|
Et videtur quod non.
1. Quia secundum Augustinum, virtus est qua recte vivitur. Vivere
autem non est secundum potentiam animae sed secundum essentiam. Ergo
potentia animae non est virtutis subiectum.
2. Praeterea, nobilius est esse gratiae quam naturae. Esse autem
naturae est per essentiam animae, quae est nobilior suis potentiis,
utpote earum principium. Ergo esse gratiae, quod est per virtutes,
non est per potentias: et sic potentia non est virtutis subiectum.
3. Praeterea, accidens subiectum esse non potest. Sed potentia
animae est de genere accidentium; potentia enim et impotentia naturalis
pertinent ad secundam speciem qualitatis. Ergo potentia animae non
potest esse virtutis subiectum.
4. Praeterea, si aliqua potentia animae est virtutis subiectum, et
quaelibet; cum quaelibet potentia animae vitiis impugnetur, contra
quae virtutes ordinantur, sed non quaelibet potentia animae potest esse
virtutis subiectum, ut post patebit. Ergo virtutis subiectum potentia
esse non potest.
5. Praeterea, principia activa in naturis aliorum agentium subiecta
non sunt, ut calor et frigus. Sed potentiae animae sunt quaedam
activa principia; sunt enim principia operationum animae. Ergo
aliorum accidentium subiecta esse non possunt.
6. Praeterea, anima subiectum est potentiae. Si ergo potentia
subiectum est alterius accidentis, pari ratione illud accidens erit
subiectum alterius accidentis; et ita ibitur in infinitum; quod est
inconveniens. Non ergo potentia animae est subiectum virtutis.
7. Praeterea, in Lib. I Poster. dicitur quod qualitatis non est
qualitas. Sed potentia animae quaedam qualitas est in secunda specie
qualitatis; virtus autem in prima specie qualitatis est. Ergo
potentia animae non potest esse subiectum virtutis.
1. Sed contra. Cuius est actio, eius est principium actionis.
Sed actiones virtutum sunt potentiarum animae. Ergo et ipsae
virtutes.
2. Praeterea, philosophus dicit in I Ethic., quod virtutes
intelligibiles sunt rationales per essentiam, virtutes autem morales
sunt rationales per participationem. Sed rationale per essentiam et
per participationem nominat quasdam animae potentias. Ergo potentiae
animae sunt subiecta virtutum.
Respondeo. Dicendum, quod subiectum tripliciter comparatur ad
accidens. Uno modo sicut praebens ei sustentamentum; nam accidens per
se non subsistit, fulcitur vero per subiectum. Alio modo sicut
potentia ad actum; nam subiectum accidenti subiicitur, sicut quaedam
potentia activi; unde et accidens forma dicitur. Tertio modo sicut
causa ad effectum; nam principia subiecta sunt principia per se
accidentis. Quantum igitur ad primum, unum accidens alterius
subiectum esse non potest. Nam, cum nullum accidens per se
subsistat, non potest alteri sustentamentum praebere: nisi fortasse
dicatur, quod in quantum est a subiecto sustentatum, aliud accidens
sustentat. Sed quantum ad alia duo, unum accidens se habet ad aliud
per modum subiecti: nam unum accidens est in potentia ad alterum,
sicut diaphanum ad lucem, et superficies ad colorem. Unum etiam
accidens potest esse causa alterius, ut humor saporis; et per hunc
modum dicitur unum accidens alterius accidentis esse subiectum. Non
quod unum accidens possit alteri accidenti sustentamentum praebere; sed
quia subiectum est receptivum unius accidentis altero mediante. Et per
hunc modum dicitur potentia animae esse habitus subiectum. Nam habitus
ad potentiam animae comparatur ut actus ad potentiam; cum potentia sit
indeterminata quantum est de se, et per habitum determinetur ad hoc vel
illud. Ex principiis etiam potentiarum habitus acquisiti causantur.
Sic ergo dicendum est, potentias esse virtutum subiecta; quia virtus
animae inest, potentia mediante.
Ad primum ergo dicendum, quod vivere in definitione virtutis positum
ad actionem pertinet, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod esse spirituale non per virtutes est, sed
per gratiam. Nam gratia est principium spiritualiter essendi, virtus
vero spiritualiter operandi.
Ad tertium dicendum, quod potentia non est per se subiectum, sed in
quantum est per animam sustentata.
Ad quartum dicendum, quod nunc loquimur de virtutibus humanis; et
ideo illae potentiae quae nullo modo possunt esse humanae, ad quas
nullo modo se extendit imperium rationis, sicut sunt vires animae
vegetabilis, non possunt esse subiecta virtutum. Omnis autem
impugnatio quae ex his viribus provenit, fit mediante appetitu
sensitivo, ad quem pertingit imperium rationis, ut possit dici
humanus, et virtutis humanae subiectum.
Ad quintum dicendum, quod inter potentias animae non sunt activae nisi
intellectus agens, et vires animae vegetabilis, quae non sunt
aliquorum habituum subiecta. Aliae autem potentiae animae sunt
passivae: principia tamen actionum animae existentes secundum quod sunt
motae a suis activis.
Ad sextum dicendum, quod non oportet in infinitum abire, quia
pervenietur ad aliquod accidens quod non est in potentia respectu
alterius accidentis.
Ad septimum dicendum, quod qualitatis non dicitur esse qualitas, ita
quod per se sit qualitas qualitatis subiectum; quod in proposito non
accidit, ut supra dictum est.
|
|