|
Et videtur quod sic.
1. Maior enim perfectio requiritur in imperante ad hoc quod recte
imperet, quam in exequente ad hoc quod recte exequatur; quia ex
imperante procedit ordinatio exequentis. Sed ad actum virtutis se
habet voluntas sicut imperans, irascibilis autem et concupiscibilis
sicut obedientes et exequentes. Cum igitur in irascibili et
concupiscibili sit virtus sicut in subiecto, videtur quod multo fortius
debeat esse in voluntate.
2. Sed diceretur, quod naturalis inclinatio voluntatis ad bonum
sufficit ad eius rectitudinem. Nam finem naturaliter desideramus;
unde non requiritur quod rectificetur per habitum virtutis
superadditum.- Sed contra, voluntas non solum est finis ultimi, sed
etiam finium aliorum. Sed circa appetitum aliorum finium contingit
voluntatem et recte et non recte se habere. Nam boni praestituunt sibi
bonos fines, mali vero malos, ut dicitur in III Ethic.: qualis
unusquisque est, talis finis videtur ei. Ergo requiritur ad
rectitudinem voluntatis, quod sit in ea aliquis habitus virtutis ipsam
perficiens.
3. Praeterea, etiam inest animae cognoscitivae aliqua cognitio
naturalis, quae est primorum principiorum; et tamen respectu huius
cognitionis est aliqua virtus intellectualis in nobis, scilicet
intellectus, qui est habitus principiorum. Ergo et in voluntate debet
esse aliqua virtus respectu eius ad quod naturaliter inclinatur.
4. Praeterea, sicut circa passiones est aliqua virtus moralis, ut
temperantia et fortitudo; ita etiam est aliqua virtus circa
operationes, ut iustitia. Operari autem sine passione est
voluntatis, sicut operari ex passione est irascibilis et
concupiscibilis. Ergo sicut aliqua virtus moralis est in irascibili et
concupiscibili, ita aliqua est in voluntate.
5. Praeterea, philosophus in IV Ethic. dicit, quod amor sive
amicitia est ex passione. Amicitia autem est ex electione. Dilectio
autem quae est sine passione, est actus voluntatis. Cum igitur
amicitia sit vel virtus, vel non sine virtute, ut dicitur in VIII
Ethic.; videtur quod virtus sit in voluntate sicut in subiecto.
6. Praeterea, caritas est potissima inter virtutes, ut probat
apostolus, I ad Cor. XIII. Sed caritatis subiectum esse non
potest nisi voluntas; non enim est eius subiectum concupiscibilis
inferior, quae solum ad bona sensibilia se extendit. Ergo voluntas
est subiectum virtutis.
7. Praeterea, secundum Augustinum, per voluntatem immediatius Deo
coniungimur. Sed id quod coniungit nos Deo, est virtus. Ergo
videtur quod virtus sit in voluntate sicut in subiecto.
8. Praeterea, felicitas, secundum Hugonem de s. Victore, in
voluntate est. Virtutes autem sunt dispositiones quaedam ad
felicitatem. Cum igitur dispositio et perfectio sint in eodem,
videtur quod virtus sit in voluntate sicut in subiecto.
9. Praeterea, secundum Augustinum, voluntas est qua peccatur et
recte vivitur. Rectitudo autem vitae pertinet ad virtutem; unde
Augustinus dicit, quod virtus est bona qualitas mentis, qua recte
vivitur. Ergo virtus est in voluntate.
10. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Virtuti
autem peccatum contrariatur. Cum igitur omne peccatum sit in
voluntate, ut Augustinus dicit, videtur quod virtus sit in eadem.
11. Praeterea, virtus humana in illa parte animae debet esse quae
est propria hominis. Sed voluntas est propria hominis, sicut et
ratio; utpote magis propinqua rationi quam irascibilis et
concupiscibilis. Cum igitur irascibilis et concupiscibilis sint
subiecta virtutum, videtur quod multo fortius voluntas.
1. Sed contra. Omnis virtus aut est intellectualis, aut moralis,
ut patet per philosophum in fine I Ethic. Virtus autem moralis est
sicut in subiecto in eo quod est rationale non per essentiam, sed per
participationem; virtus vero intellectualis habet pro subiecto id quod
est rationale per essentiam. Cum igitur voluntas in neutra parte
possit computari; quia nec est cognoscitiva potentia, quod pertinet ad
rationalem per essentiam; neque pertinet ad irrationalem animae partem
quae pertinet ad rationalem per participationem; videtur quod voluntas
nullo modo subiectum virtutis esse possit.
2. Praeterea, ad eumdem actum non debent ordinari plures virtutes.
Hoc autem sequeretur, si voluntas virtutis esset subiectum; quia
ostensum est, quod in irascibili et concupiscibili sunt aliquae
virtutes; et cum ad actus illarum virtutum se habeat quodammodo
voluntas, oporteret quod ad eosdem actus essent aliquae virtutes in
voluntate. Ergo non est dicendum, quod voluntas sit subiectum
virtutis.
Respondeo. Dicendum, quod per habitum virtutis potentia quae ei
subiicitur, respectu sui actus complementum acquirit. Unde ad id ad
quod potentia aliqua se extendit ex ipsa ratione potentiae, non est
necessarius habitus virtutis. Virtus autem ordinat potentias ad
bonum; ipsa enim est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum
reddit. Voluntas autem hoc quod virtus facit circa alias potentias,
habet ex ipsa ratione suae potentiae: nam eius obiectum est bonum.
Unde tendere in bonum hoc modo se habet ad voluntatem sicut tendere in
delectabile ad concupiscibilem, et sicut ordinari ad sonum se habet ad
auditum. Unde voluntas non indiget aliquo habitu virtutis inclinante
ipsam ad bonum quod est sibi proportionatum, quia in hoc ex ipsa
ratione potentiae tendit; sed ad bonum quod transcendit proportionem
potentiae, indiget habitu virtutis. Cum autem uniuscuiusque appetitus
tendat in proprium bonum appetentis; dupliciter aliquod bonum potest
excedere voluntatis proportionem. Uno modo ratione speciei; alio modo
ratione individui. Ratione quidem speciei, ut voluntas elevetur ad
aliquod bonum quod excedit limites humani boni: et dico humanum id quod
ex viribus naturae homo potest. Sed supra humanum bonum est bonum
divinum, id quod voluntatem hominis caritas elevat, et similiter
spes. Ratione autem individui, hoc modo quod aliquis quaerat id quod
est alterius bonum, licet voluntas extra limites boni humani non
feratur; et sic voluntatem perficit iustitia, et omnes virtutes in
aliud tendentes, ut liberalitas, et alia huiusmodi. Nam iustitia est
alterius bonum, ut philosophus dicit in V Ethic. Sic ergo duae
virtutes sunt in voluntate sicut in subiecto; scilicet caritas et
iustitia. Cuius signum est, quod istae virtutes quamvis ad
appetitivam pertineant, tamen non circa passiones consistunt, sicut
temperantia et fortitudo: unde patet quod non sunt in sensibili
appetitu, in quo sunt passiones, sed in appetitu rationali, qui est
voluntas, in quo passiones non sunt. Nam omnis passio est in parte
animae sensitiva, ut probatur in VII Physic. Illae autem virtutes
quae circa passiones consistunt, sicut fortitudo circa timores et
audacias, et temperantia circa concupiscentias, oportet eadem ratione
esse in appetitu sensitivo. Nec oportet quod ratione istarum passionum
sit aliqua virtus in voluntate quia bonum in istis passionibus est quod
est secundum rationem. Et ad hoc naturaliter se habet voluntas ex
ratione ipsius potentiae, cum sit proprium obiectum voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod ad imperandum sufficit voluntati
iudicium rationis; nam voluntas appetit naturaliter quod est bonum
secundum rationem, sicut concupiscibilis quod est delectabile secundum
sensum.
Ad secundum dicendum, quod inclinatio naturalis voluntatis non solum
est in ultimum finem, sed in id bonum quod sibi a ratione
demonstratur. Nam bonum intellectum est obiectum voluntatis, ad quod
naturaliter ordinatur voluntas, sicut et quaelibet potentia in suum
obiectum, dummodo hoc sit proprium bonum, ut supra dictum est. Tamen
circa hoc aliquis peccat, in quantum iudicium rationis intercipitur
passione.
Ad tertium dicendum, quod cognitio fit per aliquam speciem; nec ad
cognoscendum potentia intellectus sufficit per seipsam, nisi species a
sensibilibus accipiat. Et ideo oportet in his etiam quae naturaliter
cognoscimus, esse quemdam habitum, qui etiam quodammodo principium a
sensibus sumit, ut dicitur in fine Poster. Sed voluntas ad volendum
non indiget aliqua specie; unde non est simile.
Ad quartum dicendum, quod circa passiones virtutes sunt in appetitu
inferiori; nec ad huiusmodi requiritur alia virtus in appetitu
superiori, ratione iam dicta.
Ad quintum dicendum, quod amicitia proprie non est virtus, sed
consequens virtutem. Nam ex hoc ipso quod aliquis est virtuosus,
sequitur quod diligat sibi similes. Secus autem est de caritate, quae
est quaedam amicitia ad Deum, elevans hominem in id quod metam naturae
excedit; unde caritas in voluntate est, ut diximus.
Et per hoc patet responsio ad sextum et septimum; nam virtus
coniungens voluntatem Deo est caritas.
Ad octavum dicendum, quod ad felicitatem quaedam praeexiguntur sicut
dispositiones, sicuti actus virtutum moralium, per quos removentur
impedimenta felicitatis; scilicet inquietudo mentis a passionibus, et
ab exterioribus perturbationibus. Aliquis autem actus est virtutis qui
est essentialiter ipsa felicitas quando est completus; scilicet actus
rationis vel intellectus. Nam felicitas contemplativa nihil aliud est
quam perfecta contemplatio summae veritatis; felicitas autem activa est
actus prudentiae, quo homo et se et alios gubernat. Aliquid autem est
in felicitate sicut perfectivum felicitatis; scilicet delectatio, quae
perficit felicitatem, sicut decor iuventutem, ut dicitur in X
Ethic.: et hoc pertinet ad voluntatem; et in ordine ad hoc perficit
voluntatem caritas, si loquamur de felicitate caelesti, quae sanctis
repromittitur. Si autem loquamur de felicitate contemplativa, de qua
philosophi tractaverunt, ad huiusmodi delectationem voluntas naturali
desiderio ordinatur. Et sic patet quod non oportet omnes virtutes esse
in voluntate.
Ad nonum dicendum, quod voluntate recte vivitur et peccatur sicut
imperante omnes actus virtutum et vitiorum; non autem sicut eliciente;
unde non oportet quod voluntas sit proximum subiectum cuiuslibet
virtutis.
Ad decimum dicendum, quod peccatum omne est in voluntate sicut in
causa, in quantum omne peccatum fit ex consensu voluntatis; non tamen
oportet quod omne peccatum sit in voluntate sicut in subiecto; sed
sicut gula et luxuria sunt in concupiscibili, ita et superbia in
irascibili.
Ad undecimum dicendum, quod ex propinquitate voluntatis ad rationem
contingit quod voluntas secundum ipsam rationem potentiae consonet
rationi; et ideo non indiget ad hoc habitu virtutis super inducto,
sicut inferiores potentiae, scilicet irascibilis et concupiscibilis.
Ad primum vero eorum quae in contrarium obiiciuntur, dicendum, quod
caritas et spes, quae sunt in voluntate, non continentur sub ista
philosophi divisione; sunt enim aliud genus virtutum, et dicuntur
virtutes theologicae. Iustitia vero inter morales continetur;
voluntas enim sicut et alii appetitus, ratione participat, in quantum
dirigitur a ratione. Licet enim voluntas ad eamdem naturam
intellectivae partis pertineat, non tamen ad ipsam potentiam rationis.
Ad secundum dicendum, quod respectu illorum ad quae habetur virtus in
irascibili et concupiscibili, non oportet esse virtutem in voluntate,
ratione prius dicta.
|
|