|
Et videtur quod non.
1. Quia contraria nata sunt fieri circa idem. Virtuti autem
contrarium est peccatum mortale, quod non potest esse in sensualitate,
cuius partes sunt irascibilis et concupiscibilis. Ergo irascibilis et
concupiscibilis subiectum virtutis esse non possunt.
2. Praeterea, eiusdem potentiae sunt habitus et actus. Sed
principalis actus virtutis est electio, secundum philosophum in Lib.
Ethic., quae non potest esse actus irascibilis et concupiscibilis.
Ergo nec habitus virtutum possunt esse in irascibili et
concupiscibili.
3. Praeterea, nullum corruptibile est subiectum perpetui; unde
Augustinus probat animam esse perpetuam, quia est subiectum
veritatis, quae est perpetua. Sed irascibilis et concupiscibilis,
sicut et ceterae potentiae sensitivae, non remanent post corpus, ut
quibusdam videtur; virtutes autem manent. Nam iustitia est perpetua
et immortalis, ut dicitur Sapient. I, v. 15; quod pari ratione
de omnibus dici potest. Ergo irascibilis et concupiscibilis virtutum
subiectum esse non possunt.
4. Praeterea, irascibilis et concupiscibilis habent organum
corporale. Si ergo virtutes sunt in irascibili et concupiscibili,
sunt in organo corporali. Ergo possunt apprehendi per imaginationem
vel phantasiam; et sic non sunt sola mente perceptibiles; ut
Augustinus dicit de iustitia, quod est rectitudo sola mente
perceptibilis.
5. Sed dicendum, quod irascibilis et concupiscibilis possunt esse
subiectum virtutis, in quantum participant aliqualiter, ratione.-
Sed contra, irascibilis et concupiscibilis dicuntur ratione
participare, in quantum a ratione ordinantur. Sed ordo rationis non
potest virtuti sustentamentum praebere, cum non sit quid subsistens.
Ergo nec in quantum ratione participant, possunt irascibilis et
concupiscibilis esse virtutis subiectum.
6. Praeterea, sicuti irascibilis et concupiscibilis, quae pertinent
ad sensibilem appetitum, subserviunt rationi; ita et potentiae
apprehensivae et sensitivae. Sed in nulla apprehensiva potentiarum
sensitivarum potest esse virtus. Ergo nec in irascibili et
concupiscibili.
7. Praeterea, si ordo rationis participari potest in irascibili et
concupiscibili, poterit minui rebellio sensualitatis, quae has duas
vires continet ad rationem. Sed rebellio praedicta non est infinita,
cum sensualitas sit virtus finita, et virtutis finitae non possit esse
actio infinita. Ergo poterit totaliter tolli praedicta rebellio; omne
enim finitum consumitur multoties ablato quodam, ut patet per
philosophum in I Physic.; et sic sensualitas in hac vita possit
totaliter curari. Quod est impossibile.
8. Sed dicendum, quod Deus, qui virtutem infundit, posset
totaliter praedictam rebellionem auferre; sed ex parte nostra est quod
non totaliter auferatur.- Sed contra, homo est id quod est in
quantum est rationalis; cum ex hoc speciem sortiatur. Quanto igitur
id quod est in homine, magis rationi subiicitur; tanto magis competit
humanae naturae. Maxime autem subiicerentur inferiores vires animae
rationi si praedicta rebellio totaliter tolleretur. Ergo hoc esset
competens maxime humanae naturae; et ita ex parte nostra non est
impedimentum quin praedicta rebellio totaliter tollatur.
9. Praeterea, ad rationem virtutis non sufficit quod peccatum
vitetur. Perfectio enim iustitiae in hoc consistit quod in Psal.
XXXIII, v. 15, dicitur: declina a malo, et fac bonum. Sed
ad irascibilem pertinet detestari malum, ut dicitur in Lib. de
spiritu et anima. Ergo in irascibili ad minus non potest esse virtus.
10. Praeterea, in eodem libro dicitur, quod in ratione est
desiderium virtutum, in irascibili odium vitiorum. Sed in eodem est
desiderium virtutis et virtus, cum quaelibet res suam perfectionem
desideret. Ergo omnis virtus est in ratione, et non in irascibili et
concupiscibili.
11. Praeterea, in nulla potentia potest esse habitus quae agitur
tantum et non agit; eo quod habitus est id quo quis agit cum voluerit,
ut dicit Commentator in III de anima. Sed irascibilis et
concupiscibilis non agunt, sed aguntur: quia ut dicitur in III
Ethic., sensus nullius actus dominus est. Ergo non potest esse
habitus virtutis in irascibili et concupiscibili.
12. Praeterea, proprium subiectum parificatur propriae passioni.
Virtus autem parificatur rationi, non autem irascibili et
concupiscibili, quae sunt nobis et brutis communes. Virtus ergo est
in hominibus tantum, sicut et ratio; ergo omnis virtus est in
ratione, non autem in irascibili et concupiscibili.
13. Praeterea, Rom. VII, dicit Glossa: bona est lex, quae
dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Omnia ergo vitia
ad concupiscibilem pertinent, cuius est concupiscentia. Sed in
eodem, sunt virtutes et vitia. Ergo virtutes non sunt in irascibili,
sed in concupiscibili ad minus.
1. Sed contra. Est quod philosophus, dicit de temperantia et
fortitudine, quod sunt irrationabilium partium. Partes autem
irrationabiles, id est sensibilis appetitus, sunt irascibilis et
concupiscibilis, ut habetur in III de anima. Ergo in irascibili et
concupiscibili possunt esse virtutes.
2. Praeterea, peccatum veniale est dispositio ad mortale.
Perfectio autem et dispositio sunt in eodem. Cum igitur veniale
peccatum sit in irascibili et concupiscibili (prius enim motus est
actus sensualitatis, ut ponitur in Glossa ad Rom. VIII); ergo
et mortale peccatum ibi esse poterit; et sic etiam virtus, quae est
peccato mortali contraria.
3. Praeterea, medium et extrema sunt in eodem. Sed virtus aliqua
est medium inter contrarias passiones; sicut fortitudo inter timorem et
audaciam, et temperantia inter superfluum et diminutum in
concupiscentiis. Cum igitur huiusmodi passiones sint in irascibili et
concupiscibili, videtur etiam quod in eisdem sit virtus.
Respondeo. Dicendum, quod circa quaestionem istam partim ab omnibus
convenitur, et partim opiniones sibi invicem repugnant. Ab omnibus
enim conceditur aliquas virtutes in irascibili et concupiscibili esse,
sicut temperantiam in concupiscibili et fortitudinem in irascibili; sed
in hoc est differentia. Quidam enim distinguunt duplicem irascibilem
et concupiscibilem esse; in superiori parte animae, et iterum in
inferiori. Dicunt enim, quod irascibilis et concupiscibilis quae sunt
in superiori parte animae, cum ad naturam rationalem pertineant,
possunt esse subiectum virtutis; non tamen illae quae sunt in inferiori
parte ad naturam sensualem et brutalem pertinentes. Sed hoc quidem in
alia quaestione discussum est; utrum scilicet in superiori parte animae
possint distingui duae vires, quarum una sit irascibilis et alia
concupiscibilis, proprie loquendo. Sed, quidquid de hoc dicatur,
nihilominus in irascibili et concupiscibili quae sunt in inferiori
appetitu, secundum philosophum in III Ethic., oportet ponere esse
aliquas virtutes, ut etiam alii dicunt: quod quidem sic patet. Cum
enim virtus, ut supra dictum est, nominet quoddam potentiae
complementum, potentia autem ad actum respiciat; oportet humanam
virtutem in illa potentia ponere quae est principium actus humani.
Actus autem humanus dicitur qui non quocumque modo in homine vel per
hominem exercetur; cum in quibusdam etiam plantae, bruta et homines
conveniant; sed qui hominis proprius est. Inter cetera vero hoc habet
homo proprium in suo actu, quod sui actus est dominus. Quilibet
igitur actus cuius homo dominus est, est proprie actus humanus; non
autem illi quorum homo non est dominus, licet in homine fiant, ut
digerere, et augeri, et alia huiusmodi. In eo igitur quod est
principium talis actus cuius homo dominus est, potest poni virtus
humana. Sciendum tamen est, quod huiusmodi actus contingit esse
triplex principium. Unum sicut primum movens et imperans, per hoc
quod homo sui actus sit dominus; et hoc est ratio vel voluntas. Aliud
est movens motum, sicut appetitus sensibilis, qui etiam movetur ab
appetitu superiori in quantum ei obedit, et tunc iterum movet membra
exteriora per sui imperium. Tertium autem est quod est motum tantum,
scilicet membrum exterius. Cum autem utrumque, scilicet membrum
exterius et appetitus inferior a superiori parte animae moveantur;
tamen aliter, et aliter. Nam membrum exterius ad nutum obedit
superiori imperanti absque ulla repugnantia secundum naturae ordinem,
nisi sit impedimentum aliquod; ut patet in manu et pede. Appetitus
autem inferior habet propriam inclinationem ex natura sua, unde non
obedit superiori appetitui ad nutum, sed interdum repugnat; unde
Aristoteles dicit in politica sua, quod anima dominatur corpori
dispotico principatu, sicut dominus servo, qui non habet facultatem
resistendi in aliquo imperio domini; ratio vero dominatur inferioribus
animae partibus regali et politico principatu, id est sicut reges et
principes civitatum dominantur liberis, qui habent ius et facultatem
repugnandi quantum ad aliqua praecepta regis vel principis. In membro
igitur exteriori non est necessarium aliquid perfectivum actus humani,
nisi naturalis eius dispositio, per quam natum est moveri a ratione;
sed in appetitu inferiori, qui rationi repugnare potest, est
necessarium aliquid quo operationem quam ratio imperat, absque
repugnantia prosequatur. Si enim immediatum operationis principium sit
imperfectum, oportet operationem esse imperfectam, quantacumque
perfectio adsit superiori principio. Et ideo, si appetitus inferior
non esset in perfecta dispositione ad sequendum imperium rationis,
operatio, quae est appetitus inferioris, sicut proximi principii, non
esset in bonitate perfecta; esset enim cum quadam repugnantia
sensibilis appetitus; ex quo quaedam tristitia consequeretur appetitui
inferiori per quamdam violentiam a superiori moto; sicut accidit in eo
qui habet fortes concupiscentias, quas tamen non sequitur, ratione
prohibente. Quando igitur oportet operationem hominis esse circa ea
quae sunt obiecta sensibilis appetitus, requiritur ad bonitatem
operationis quod sit in appetitu sensibili aliqua dispositio, vel
perfectio, per quam appetitus praedictus de facili obediat rationi; et
hanc virtutem vocamus. Quando igitur aliqua virtus est circa illa quae
proprie ad vim irascibilem pertinent, sicut fortitudo circa timores et
audacias, magnanimitas circa ardua sperata, mansuetudo circa iras:
talis virtus dicitur esse etiam in irascibili sicut in subiecto.
Quando autem est circa ea quae sunt proprie concupiscibilis, dicitur
esse in concupiscibili sicut in subiecto; sicut castitas, quae est
circa delectationes venereas, et sobrietas et abstinentia, quae sunt
circa delectationes in cibis et potibus.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus et peccatum mortale dupliciter
considerari possunt; scilicet secundum actum et secundum habitum.
Sicut autem actio concupiscibilis et irascibilis si secundum se
consideratur, non est peccatum mortale, concurrit tamen in actu
peccati mortalis, quando ratione movente vel consentiente tendit in
contrarium legis divinae; ita actus eorumdem, si per se accipiantur,
non possunt esse actus virtutis, sed solum quando concurrunt ad
consequendum imperium rationis. Et sic actus peccati mortalis et
virtutis pertinet aliquo modo ad irascibilem et concupiscibilem; unde
et habitus utriusque in irascibili et concupiscibili esse possunt. Hoc
tamen in re est, quod sicut actus virtutis consistit in hoc quod
irascibilis et concupiscibilis sequuntur rationem, ita actus peccati
consistit in hoc quod ratio trahitur ad sequendum inclinationem
irascibilis et concupiscibilis. Unde et peccatum consuevit frequentius
rationi attribui tamquam proximae causae; et eadem ratione virtus
irascibilis et concupiscibilis.
Ad secundum dicendum, quod, sicut iam dictum est, actus virtutis non
potest esse irascibilis vel concupiscibilis tantum, sine ratione. Id
tamen quod est in actu virtutis, principalius est rationis, scilicet
electio; sicut et in qualibet operatione principalior est agentis actio
quam passio patientis. Ratio enim imperat irascibili et
concupiscibili. Non ergo pro tanto dicitur esse virtus in irascibili
vel concupiscibili, quasi per eas totus actus virtutis vel principalior
pars expleatur; sed in quantum, per virtutis habitum, ultimum
complementum bonitatis actui virtutis confertur: in hoc scilicet quod
irascibilis et concupiscibilis absque difficultate sequantur ordinem
rationis.
Ad tertium dicendum, quod supposito quod irascibilis et
concupiscibilis non remaneant actu in anima separata, manent tamen in
ea sicut in radice: nam essentia animae est radix potentiarum. Et
similiter virtutes quae ascribuntur irascibili et concupiscibili,
manent in ratione sicut in radice. Nam ratio est radix omnium
virtutum, ut postea ostendetur.
Ad quartum dicendum, quod in formis invenitur quidam gradus. Sunt
enim quaedam formae et virtutes totaliter ad materiam depressae, quarum
omnis actio materialis est; ut patet in formis elementaribus.
Intellectus vero est totaliter a materia liber; unde et eius operatio
est absque corporis communione. Irascibilis autem et concupiscibilis
medio modo se habent. Quod enim organo corporali utantur, ostendit
corporalis transmutatio, quae earum actibus adiungitur; quod iterum
sint aliquo modo a materia elevatae, ostenditur per hoc quod per
imperium moventur et quod obediunt rationi. Et sic in eis est virtus,
id est in quantum elevatae sunt a materia, et rationi obediunt.
Ad quintum dicendum, quod licet ordo rationis quo irascibilis et
concupiscibilis participant, non sit aliquid subsistens, nec per se
possit esse subiectum; potest tamen esse ratio quare aliquid sit
subiectum.
Ad sextum dicendum, quod virtutes sensitivae cognitivae sunt
naturaliter praeviae rationi, cum ab eis ratio accipiat; appetitivae
autem sequuntur naturaliter ordinem rationis cum naturaliter appetitus
inferior superiori obediat; et ideo non est simile.
Ad septimum dicendum, quod tota rebellio irascibilis et
concupiscibilis ad rationem tolli non potest per virtutem; cum ex ipsa
sui natura irascibilis et concupiscibilis in id quod est bonum secundum
sensum, quandoque rationi repugnet; licet hoc possit fieri divina
virtute, quae potens est etiam naturas immutare. Nihilominus tamen
per virtutem minuitur illa rebellio, in quantum praedictae vires
assuefiunt ut rationi subdantur; ut sic ex extrinseco habeant id quod
ad virtutem pertinet, scilicet ex dominio rationis super eas; ex
seipsis autem retineant aliquid de motibus propriis, qui quandoque sunt
contrarii rationi.
Ad octavum dicendum, quod licet quandoque in homine principium sit
quod est rationis; tamen ad integritatem humanae naturae requiritur non
solum ratio, sed inferiores animae vires, et ipsum corpus. Et ideo
ex conditione humanae naturae sibi relictae provenit ut in inferioribus
animae viribus aliquid sit rationi rebellans, dum inferiores vires
animae proprios motus habent. Secus autem est in statu innocentiae et
gloriae, cum ex coniunctione ad Deum ratio sortitur vim totaliter sub
se inferiores vires continendi.
Ad nonum dicendum, quod detestari malum, secundum quod ad irascibilem
pertinere dicitur, non solum importat declinationem a malo, sed
quemdam motum irascibilis ad mali destructionem; sicut accidit illi qui
non solum malum refugit, sed ad mala extirpanda per vindictam movetur.
Hoc autem est aliquod bonum facere. Licet autem sic malum detestari,
ad irascibilem et concupiscibilem pertineat, non tamen solum habet
actum hunc; nam et insurgere ad arduum bonum consequendum ad
irascibilem pertinet; in qua non solum est passio irae et audaciae,
sed etiam spei.
Ad decimum dicendum, quod illa verba sunt accipienda per quamdam
adaptationem, et non per proprietatem. Nam in qualibet potentia
animae est desiderium boni proprii; unde et irascibilis appetit
victoriam, sicut et concupiscibilis delectationem. Sed quia
concupiscibilis fertur in id quod est bonum toti animali simpliciter
sive absolute; ideo omne desiderium boni appropriatur sibi.
Ad undecimum dicendum, quod licet irascibilis et concupiscibilis
secundum se consideratae agantur, et non agant: tamen in homine
secundum quod participant aliqualiter rationem, etiam quodam modo
agunt; non tamen totaliter aguntur. Unde etiam in politicis dicit
philosophus, quod dominium rationis super has vires est politicum;
quia huiusmodi vires aliquid habent de proprio motu, ubi non totaliter
obediunt rationi. Dominium autem animae ad corpus non est regale, sed
dispoticum; quia membra corporis ad nutum obediunt animae quantum ad
motum.
Ad duodecimum dicendum, quod licet istae vires sint in brutis, non
tamen in eis participant aliquid rationis; et ideo virtutes morales
habere non possunt.
Ad decimumtertium dicendum, quod omnia mala ad concupiscentiam
pertinent, sicut ad primam radicem, et non sicut ad proximum
principium. Nam omnes passiones ex irascibili et concupiscibili
oriuntur, ut ostensum est, cum de passionibus animae ageretur.
Perversitas vero rationis et voluntatis ut plurimum ex passionibus
accidit. Vel potest dici quod per concupiscentiam intelligit non solum
id quod est proprium vis concupiscibilis, sed quod est commune toti
appetitivae potentiae; in cuius unaquaque particula invenitur alicuius
concupiscentia, circa quam contingit esse peccatum. Nec aliter
peccari potest nisi aliquid concupiscendo vel appetendo.
|
|