|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Damascenus, III Lib.: naturales sunt virtutes,
et naturaliter et aequaliter insunt nobis.
2. Praeterea, Matth., IV, 23, dicit Glossa: docet
naturales iustitias: scilicet castitatem, iustitiam, humilitatem,
quales naturaliter habet homo.
3. Praeterea, Rom. II, 14, dicitur quod homines non habentes
legem, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt. Sed lex praecipit
actum virtutis. Ergo actum virtutis naturaliter homo facit; et ita
videtur quod virtus sit a natura.
4. Praeterea, Antonius dicit in sermone ad monachos: si naturam
voluntas mutaverit, perversitas est. Conditio servetur, et virtus
est. Et in eodem sermone dicitur, quod sufficit homini naturalis
ornatus. Hoc autem non esset, si virtutes non essent naturales.
Ergo virtutes sunt naturales.
5. Praeterea, Tullius dicit, quod celsitudo animi est nobis a
natura. Sed hoc videtur ad magnanimitatem pertinere. Ergo
magnanimitas inest nobis a natura; et eadem ratione aliae virtutes.
6. Praeterea, ad faciendum opus virtutis non requiritur nisi posse
bonum, et velle, et nosse. Sed notio boni inest nobis a natura, ut
dicit Augustinus in II de libero arbitrio. Velle etiam bonum inest
homini a natura, ut idem dicit super Genes. ad litteram. Posse
etiam bonum inest homini naturaliter, cum voluntas sit domina sui
actus. Ergo ad opus virtutis sufficit natura. Virtus igitur est
homini naturalis, quantum ad sui inchoationem.
7. Sed diceretur, quod virtus est homini naturalis quantum ad sui
inchoationem, sed perfectio virtutis non est a natura.- Sed contra
est quod Damascenus dicit in III Lib.: manentes in eo quod
secundum naturam, in virtute sumus; declinantes autem ab eo quod est
secundum naturam, ex virtute, ad id quod est praeter naturam devenimus
et in malitia sumus. Ex quo patet, quod secundum naturam inest a
malitia declinare. Sed hoc est perfectae virtutis. Ergo et perfectio
virtutis est a natura.
8. Praeterea, virtus, cum sit forma, est quoddam simplex, et
partibus carens. Si igitur secundum aliquid sui est a natura videtur
quod totaliter sit a natura.
9. Praeterea, homo dignior est et perfectior aliis creaturis
irrationalibus. Sed aliae creaturae sufficienter habent a natura ea
quae pertinent ad suam perfectionem. Cum igitur virtutes sint quaedam
perfectiones hominis, videtur quod insint homini a natura.
10. Sed diceretur, quod hoc non potest esse, quia perfectio
hominis consistit in multis et diversis; natura autem ordinatur ad
unum. Sed contra est, quod virtutis inclinatio est etiam ad unum,
sicut et naturae: dicit enim Tullius, quod virtus est habitus in
modum naturae, rationi consentaneus. Ergo nihil prohibet virtutes
inesse homini a natura.
11. Praeterea, virtus in medio consistit. Medium autem est unum
determinatum. Ergo nihil prohibet inclinationem naturae esse ad id
quod est virtutis.
12. Praeterea, peccatum est privatio modi, speciei et ordinis.
Sed peccatum est privatio virtutis. Ergo virtus consistit in modo,
specie et ordine. Sed modus, species et ordo sunt homini naturalia.
Ergo virtus est homini naturalis.
13. Praeterea, pars appetitiva in anima sequitur partem
cognitivam. Sed in parte cognitiva est aliquis habitus naturalis,
scilicet intellectus principiorum. Ergo et in parte appetitiva et
affectiva, quae est subiectum virtutis, est aliquis habitus
naturalis; et ita videtur quod aliqua virtus sit naturalis.
14. Praeterea, naturale est cuius principium est intra; sicut
ferri sursum est naturale igni, quia principium huius motus est in eo
quod movetur. Sed principium virtutis est in homine. Ergo virtus est
homini naturalis.
15. Praeterea, cuius est semen naturale, ipsum quoque est
naturale. Sed semen virtutis est naturale; dicit enim quaedam
Glossa, Hebr., I, quod voluit Deus inseminare omni animae initia
sapientiae et intellectus. Ergo videtur quod virtutes sint naturales.
16. Praeterea, contraria sunt eiusdem generis. Sed virtuti
contrariatur malitia. Malitia autem est naturalis; dicitur enim
Sap., XII, v. 10: erat enim naturalis malitia eius; et
Ephes., II, 3, dicitur: eramus natura filii irae. Ergo
videtur quod virtus sit naturalis.
17. Praeterea, naturale est quod vires inferiores rationi
subdantur; dicit enim philosophus in III de anima, quod appetitus
superioris, qui est rationis, movet inferiorem, qui est partis
sensitivae; sicut sphaera superior movet inferiorem sphaeram. Virtus
autem moralis in hoc consistit quod inferiores vires rationi subdantur.
Ergo huiusmodi virtutes sunt naturales.
18. Praeterea, ad hoc quod aliquis motus sit naturalis, sufficit
naturalis aptitudo interioris principii passivi. Sic enim generatio
simplicium corporum dicitur naturalis, et etiam motus caelestium
corporum; nam principium activum caelestium corporum non est natura,
sed intellectus; principium etiam generationis simplicium corporum est
extrinsecus. Sed ad virtutem inest homini aptitudo naturalis; dicit
enim philosophus in II Ethicor.: innatis quidem nobis a natura
suscipere, perfectis autem ab assuetudine. Ergo videtur quod virtus
est naturalis.
19. Praeterea, illud quod inest homini a nativitate, est
naturale. Sed secundum philosophum in VI Ethic., quidam confestim
a nativitate videntur esse fortes et temperati, et secundum alias
virtutes dispositi; et Iob, XXXI, 18: ab infantia crevit
mecum miseratio, et de utero egressa est mecum. Ergo virtutes sunt
homini naturales.
20. Praeterea, natura non deficit in necessariis. Sed virtutes
sunt homini necessariae ad finem ad quem naturaliter ordinatur,
scilicet ad felicitatem, quae est actus virtutis perfectae. Ergo
virtutes habet homo a natura.
1. Sed contra. Naturalia per peccatum non amittuntur; unde
Dionysius dicit, quod data naturalia in Daemonibus permanent. Sed
virtutes per peccatum amittuntur. Ergo non sunt naturales.
2. Praeterea, ea quae insunt naturaliter, et ea quae sunt a
natura, neque assuescimus neque dissuescimus. Sed ea quae sunt
virtutis, possumus assuescere et dissuescere. Ergo virtutes non sunt
naturales.
3. Praeterea, ea quae insunt naturaliter, communiter insunt
omnibus. Sed virtutes non insunt communiter omnibus, cum quibusdam
insint vitia contraria virtutibus.
4. Praeterea, naturalibus neque meremur neque demeremur, quia sunt
in nobis. Sed virtutibus meremur, sicut et vitiis demeremur. Ergo
virtutes et vitia non sunt naturalia.
Respondeo. Dicendum, quod secundum quod diversificati sunt aliqui
circa productionem formarum naturalium, ita diversificati sunt circa
adeptionem scientiarum et virtutum. Fuerunt enim aliqui qui posuerunt
formas praeexistere in materia secundum actum, latenter autem; et quod
per agens naturale reducuntur de occulto in manifestum. Et haec fuit
opinio Anaxagorae qui posuit omnia esse in omnibus, ut ex omnibus
omnia generari possent. Alii autem dixerunt, formas esse totaliter ab
extrinseco, vel participatione idearum, ut posuit Plato, vel
intelligentia agente, ut posuit Avicenna; et quod agentia naturalia
disponunt solummodo materiam ad formam. Tertia est via Aristotelis
media, quae ponit, quod formae praeexistunt in potentia materiae, sed
reducuntur in actum per agens exterius naturale. Similiter etiam et
circa scientias et virtutes aliqui dixerunt, quod scientiae et virtutes
insunt nobis a natura, et quod per studium solummodo tolluntur
impedimenta scientiae et virtutis: et hoc videtur Plato posuisse; qui
posuit scientias et virtutes causari in nobis per participationem
formarum separatarum; sed anima impediebatur ab earum usu per unionem
ad corpus; quod impedimentum tolli oportebat per studium scientiarum,
et exercitium virtutum. Alii vero dixerunt, quod scientiae et
virtutes sunt in nobis ex influxu intelligentiae agentis, ad cuius
influentiam recipiendam homo disponitur per studium et exercitium.
Tertia est opinio media, quod scientiae et virtutes secundum
aptitudinem insunt nobis a natura; sed earum perfectio non est nobis a
natura. Et haec opinio melior est, quia sicut circa formas naturales
nihil derogat virtus naturalium agentium; ita circa adeptionem
scientiae et virtutis studio et exercitio suam efficaciam conservat.
Sciendum tamen est, quod aptitudo perfectionis et formae in aliquo
subiecto potest esse dupliciter. Uno modo secundum potentiam passivam
tantum; sicut in materia aeris est aptitudo ad formam ignis. Alio
modo secundum potentiam passivam et activam simul: sicut in corpore
sanabili est aptitudo ad sanitatem, quia corpus est susceptivum
sanitatis. Et hoc modo in homine est aptitudo naturalis ad virtutem;
partim quidem secundum naturam speciei, prout aptitudo ad virtutem est
communis omnibus hominibus, et partim secundum naturam individui,
secundum quod quidam prae aliis sunt apti ad virtutem. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod in homine triplex potest esse subiectum
virtutis, sicut ex superioribus patet; scilicet intellectus, voluntas
et appetitus inferior, qui in concupiscibilem et irascibilem
dividitur. In unoquoque autem est considerare aliquo modo et
susceptibilitatem virtutis et principium activum virtutis. Manifestum
est enim quod in parte intellectiva est intellectus possibilis, qui est
in potentia ad omnia intelligibilia, in quorum cognitione consistit
intellectualis virtus; et intellectus agens, cuius lumine
intelligibilia fiunt actu; quorum quaedam statim a principio
naturaliter homini innotescunt absque studio et inquisitione: et
huiusmodi sunt principia prima, non solum in speculativis, ut: omne
totum est maius sua parte, et similia; sed etiam in operativis, ut:
malum esse fugiendum, et huiusmodi. Haec autem naturaliter nota,
sunt principia totius cognitionis sequentis, quae per studium
acquiritur; sive sit practica, sive sit speculativa. Similiter autem
circa voluntatem manifestum est quod est aliquod principium activum
naturale. Nam voluntas naturaliter inclinatur in ultimum finem.
Finis autem in operativis habet rationem principii naturalis. Ergo
inclinatio voluntatis est quoddam principium activum respectu omnis
dispositionis, quae per exercitium in parte affectiva acquiritur.
Manifestum autem est quod ipsa voluntas, in quantum est potentia ad
utrumlibet se habens, in his quae sunt ad finem, est susceptiva
habitualis inclinationis in haec vel in illa. Irascibilis autem et
concupiscibilis naturaliter sunt obaudibiles rationi: unde naturaliter
sunt susceptivae virtutis, quae in eis perficitur, secundum quod
disponuntur ad bonum rationis sequendum. Et omnes praedictae
inchoationes virtutum consequuntur naturam speciei humanae unde et
omnibus sunt communes. Est autem aliqua inchoatio virtutis, quae
consequitur naturam individui, secundum quod aliquis homo ex naturali
complexione vel caelesti impressione inclinatur ad actum alicuius
virtutis. Et haec quidem inclinatio est quaedam virtutis inchoatio;
non tamen est virtus perfecta; quia ad virtutem perfectam requiritur
moderatio rationis: unde et in definitione virtutis ponitur, quod est
electiva medii secundum rationem rectam. Si enim aliquis absque
rationis discretione inclinationem huiusmodi sequeretur, frequenter
peccaret. Et sicut haec virtutis inchoatio absque rationis opere,
perfectae virtutis rationem non habet, ita nec aliqua praemissarum.
Nam ex universalibus principiis in specialia pervenitur per
inquisitionem rationis. Rationis etiam officio ex appetitu ultimi
finis homo deducitur in ea quae sunt convenientia illi fini. Ipsa
etiam ratio imperando irascibilem et concupiscibilem facit sibi esse
subiectas. Unde manifestum est quod ad consummationem virtutis
requiritur opus rationis; sive virtus sit in intellectu, sive sit in
voluntate, sive in irascibili et concupiscibili. Haec tamen est
consummatio: quod ad virtutem inferioris partis ordinatur inchoatio
virtutis quae est in superiori; sicut ad virtutem quae est in
voluntate, aptus redditur homo et per inchoationem virtutis quae est in
voluntate, et per eam quae est in intellectu. Ad virtutem vero quae
est in irascibili et concupiscibili, per inchoationem virtutis quae est
in eis, et per eam quae est in superioribus; sed non e converso.
Unde etiam manifestum est, quod ratio, quae est superior, operatur
ad completionem omnis virtutis. Dividitur autem principium operativum
quod est ratio, contra principium operativum quod est natura, ut patet
in II Phys.; eo quod rationalis potestas est ad opposita, natura
autem ordinatur ad unum. Unde manifestum est quod perfectio virtutis
non est a natura, sed a ratione.
Ad primum ergo dicendum, quod virtutes dicuntur naturales quantum ad
naturales inchoationes virtutum quae insunt homini, non quantum ad
earum perfectionem.
Et similiter dicendum ad secundum, tertium, quartum et quintum.
Ad sextum dicendum, quod posse bonum simpliciter inest nobis a
natura, eo quod potentiae sunt naturales; velle autem et scire est
nobis aliquo modo a natura, scilicet secundum quamdam inchoationem in
universali. Sed hoc non sufficit ad virtutem. Requiritur autem ad
bonam operationem, quae est effectus virtutis, quod homo prompte et
infallibiliter ut in pluribus bonum attingat; quod non potest aliquis
facere sine habitu virtutis: sicut etiam manifestum est quod aliquis in
universali scit opus artis facere, ut puta argumentari, vel secare,
aut aliquid huiusmodi facere; sed ad hoc quod prompte et sine errore
faciat, requiritur quod habeat artem; et similiter est in virtute.
Ad septimum dicendum, quod ex natura habet homo aliqualiter quod
declinet malitiam; sed ad hoc quod hoc prompte faciat et
infallibiliter, requiritur habitus virtutis.
Ad octavum dicendum, quod virtus non dicitur partim a natura esse, eo
quod aliqua pars eius sit a natura et aliqua non, sed quia secundum
aliquem modum essendi imperfectum est a natura; scilicet secundum
potentiam et aptitudinem.
Ad nonum dicendum, quod Deus est per se perfectus in bonitate; unde
nullo indiget ad bonitatem consequendam. Substantiae autem superiores
et ei propinquae, paucis indigent ad consequendam perfectionem
bonitatis ab ipso. Homo autem, qui est magis remotus, pluribus
indiget ad assecutionem perfectae bonitatis, quia est capax
beatitudinis. Quae autem creaturae non sunt capaces beatitudinis,
paucioribus indigent quam homo. Unde homo est dignior eis licet
pluribus indigeat; sicut ille qui potest consequi perfectam sanitatem
multis exercitiis, est melius dispositus quam ille qui non potest
consequi nisi parvam, sed per modica exercitia.
Ad decimum dicendum, quod ad ea quae sunt unius virtutis, posset esse
inclinatio naturalis. Sed ad ea quae sunt omnium virtutum, non posset
esse inclinatio a natura; quia dispositio naturalis quae inclinat ad
unam virtutem, inclinat ad contrarium alterius virtutis: puta, qui
est dispositus secundum naturam ad fortitudinem, quae est in
prosequendo ardua, est minus dispositus ad mansuetudinem, quae
consistit in refrenando passiones irascibilis. Unde videmus quod
animalia quae naturaliter inclinantur ad actum alicuius virtutis,
inclinantur ad vitium contrarium alteri virtuti; sicut leo, qui
naturaliter est audax est etiam naturaliter crudelis. Et haec quidem
naturalis inclinatio ad hanc vel illam virtutem sufficit aliis
animalibus, quae non possunt consequi perfectum bonum secundum
virtutem, sed consequuntur qualecumque determinatum bonum. Homines
autem nati sunt pervenire ad perfectum bonum secundum virtutem; et ideo
oportet quod habeant inclinationem ad omnes actus virtutum: quod cum
non possit esse a natura, oportet quod sit secundum rationem, in qua
existunt semina omnium virtutum.
Ad undecimum dicendum, quod medium virtutis non est determinatum
secundum naturam, sicut est determinatum medium mundi in quod tendunt
gravia; sed oportet quod medium virtutis determinetur secundum rationem
rectam, ut dicitur in II Ethic. Quia quod est mediocre uni, est
parum vel multum alteri.
Ad duodecimum dicendum, quod modus, species et ordo constituunt
quodlibet bonum, ut dicit Augustinus in Lib. de natura boni. Unde
modus, species et ordo, in quibus consistit bonum naturae,
naturaliter adsunt homini, nec per peccatum privantur; sed peccatum
dicitur esse privatio modi, speciei et ordinis, secundum quod in his
consistit bonum virtutis.
Ad decimumtertium dicendum, quod voluntas non exit in actum suum per
aliquas species ipsam informantes, sicut intellectus possibilis; et
ideo non requiritur aliquis naturalis habitus in voluntate ad naturale
desiderium; et praecipue cum ex habitu naturali intellectus moveatur
voluntas, in quantum bonum intellectum est obiectum voluntatis.
Ad decimumquartum dicendum, quod licet principium virtutis sit intra
hominem, scilicet ratio; tamen hoc principium non agit per modum
naturae; et ideo quod ab ea est, non dicitur naturale.
Et similiter dicendum est ad decimumquintum.
Ad decimumsextum dicendum, quod malitia eorum erat naturalis, in
quantum erat in consuetudinem reducta, prout consuetudo est altera
natura. Nos autem eramus natura filii irae propter peccatum
originale, quod est peccatum naturae.
Ad decimumseptimum dicendum, quod naturale est quod vires inferiores
sint subiicibiles rationi, non tamen quod sint secundum habitum
subiectae.
Ad decimumoctavum dicendum, quod motus dicitur esse naturalis propter
aptitudinem naturalem mobilis, quando movens movet ad unum determinate
per modum naturae; sicut generans in elementis, et motor corporum
caelestium. Sic autem non est in proposito; unde ratio non sequitur.
Ad decimumnonum dicendum, quod illa inclinatio naturalis ad virtutem,
secundum quam quidam mox a nativitate sunt fortes et temperati, non
sufficit ad perfectam virtutem, ut dictum est.
Ad vicesimum dicendum, quod natura non deficit homini in necessariis;
licet enim non det omnia quae sunt ei necessaria, tamen dat ei unde
possit omnia necessaria acquirere secundum rationem, et quae ei
deserviunt.
|
|