|
Et videtur quod non.
1. Quia sicut fides se habet ad credita, ita caritas ad diligenda.
Sed fides aequaliter credit omnia credenda. Ergo caritas aequaliter
diligit omnia diligenda.
2. Praeterea, ordo ad rationem pertinet. Caritas autem non est in
ratione, sed in voluntate. Ergo ordo non pertinet ad caritatem.
3. Praeterea, ubicumque est ordo, ibi est aliquis gradus. Sed
secundum Bernardum, caritas gradum nescit, dignitatem non
considerat. Ergo ordo non est in caritate.
4. Praeterea, obiectum caritatis est Deus, ut Augustinus dicit in
Lib. de Doctr. Christ.: in proximo enim nihil diligit caritas
nisi Deum. Deus autem non est maior in seipso quam in proximo, nec
maior in uno proximo quam in alio. Ergo caritas non magis diligit
Deum quam proximum, vel unum proximum quam alium.
5. Praeterea, similitudo est ratio dilectionis, secundum illud
Eccl. XIII, 19: omne animal diligit simile sibi. Sed maior
est similitudo hominis ad proximum suum quam ad Deum. Ergo non est
iste ordo in caritate, ut primo diligatur Deus, sicut Ambrosius
dicit.
6. Praeterea, I Ioan. IV, 20, dicitur: qui non diligit
fratrem suum, quem videt; Deum, quem non videt, quomodo potest
diligere? Arguit autem a dilectione proximi ad dilectionem Dei
negando. Argumentum autem negativum non sumitur a minori, sed a
maiori. Ergo magis diligendus est proximus quam Deus.
7. Praeterea, amor est vis unitiva, ut Dionysius dicit. Sed
nihil est magis unum alicui quam ipsemet. Ergo homo ex caritate non
debet magis diligere Deum quam seipsum.
8. Praeterea, Augustinus dicit in I de doctrina Christ., quod
omnes homines aeque diligendi sunt. Ergo unus proximus non debet magis
diligi quam alius.
9. Praeterea, proximum praecipitur alicui diligere sicut seipsum.
Ergo omnes proximi sunt aequaliter diligendi.
10. Praeterea, illum magis diligimus cui maius bonum volumus. Sed
omnibus proximis volumus ex caritate unum bonum, quod est vita
aeterna. Ergo unum proximum non debemus plus diligere quam alium.
11. Praeterea, si ordo est conditio caritatis, oportet quod cadat
sub praecepto. Sed non videtur sub praecepto cadere; quia dummodo
aliquem diligamus quem debemus, non videmur peccare, si alium
quemcumque diligamus plus. Ergo ordo non est conditio caritatis.
12. Praeterea, caritas viae imitatur caritatem patriae. Sed in
patria magis amantur meliores, non autem propinquiores. Ergo
videtur, si est aliquis ordo caritatis, quod etiam in via magis amandi
sint meliores, et non propinquiores; quod est contra Ambrosium, qui
dicit, quod primo diligendus est Deus, secundo parentes, deinde
filii, post domestici.
13. Praeterea, ratio diligendi aliquem ex caritate, est Deus.
Sed aliquando extranei magis sunt coniuncti Deo quam propinqui, vel
etiam parentes. Ergo sunt magis ex caritate diligendi.
14. Praeterea, sicut dicit Gregorius in quadam homilia, probatio
dilectionis est exhibitio operis. Sed aliquando effectus dilectionis,
qui est beneficentia, magis exhibetur extraneo, quam proximo, ut
patet in collatione ecclesiasticorum beneficiorum. Ergo non videtur
quod propinqui sint magis diligendi ex caritate.
15. Praeterea, I Ioan., III, 18, dicitur: non diligamus
ore neque lingua, sed opere et veritate. Sed aliquando plus de opere
dilectionis exhibemus aliis quam parentibus; puta, miles plus obedit
duci exercitus quam patri; et plus debet reddere benefactori quam
patri, si in aequali necessitate existat. Ergo non sunt parentes plus
diligendi.
16. Praeterea, Gregorius dicit, quod illi quos ex sacro fonte
suscepimus, magis sunt a nobis diligendi quam illi quos ex carne nostra
genuimus. Ergo extranei magis sunt diligendi quam propinqui.
17. Praeterea, ille est magis diligendus, cuius amicitia
vituperabilius rescinditur. Sed vituperabilius videtur rescindi
amicitia aliorum amicorum quos sponte eligimus, quam propinquorum, qui
nobis non ex nostra electione, sed sorte naturae provenerunt. Ergo
magis sunt diligendi alii amici quam propinqui.
18. Praeterea, si ratione propinquitatis maioris est aliquis magis
diligendus; cum uxor sit magis propinqua, quae est unum corpus, et
filii, qui sunt aliquid generantis, sint magis propinqui quam
parentes, videtur quod sint magis diligendi filii et uxor quam
parentes. Non ergo parentes sunt maxime diligendi. Sic igitur non
videtur esse ordo in caritate qui a sanctis assignatur.
Sed contra, est quod dicitur Cantic. II, v. 4: introduxit me
rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.
Respondeo. Dicendum, quod secundum omnem sententiam et auctoritatem
Scripturae, indubitanter iste ordo in caritate significandus est, ut
Deus affectu et effectu super omnia diligatur. Sed quantum ad
dilectionem proximorum, fuit quorumdam opinio, ut ordo caritatis
attendatur secundum effectum, et non secundum affectum; et fuerunt
moti ex dicto Augustini, qui dicit, quod omnes homines aeque
diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissime
consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum
opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte coniunguntur.
Sed ista positio irrationabilis videtur. Sic enim Deus providet
unicuique secundum quod conditio eius requirit; unde tendentibus in
finem naturae imprimitur a Deo amor et appetitus finis, secundum quod
exigit sua conditio ut tendat in finem; unde quorum est vehementior
motus secundum naturam in aliquem finem, eorum etiam est maior
inclinatio in illum, quae est appetitus naturalis, ut patet in
gravibus et levibus. Sicut autem appetitus vel amor naturalis est
inclinatio quaedam, indita rebus naturalibus ad fines connaturales,
ita dilectio caritatis est inclinatio quaedam infusa rationali naturae
ad tendendum in Deum. Secundum igitur quod necesse est alicui tendere
in Deum, secundum hoc ex caritate inclinatur. Tendituris autem in
Deum sicut in finem, id quod maxime necessarium est, divinum auxilium
est; secundo autem auxilium quod est a seipso; tertio autem
cooperatio, quae est a proximo: et in hoc est gradus. Nam quidam
cooperantur tantum in generali; alii vero, qui sunt magis coniuncti,
in speciali; non enim omnes omnibus in specialibus cooperari possent.
Coadiuvat nos etiam, instrumentaliter tantum, corpus nostrum, et
etiam quae corpori necessaria sunt. Unde sic inclinari oportet
affectum hominis per caritatem, ut primo et principaliter aliquis
diligat Deum; secundo autem seipsum; tertio proximum: et inter
proximos, magis illos qui sunt magis coniuncti, et magis nati sunt
coadiuvare. Qui autem impediunt, in quantum huiusmodi, sunt
odiendi, quicumque sunt; unde dominus dicit, Luc., XIV, 26:
si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem (...) non
potest esse meus discipulus. Ultimo autem diligendum est corpus
nostrum. Sic etiam secundum actum quem caritas elicit, attendendus
est ordo secundum affectum in dilectione proximorum. Sed etiam
considerandum est, quod sicut supra, art. 7 et 8, diximus, etiam
aliae dilectiones licitae et honestae, quae sunt ex aliquibus aliis
causis, ordinari possunt ad caritatem; et sic caritas illarum
dilectionum actus imperare potest; et sic quod magis secundum aliquam
illarum dilectionum diligitur, magis diligitur ex caritate imperante.
Manifestum est autem quod secundum dilectionem naturalem propinqui plus
diliguntur etiam secundum affectum, et secundum dilectionem socialem
plus coniuncti, et sic de aliis dilectionibus. Unde manifestum fit,
quod etiam secundum affectum unus proximorum magis est diligendus quam
alius, et ex caritate imperante actus aliarum amicitiarum licitarum.
Ad primum ergo dicendum, quod obiectum fidei est verum; unde secundum
quod contingit esse aliquid magis verum, sic etiam contingit aliquid
magis credere. Cum autem veritas constet in adaequatione intellectus
et rei, si consideretur veritas secundum rationem aequalitatis, quae
non recipit magis et minus, sic non contingit esse aliquid magis et
minus verum; sed si consideretur ipsum esse rei, quod est ratio
veritatis, sicut dicitur in II Metaphys., eadem est dispositio
rerum in esse et veritate: unde quae sunt magis entia, sunt magis
vera; et propter hoc etiam in scientiis demonstrativis magis creduntur
principia quam conclusiones. Et sic etiam contingit in his quae sunt
fidei. Unde apostolus, I ad Corinth., XV, probat
resurrectionem mortuorum futuram per resurrectionem Christi.
Ad secundum dicendum, quod ordo rationis est ut ordinantis; sed
voluntatis ut ordinatae; et sic convenit ordo caritati.
Ad tertium dicendum, quod caritas gradum nescit amantis ad amatum,
quia unit utrumque; sed duorum diligibilium, non ignorat.
Ad quartum dicendum, quod licet Deus non sit maior in uno quam in
alio, tamen magis et perfectius est in seipso quam in creatura; et in
una creatura quam in alia.
Ad quintum dicendum, quod in dilectione, cuius principale obiectum
est ipse diligens, necesse est quod magis diligatur id quod est
diligenti similius, sicut accidit in dilectione naturali. Sed in
dilectione caritatis principale obiectum est ipse Deus; unde magis
diligendum est ex caritate quod magis est unum cum Deo, ceteris
paribus.
Ad sextum dicendum, quod apostolus argumentatur secundum eos qui
visibilibus praecipue inhaerent, a quibus visibilia invisibilibus magis
diliguntur.
Ad septimum dicendum, quod unitate naturae nihil est magis unum quam
nos; sed unitate affectus, cuius obiectum est bonum, summe bonum
debet esse magis unum quam nos.
Ad octavum dicendum, quod omnes homines sunt aeque diligendi, in
quantum omnibus aequale bonum velle debemus, scilicet vitam aeternam.
Ad nonum dicendum, quod proximum tenetur aliquis diligere sicut
seipsum, non tamen quantum seipsum; propter quod non sequitur quod
omnes proximi sint aequaliter diligendi.
Ad decimum dicendum, quod aliquem dicimus magis diligere, non solum
quia maius bonum ei volumus, sed etiam quia intensiori affectu idem
bonum ei optamus; et sic, licet omnibus optemus unum bonum, quod est
vita aeterna, non tamen omnes aequaliter diligimus.
Ad undecimum dicendum, quod non potest esse quod alicui impendamus de
dilectione quod debemus, si alium quem minus diligere debemus, amplius
diligamus; potest enim contingere quod in necessitatis articulo amplius
subveniatur alteri, in derogationem eius quem plus amare debemus.
Ad decimumsecundum dicendum, quod illi qui sunt in patria, sunt
coniuncti ultimo fini: et ideo solum illorum dilectio regulatur ex ipso
fine; unde ordo caritatis in eis non attenditur nisi secundum
propinquitatem ad Deum: et propter hoc Deo propinquiores magis
amantur. Sed in via nobis est necessarium tendere in finem; et ideo
ordo dilectionis attenditur etiam secundum mensuram auxilii, quod ex
aliis consequitur ad tendendum in finem; et sic non semper meliores
magis amantur, sed attenditur etiam ratio propinquitatis, ut ex
utroque coniunctim sumatur ratio maioris dilectionis.
Et per hoc etiam patet responsio ad decimumtertium.
Ad decimumquartum dicendum, quod praelatus aliquis non potest conferre
beneficia in quantum est Petrus vel Martinus, sed in quantum est
magister Ecclesiae; et ideo in collatione ecclesiasticorum
beneficiorum non debet attendere propinquitatem ad se, sed
propinquitatem ad Deum, et utilitatem Ecclesiae: sicut dispensator
alicuius familiae attendere debet, in dispensando res domini sui,
servitium quod exhibetur domino suo, et non servitium quod exhibetur
sibi. In rebus autem propriis, sicut patrimonialibus bonis, vel quae
ex industria suae personae acquirit ut propria, debet attendi in
benefaciendo ordo propinquitatis ad ipsum beneficium.
Ad decimumquintum dicendum, quod secundum ea quae pertinent proprie ad
propriam personam alicuius, plus debet exhibere dilectionis effectum
parentibus quam extraneis; nisi forte in quantum in bono alicuius
extranei penderet bonum commune, quod etiam sibi ipsi imponere quisque
debet: ut cum aliquis seipsum periculo mortis exponit, ad salvandum in
bello ducem exercitus, vel in civitate principem civitatis, in quantum
ex eis dependet salus totius communitatis. Sed secundum ea quae
pertinent ad aliquid ratione alicuius adiuncti, utpote in quantum est
civis vel miles, plus debet obedire rectori civitatis, vel duci, quam
patri.
Ad decimumsextum dicendum, quod auctoritas Gregorii est intelligenda
quantum ad illa qua ad regenerationem spiritualem pertinent, in quibus
tenemur his quos ex sacro fonte suscepimus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa procedit quantum ad illa
quae pertinent ad socialem vitam, in qua fundatur amicitia
extraneorum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod secundum illam dilectionem qua
aliquis diligit seipsum, plus diligit uxorem et filios, quam
parentes, quia uxor est aliquid viri, et filius patris; unde dilectio
quae habetur ad uxorem et filium magis includitur in dilectione qua
aliquis diligit seipsum, quam dilectio quae habetur ad patrem. Sed
hoc non est diligere filium ratione eius, sed ratione sui ipsius. Sed
secundum modum dilectionis qua diligimus aliquem ratione eius, plus
diligendus est pater quam filius, in quantum ex patre maius beneficium
suscepimus, et in quantum honor filii magis dependet ex honore patris
quam e converso; et ideo in exhibitione reverentiae, et in obediendo,
et in satisfaciendo voluntati eius, et in similibus, tenetur homo
magis patri quam filio; sed in subventione necessariorum plus tenetur
homo filio quam parenti, quia parentes debent thesaurizare filiis, et
non e converso, ut dicitur I Corinth., IV.
|
|