|
Et videtur quod non.
1. Quia secundum philosophum in II Ethic., scire, parum vel
nihil prodest ad virtutem. Loquitur autem ibi de scientia practica;
quod patet ex hoc quod subiungit, quod multi non operantur ea quorum
habent scientiam; scientia enim ordinata ad opus est practici
intellectus. Ergo practicus intellectus non poterit esse subiectum
virtutis.
2. Praeterea, sine virtute non potest aliquis recte agere. Sed
sine perfectione practici intellectus potest aliquis recte agere, eo
quod potest instrui ab alio de agendis. Ergo perfectio practici
intellectus non est virtus.
3. Praeterea, tanto aliquid magis peccat, quanto magis recedit a
virtute. Sed recessus a perfectione practici intellectus diminuit
peccatum; ignorantia enim excusat vel a tanto, vel a toto. Ergo
perfectio practici intellectus non potest esse virtus.
4. Praeterea, virtus secundum Tullium, agit in modum naturae.
Sed modus agendi naturae opponitur contra modum agendi rationis, sive
practici intellectus; quod patet in II Physic., ubi dividitur
agens a natura contra agens a proposito. Ergo videtur quod in practico
intellectu non sit virtus.
5. Praeterea, bonum et verum formaliter differunt secundum proprias
rationes. Sed differentia formalis obiectorum diversificat habitus.
Cum igitur virtutis obiectum sit bonum, practici autem intellectus
perfectio sit verum, tamen ordinatum ad opus; videtur quod perfectio
practici intellectus non sit virtus.
6. Praeterea, virtus, secundum philosophum in II Ethic., est
habitus voluntarius. Sed habitus intellectus practici differunt ab
habitibus voluntatis vel appetitivae partis. Ergo habitus qui sunt in
intellectu practico, non sunt virtutes; et sic intellectus practicus
non potest esse subiectum virtutis.
1. Sed contra. Est quod prudentia ponitur una quatuor virtutum
principalium; et tamen eius subiectum est practicus intellectus. Ergo
intellectus practicus potest esse subiectum virtutis.
2. Praeterea, virtus humana est cuius subiectum est potentia
humana. Sed potentia humana magis est intellectus practicus quam
irascibilis et concupiscibilis; sicut quod est per essentiam tale,
magis est eo quod est per participationem. Ergo intellectus practicus
potest esse subiectum virtutis humanae.
3. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed in
parte affectiva est virtus propter rationem; quia ad hoc quod obediat
rationi vis affectiva, in ea ponitur virtus. Ergo multo fortius in
ratione practica debet esse virtus.
Respondeo. Dicendum, quod inter virtutes naturales et rationales
haec differentia assignatur; quod naturalis virtus est determinata ad
unum, virtus autem rationalis ad multa se habet. Oportet autem ut
appetitus animalis vel rationalis inclinetur in suum appetibile ex
aliqua apprehensione praeexistente; inclinatio enim in finem absque
praeexistente cognitione ad appetitum pertinet naturalem, sicut grave
inclinatur ad medium. Sed quia aliquod bonum apprehensum oportet esse
obiectum appetitus animalis et rationalis; ubi ergo istud bonum
uniformiter se habet, potest esse inclinatio naturalis in appetitu, et
iudicium naturale in vi cognitiva, sicut accidit in brutis. Cum enim
sint paucarum operationum propter debilitatem principii activi quod ad
pauca se extendit; est in omnibus unius speciei bonum uniformiter se
habens. Unde per appetitum naturalem inclinationem habent in id, et
per vim cognitivam naturale iudicium habent de illo proprio bono
uniformiter se habente. Et ex hoc naturali iudicio et naturali
appetitu provenit quod omnis hirundo uniformiter facit nidum, et quod
omnis aranea uniformiter facit telam; et sic est in omnibus aliis
brutis considerare. Homo autem est multarum operationum et
diversarum; et hoc propter nobilitatem sui principii activi, scilicet
animae, cuius virtus ad infinita quodammodo se extendit. Et ideo non
sufficeret homini naturalis appetitus boni, nec naturale iudicium ad
recte agendum, nisi amplius determinetur et perficiatur. Per
naturalem siquidem appetitum homo inclinatur ad appetendum proprium
bonum; sed cum hoc multipliciter varietur, et in multis bonum hominis
consistat; non potuit homini inesse naturalis appetitus huius boni
determinati, secundum conditiones omnes quae requiruntur ad hoc quod
sit ei bonum; cum hoc multipliciter varietur secundum diversas
conditiones personarum et temporum et locorum, et huiusmodi. Et eadem
ratione naturale iudicium; quod est uniforme, et ad huiusmodi bonum
quaerendum non sufficit; unde oportuit in homine per rationem, cuius
est inter diversa conferre, invenire et diiudicare proprium bonum,
secundum omnes conditiones determinatum, prout est nunc et hic
quaerendum. Et ad hoc faciendum ratio absque habitu perficiente hoc
modo se habet sicut et in speculativo se habet ratio absque habitu
scientiae ad diiudicandum de aliqua conclusione alicuius scientiae;
quod quidem non potest nisi imperfecte et cum difficultate agere.
Sicut igitur oportet rationem speculativam habitu scientiae perfici ad
hoc quod recte diiudicet de scibilibus ad scientiam aliquam
pertinentibus; ita oportet quod ratio practica perficiatur aliquo
habitu ad hoc quod recte diiudicet de bono humano secundum singula
agenda. Et haec virtus dicitur prudentia, cuius subiectum est ratio
practica; et est perfectiva omnium virtutum moralium quae sunt in parte
appetitiva, quarum unaquaeque facit inclinationem appetitus in aliquod
genus humani boni: sicut iustitia facit inclinationem in bonum quod est
aequalitas pertinentium ad communicationem vitae; temperantia in bonum
quod est refrenari a concupiscentiis; et sic de singulis virtutibus.
Unumquodque autem horum contingit multipliciter fieri, et non eodem
modo in omnibus; unde ad hoc quod rectus modus statuatur, requiritur
iudicii prudentia. Et ita ab ipsa est rectitudo et complementum
bonitatis in omnibus aliis virtutibus; unde philosophus dicit quod
medium in virtute morali determinatur secundum rationem rectam. Et
quia ex hac rectitudine et bonitatis complemento omnes habitus
appetitivi virtutis rationem sortiuntur, inde est quod prudentia est
causa omnium virtutum appetitivae partis, quae dicuntur morales in
quantum sunt virtutes; et propterea dicit Gregorius in XXII
Moral., quod ceterae virtutes, nisi ea quae appetunt, prudenter
agant, virtutes esse nequaquam possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus ibi loquitur de scientia
practica; sed prudentia plus importat quam scientia practica: nam ad
scientiam practicam pertinet universale iudicium de agendis; sicut
fornicationem esse malam, furtum non esse faciendum, et huiusmodi.
Qua quidem scientia existente, in particulari actu contingit iudicium
rationis intercipi, ut non recte diiudicet; et propter hoc dicitur
parum valere ad virtutem, quia ea existente contingit hominem contra
virtutem peccare. Sed ad prudentiam pertinet recte iudicare de
singulis agibilibus, prout sint nunc agenda: quod quidem iudicium
corrumpitur per quodlibet peccatum. Et ideo prudentia manente, homo
non peccat; unde ipsa non parum sed multum confert ad virtutem; immo
ipsam virtutem causat, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod homo ab alio potest accipere consilium in
universali de agendis; sed quod iudicium recte servet in ipso actu
contra omnes passiones, hoc solum ex rectitudine prudentiae provenit;
et sine hoc virtus esse non potest.
Ad tertium dicendum, quod ignorantia quae opponitur prudentiae, est
ignorantia electionis, secundum quam omnis malus est ignorans; quae
provenit ex eo quod iudicium rationis intercipitur per appetitus
inclinationem: et hoc non excusat peccatum, sed constituit. Sed
ignorantia quae opponitur scientiae practicae, excusat vel diminuit
peccatum.
Ad quartum dicendum, quod verbum Tullii intelligitur quantum ad
inclinationem appetitus tendentis in aliquod bonum commune, sicut in
fortiter agere, vel aliquid huiusmodi. Sed nisi rationis iudicio
dirigeretur, talis inclinatio frequenter duceretur in praecipitium; et
tanto magis, quanto esset vehementior; sicut ponit philosophus
exemplum de caeco, in VI Ethic., qui tanto magis laeditur ad
parietem impingens, quanto fortius currit.
Ad quintum dicendum, quod bonum et verum sunt obiecta duarum partium
animae, scilicet intellectivae et appetitivae: quae quidem duo hoc
modo se habent, quod utraque ad actum alterius operatur; sicut
voluntas vult intellectum intelligere, et intellectus intelligit
voluntatem velle. Et ideo haec duo, bonum et verum, se invicem
includunt: nam bonum est quoddam verum, in quantum est ab intellectu
apprehensum; prout scilicet intellectus intelligit voluntatem velle
bonum, vel etiam in quantum intelligit aliquid esse bonum; similiter
etiam et ipsum verum est quoddam bonum intellectus, quod etiam sub
voluntate cadit, in quantum homo vult intelligere verum. Nihilominus
tamen verum intellectus practici est bonum, quod et finis operationis:
bonum enim non movet appetitum, nisi in quantum est apprehensum. Ideo
nihil prohibet in intellectu practico esse virtutem.
Ad sextum dicendum, quod philosophus in II Ethic., definit
virtutem moralem: de virtute enim intellectuali determinat in VI
Ethic. Virtus autem quae est in intellectu practico, non est
moralis, sed intellectualis: nam etiam prudentiam inter virtutes
intellectuales philosophus ponit, ut patet in II Ethic.
|
|