|
Et videtur quod non.
1. Virtus enim omnis ordinatur ad actum: virtus enim est quae opus
bonum reddit. Intellectus autem speculativus non ordinatur ad actum:
nihil enim dicit de imitando vel fugiendo, ut patet in III de
anima. Ergo in intellectu speculativo non potest esse virtus.
2. Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem, ut dicitur in
II Ethic. Sed habitus intellectus speculativi non faciunt bonum
habentem; non enim dicitur propter hoc bonus homo, quia habet
scientiam. Ergo habitus qui sunt in intellectu speculativo, non sunt
virtutes.
3. Praeterea, intellectus speculativus praecipue perficitur habitu
scientiae. Scientia autem non est virtus; quod ex hoc patet, quia
contra virtutes dividitur: dicitur enim in prima specie qualitatis esse
habitus et dispositio; et habitus dicitur scientiae et virtutis. Ergo
in intellectu speculativo non est virtus.
4. Praeterea, omnis virtus ordinatur ad aliquid, quia ad
felicitatem quae est finis virtutis. Sed intellectus speculativus non
ordinatur ad aliquid: non enim scientiae speculativae propter
utilitatem quaeruntur, sed propter seipsas, ut dicitur in I Metaph.
Ergo in intellectu speculativo non potest esse virtus.
5. Praeterea, actus virtutis est meritorius. Sed intelligere non
sufficit ad meritum; immo scienti bonum, et non facienti peccatum est
illi, ut dicit Iacobus, IV, 17. Ergo in intellectu speculativo
non est virtus.
1. Sed contra. Fides est in intellectu speculativo, cum sit eius
obiectum veritas prima. Sed fides est virtus. Ergo intellectus
speculativus potest esse subiectum virtutis.
2. Praeterea, verum et bonum sunt aeque nobilia. Nam se invicem
circumeunt; nam verum est quoddam bonum, et bonum est quoddam verum:
et utrumque commune omni enti. Si igitur in voluntate, cuius obiectum
est bonum, potest esse virtus; ergo et in intellectu speculativo,
cuius obiectum est verum, poterit esse virtus.
Respondeo. Dicendum quod virtus in unaquaque re dicitur per respectum
ad bonum; eo quod uniuscuiusque virtus est, ut philosophus dicit,
quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit; sicut virtus
equi quae facit equum esse bonum, et bene ire, et bene ferre
sessorem, quod est opus equi. Ex hoc quidem igitur aliquis habitus
habebit rationem virtutis, quia ordinatur ad bonum. Hoc autem
contingit dupliciter: uno modo formaliter, alio modo materialiter.
Formaliter quidem, quando aliquis habitus ordinatur ad bonum sub
ratione boni; materialiter vero, quando ordinatur ad id quod est
bonum, non tamen sub ratione boni. Bonum autem sub ratione boni est
obiectum solius appetitivae partis; nam bonum est quod omnia appetunt.
Illi igitur habitus qui vel sunt in parte appetitiva, vel a parte
appetitiva dependent, ordinantur formaliter ad bonum; unde potissime
habent rationem virtutis. Illi vero habitus qui nec sunt in appetitiva
parte, nec ab eadem dependent, possunt quidem ordinari materialiter in
id quod est bonum, non tamen formaliter sub ratione boni; unde et
possunt aliquo modo dici virtutes, non tamen ita proprie sicut primi
habitus. Sciendum est autem, quod intellectus tam speculativus quam
practicus potest perfici dupliciter aliquo habitu. Uno modo absolute
et secundum se, prout praecedit voluntatem, quasi eam movens; alio
modo prout sequitur voluntatem, quasi ad imperium actum suum eliciens:
quia, ut dictum est, istae duae potentiae, scilicet intellectus et
voluntas, se invicem circumeunt. Illi igitur habitus qui sunt in
intellectu practico vel speculativo, primo modo, possunt dici aliquo
modo virtutes, licet non ita secundum perfectam rationem; et hoc modo
intellectus scientia et sapientia, sunt in intellectu speculativo, ars
vero in intellectu practico. Dicitur enim aliquis intelligens vel
sciens secundum quod eius intellectus perfectus est ad cognoscendum
verum; quod quidem est bonum intellectus. Et licet istud verum possit
esse volitum, prout homo vult intelligere verum; non tamen quantum ad
hoc perficiuntur habitus praedicti. Non enim ex hoc quod homo habet
scientiam, efficitur volens considerare verum, sed solummodo potens;
unde et ipsa veri consideratio non est scientia in quantum est volita,
sed secundum quod directe tendit in obiectum. Et similiter est de arte
respectu intellectus practici; unde ars non perficit hominem ex hoc
quod bene velit operari secundum artem, sed solummodo ad hoc quod sciat
et possit. Habitus vero qui sunt in intellectu speculativo vel
practico secundum quod intellectus sequitur voluntatem, habent verius
rationem virtutis; in quantum per eos homo efficitur non solum potens
vel sciens recte agere, sed volens. Quod quidem ostenditur in fide et
prudentia, sed diversimode. Fides enim perficit intellectum
speculativum, secundum quod imperatur ei a voluntate; quod ex actu
patet: homo enim ad ea quae sunt supra rationem humanam, non assentit
per intellectum nisi quia vult; sicut Augustinus dicit, quod credere
non potest homo nisi volens. Ita et similiter erit fides in intellectu
speculativo, secundum quod subiacet imperio voluntatis; sicut
temperantia est in concupiscibili secundum quod subiacet imperio
rationis. Unde voluntas imperat intellectui, credendo, non solum
quantum ad actum exequendum, sed quantum ad determinationem obiecti:
quia ex imperio voluntatis in determinatum creditum intellectus
assentit; sicut et in determinatum medium a ratione, concupiscibilis,
per temperantiam tendit. Prudentia vero est in intellectu sive ratione
practica, ut dictum est: non quidem ita quod ex voluntate determinetur
obiectum prudentiae, sed solum finis; obiectum autem ipsa perquirit:
praesupposito enim a voluntate fine boni, prudentia perquirit vias per
quas hoc bonum et perficiatur et conservetur. Sic igitur patet quod
habitus in intellectu existentes diversimode se habent ad voluntatem.
Nam quidam in nullo a voluntate dependent, nisi quantum ad eorum
usum; et hoc quidem per accidens, cum huiusmodi usus habituum aliter a
voluntate dependeat, et aliter ab habitibus praedictis, sicut sunt
scientia et sapientia et ars. Non enim per hos habitus homo ad hoc
perficitur, ut homo eis bene velit uti; sed solum ut ad hoc sit
potens. Aliquis vero habitus intellectus dependet a voluntate sicut a
qua accipit principium suum: nam finis in operativis principium est;
et sic se habet prudentia. Aliquis vero habitus etiam determinationem
obiecti a voluntate accipit, sicut est in fide. Et licet omnes quoquo
modo possint dici virtutes; tamen perfectius et magis proprie hi duo
ultimi habent rationem virtutis; licet ex hoc non sequatur quod sint
nobiliores habitus aut perfectiores.
Ad primum ergo dicendum, quod habitus intellectus speculativi
ordinatur ad actum proprium, quem perfectum reddit, qui est veri
consideratio: non autem ordinatur sicut in finem in aliquem exteriorem
actum, sed finem habet in suo actu proprio. Intellectus autem
practicus ordinatur sicut in finem in alium exteriorem actum: non enim
consideratio de agendis vel faciendis pertinet ad intellectum practicum
nisi propter agere vel facere. Et sic habitus intellectus speculativi
reddit actum suum nobiliori modo bonum quam habitus intellectus
practici: quia ille ut finem, hic ut ad finem; licet habitus
intellectus practici, ex eo quod ordinat ad bonum sub ratione boni,
prout praesupponitur voluntati, magis proprie habeat rationem
virtutis.
Ad secundum dicendum, quod homo non dicitur bonus simpliciter ex eo
quod est in parte bonus, sed ex eo quod secundum totum est bonus: quod
quidem contingit per bonitatem voluntatis. Nam voluntas imperat
actibus omnium potentiarum humanarum. Quod provenit ex hoc quod
quilibet actus est bonum suae potentiae; unde solus ille dicitur esse
bonus homo simpliciter qui habet bonam voluntatem. Ille autem qui
habet bonitatem secundum aliquam potentiam, non praesupposita bona
voluntate, dicitur bonus secundum quod habet bonum visum et auditum,
aut est bene videns et audiens. Et sic patet, quod ex eo quod homo
habet scientiam, non dicitur bonus simpliciter, sed bonus secundum
intellectum, vel bene intelligens; et similiter est de arte, et de
aliis huiusmodi habitibus.
Ad tertium dicendum, quod scientia dividitur contra moralem virtutem,
et tamen ipsa est virtus intellectualis; vel etiam dividitur contra
virtutem propriissime dictam: sic enim ipsa non est virtus, ut supra
dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intellectus speculativus non ordinatur ad
aliquid extra se; ordinatur autem ad proprium actum sicut ad finem.
Felicitas autem ultima, scilicet contemplativa, in eius actu
consistit. Unde actus speculativi intellectus sunt propinquiores
felicitati ultimae per modum similitudinis, quam habitus practici
intellectus; licet habitus intellectus practici fortasse sint
propinquiores per modum praeparationis, vel per modum meriti.
Ad quintum dicendum, quod per actum scientiae, aut alicuius talis
habitus, potest homo mereri, secundum quod imperatur a voluntate,
sine qua nullum est meritum. Tamen scientia non ad hoc perficit
intellectum ut dictum est. Non enim ex eo quod homo habet scientiam,
efficitur bene volens considerare, sed solummodo bene potens; et ideo
mala voluntas non opponitur scientiae vel arti, sicut prudentiae, vel
fidei, aut temperantiae. Et inde est quod philosophus dicit, quod
ille qui peccat voluntarius in agibilibus, est minus prudens; licet e
contrario sit in scientia et arte. Nam grammaticus qui involuntarie
soloecizat, apparet esse minus sciens grammaticam.
|
|