationem et negationem,
ut patet in II Periher. Inter affirmationes ergo et negationes
oppositas accipitur medium virtutum intellectualium speculativarum,
quod est verum: ut puta, quia verum est cum dicitur esse quod est, et
non esse quod non est; falsum autem secundum excessum erit, ut dicitur
esse quod non est; secundum defectum vero, cum dicitur non esse quod
est. Si igitur in intellectu non esset aliqua propria contrarietas
praeter contrarietatem rerum, non esset accipere in virtutibus
intellectualibus medium et extrema. Manifestum est autem, quod in
voluntate non est accipere aliquam contrarietatem propriam, sed solum
secundum ordinem ad res volitas contrarias: quia intellectus cognoscit
aliquid secundum quod est in ipso; voluntas autem movetur ad rem
secundum quod in se est. Unde si aliqua virtus sit in voluntate
secundum comparationem ad eius mensuram et regulam, talis virtus non
consistet in medio: non enim est accipere extrema ex parte mensurae,
sed ex parte mensurati tantum, prout excedit vel diminuitur a mensura.
Virtutes autem theologicae ordinantur ad suam materiam vel obiectum,
quod est Deus, mediante voluntate. Et quod de caritate et spe
manifestum est, hoc circa fidem similiter dicitur. Nam licet fides
sit in intellectu, est tamen in eo secundum quod imperatur a
voluntate: nullus enim credit nisi volens. Unde, cum Deus sit
regula et mensura voluntatis humanae, manifestum est quod virtutes
theologicae non sunt in medio, per se loquendo; etsi contingat
quandoque aliquam earum esse in medio per accidens, ut postea
exponetur.
Ad primum ergo dicendum, quod ultimum potentiae dicitur in quod ultimo
potentia extenditur, et hoc est difficillimum: quia difficillimum est
invenire medium, facile autem est divertere ab eo. Et ex hoc ipso
virtus est ultimum potentiae, quod est in medio.
Ad secundum dicendum, quod bonum habet rationem ultimi per
comparationem ad motum appetitus, non autem per comparationem ad
materiam in qua aliquod bonum constituitur; quod oportet esse in medio
materiae, ut neque excedat, neque excedatur a debita regula et
mensura.
Ad tertium dicendum, quod virtus quantum ad formam quam a sua mensura
sortitur, habet rationem extremi; et sic opponitur malo ut formatum
informi, et commensuratum incommensurato. Sed secundum materiam in
qua talis mensura imprimitur, sic virtus est in medio.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa accipit supremum et medium,
secundum ordinem potentiarum animae, non secundum materiam in qua
ponitur modus virtutis quasi medium quoddam.
Ad quintum dicendum, quod in virtutibus theologicis non est medium ut
dictum est: sed in virtutibus intellectualibus est medium non inter
contrarietatem rerum, prout sunt in intellectu, sed inter
contrarietatem affirmationis et negationis, ut dictum est. In
virtutibus autem moralibus omnibus commune invenitur quod sunt in
medio. Et hoc ipsum quod quaedam attingunt ad maximum, pertinet in
eis ad rationem medii, in quantum maximum attingunt secundum regulam
rationis; sicut fortis attingit maxima pericula secundum rationem,
scilicet quando debet, ut debet, et propter quod debet. Superfluum
autem et diminutum accipitur non secundum quantitatem rei, sed per
comparationem ad regulam rationis; ut puta superfluum esset, si quando
non debet, vel propter quod non debet, periculis se ingereret;
diminutum autem si se non ingereret quando et qualiter deberet.
Ad sextum dicendum, quod virginitas et paupertas licet sint in extremo
rei, sunt tamen in medio rationis: quia virgo abstinet a venereis
omnibus propter quod debet et secundum quod debet; quia propter Deum,
et delectabiliter. Si autem abstineret propter quod non deberet,
utpote quia esset ei odiosum secundum se vel filios generare, vel
mulierem habere, esset vitium insensibilitatis. Sed abstinere omnino
a venereis propter debitum finem, est virtuosum: quia etiam qui
abstinent ab huiusmodi, ut se exercitiis bellicis dent ad utilitatem
reipublicae, secundum politicam virtutem laudantur.
Ad septimum dicendum, quod media illa quae Boetius ponit, sunt media
rei; et ideo non conveniunt medio virtutis, quod est secundum
rationem; nisi forte in iustitia, in qua est simul medium rei et
medium rationis, cui competit medium rationis arithmeticum in
commutationibus, et medium geometricum in distributionibus, ut patet
in V Ethicorum.
Ad octavum dicendum, quod medium competit virtuti non in quantum
medium, sed in quantum medium rationis: quia virtus est bonum
hominis, quod est secundum rationem esse. Unde non oportet quod id
quod plus habet de ratione medii, magis pertineat ad virtutem, sed
quod est medium rationis.
Ad nonum dicendum, quod passiones et operationes animae sunt
indivisibiles per se sed divisibiles per accidens, in quantum est in
eis invenire magis et minus secundum diversas circumstantias; et sic
virtus in eis medium tenet.
Ad decimum dicendum, quod in voluptatibus est melius fieri quam factum
esse, ut per melius non intelligatur operatio boni honesti, quod
pertinet ad virtutem, sed boni delectabilis, quod pertinet ad
voluptatem: voluptas enim est in fieri. Quorum autem esse est in
fieri, quando facta sunt, non sunt; unde bonum voluptatis magis
consistit in fieri quam in factum esse.
Ad undecimum dicendum, quod non quodcumque medium competit virtuti,
sed medium rationis: quod quidem medium non contingit invenire in
vitiis, quia secundum propriam rationem non oportet quod in vitiis sit
virtus.
Ad duodecimum dicendum, quod iustitia non attingit medium in rebus
exterioribus, in quibus homo plus sibi accipit ex inordinatione
voluntatis; unde vitiosum est. Sed quod de suis rebus aliquid ab eo
auferatur, hoc praeter bonitatem eius est; unde inordinationem
vitiosam in ipso non importat. Sed passiones animae, circa quas sunt
aliae virtutes, in nobis sunt; unde et earum superfluitas et diminutio
in vitium homini cedit. Et ideo aliae virtutes morales sunt inter duo
vitia; non autem iustitia, quae tamen medium in propria materia
tenet, quod per se pertinet ad virtutem.
Ad decimumtertium dicendum, quod medium virtutis est medium rationis,
et non medium rei; et ideo non oportet quod aequaliter distet ab
utroque extremo, sed secundum quod ratio habet. Unde in quibus bonum
rationis praecipue consistit in refrenando passionem, virtus
propinquior est diminuto quam superfluo; sicut patet in temperantia et
mansuetudine. In quibus autem bonum est inducere ad id quod passio
impellit, virtus similior est superfluo, ut patet in fortitudine.
Ad decimumquartum dicendum, quod sicut dicit philosophus in V
Physic., medium est in quod continue mutans primum mutat, in quod
mutat ultimo; unde solum in motu continuo requiritur quod de extremo ad
extremum non transeatur nisi per medium. Motus autem qui est de vitio
in vitium, non est motus continuus, sicut nec motus voluntatis aut
intellectus, secundum quod fertur in diversa; unde non oportet quod de
vitio in vitium transeatur per virtutem.
Ad decimumquintum dicendum, quod virtus etsi sit medium quantum ad
materiam in qua invenit medium; tamen secundum formam suam, prout
collocatur in genere boni, est extremum, ut philosophus dicit in II
Ethicor.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet medium in quo consistit virtus,
sit quodammodo indivisibile, tamen virtus intendi et remitti potest,
secundum quod homo magis vel minus disponitur ad attingendum
indivisibile; sicut et arcus minus vel magis extenditur ad percutiendum
signum indivisibile.
Ad decimumseptimum dicendum, quod medium virtutis non est medium rei,
sed rationis, ut dictum est. Et hoc quidem medium consistit in
proportione sive mensuratione rerum et passionum ad hominem. Quae
quidem commensuratio diversificatur secundum diversos homines: quia
aliquid est multum uni quod est parum alteri. Et ideo non eodem modo
sumitur virtuosum in omnibus hominibus.
Ad decimumoctavum dicendum, quod cum medium virtutis sit medium
rationis, accipienda est indivisibilitas huius medii secundum
rationem. Accipitur autem indivisibile secundum rationem quod
imperceptibilem distantiam habet, et quod errorem facere non potest;
sicut totum corpus terrae accipitur loco puncti indivisibilis per
comparationem ad totum caelum. Et ideo medium virtutis aliquam
latitudinem habet.
Quod vero in contrarium obiicitur, concedendum et quantum ad virtutem
moralem et intellectualem, sed non quantum ad theologicam. Accidit
enim fidei quod sit in medio duarum haeresum, at non est per se in
quantum est virtus. Et sic dicendum est de spe, quod est inter duo
extrema, non secundum quod comparatur ad suum obiectum, sed secundum
dispositionem subiecti ad sperandum superna.
|
|