|
Et videtur quod sic.
1. Quia Deus nihil impossibile homini praecipit, ut Hieronymus
dicit. Sed perfectio caritatis ponitur in praecepto, ut patet
Deuter., VI, 5: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo;
totum enim et perfectum idem sunt. Ergo possibile est caritatem esse
perfectam in hac vita.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod perfecta caritas est ut
meliora magis diligantur. Sed hoc est possibile in hac vita. Ergo
caritas potest esse in hac vita perfecta.
3. Praeterea, ratio amoris in quadam unione consistit. Sed caritas
in hac vita maxime potest esse unum; quia qui adhaeret Deo, unus
spiritus est, ut dicitur I Corinth., VI, 17. Ergo caritas in
hac vita potest esse perfecta.
4. Praeterea, perfectum est aliquid quod maxime recedit a
contrario. Sed caritas in hac vita potest resistere omni peccato et
tentationi. Ergo caritas in hac vita potest esse perfecta.
5. Praeterea, affectus noster in hac vita immediate fertur in Deum
per dilectionem. Sed quando intellectus immediate ferretur in Deum,
perfecte et totaliter ipsum cognosceremus. Ergo nunc perfecte et
totaliter Deum diligimus: est ergo in hac vita caritas perfecta.
6. Praeterea, voluntas est domina sui actus. Sed diligere Deum,
est actus voluntatis. Ergo voluntas humana potest totaliter et
perfecte ferri in Deum.
7. Praeterea, obiectum caritatis est divina bonitas, quae est
delectabilissima. Sed in eo quod est delectabile, non est difficile
continue perseverare, et sine intermissione. Ergo videtur quod in hac
vita de facili possit perfectio caritatis haberi.
8. Praeterea, quod simplex est et indivisibile, si aliquo modo
habetur, totum habetur. Sed amor caritatis est simplex et
indivisibilis, et ex parte animae diligentis, et ex parte obiecti
diligibilis, quod est Deus. Ergo, si quis habet in hac vita
caritatem, totaliter et perfecte habet.
9. Praeterea, caritas est nobilissima virtutum, secundum illud I
Cor., XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro,
scilicet caritatis. Sed aliae virtutes possunt esse perfectae in hac
vita. Ergo et caritas.
1. Sed contra. Cum caritati repugnet omne peccatum, ut dictum
est, perfectio caritatis requirit quod homo sit omnino absque peccato.
Sed hoc non potest esse in hac vita, secundum illud I Ioan., I,
8: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.
Ergo perfecta caritas in hac vita haberi non potest.
2. Praeterea, nihil diligitur nisi cognitum, ut Augustinus dicit
in Lib. de Trinit. Sed in hac vita Deus perfecte non potest
cognosci, secundum illud I Cor., XIII, 9: nunc ex parte
cognoscimus. Ergo nec etiam potest perfecte diligi.
3. Praeterea, illud quod semper potest proficere, non est
perfectum. Sed caritas in hac vita semper potest proficere, ut
dicitur in sermone. Ergo caritas in hac vita semper perfecta esse non
potest.
4. Praeterea, perfecta caritas foras mittit timorem, ut dicitur I
Ioan., IV, 18. Sed in hac vita non potest homo esse sine
timore. Ergo non potest aliquis habere caritatem perfectam.
Respondeo. Dicendum, quod perfectum tripliciter dicitur. Uno modo
perfectum simpliciter: alio modo perfectum secundum naturam; tertio
modo secundum tempus. Perfectum quidem dicitur simpliciter quod
omnibus modis perfectum est, et cui nulla perfectio deest. Perfectum
autem secundum naturam dicitur, cui non deest aliquid eorum quae nata
sunt haberi a natura illa: sicut intellectum hominis dicimus
perfectum, non quod nihil ei intelligibilium desit, sed quia nihil ei
deest eorum per quae homo natus est intelligere. Perfectum secundum
tempus dicimus quando nihil deest alicui eorum quae natum est habere
secundum tempus illud: sicut dicimus puerum perfectum, quia habet ea
quae requiruntur ad hominem secundum aetatem illam. Sic igitur
dicendum, quod caritas perfecta simpliciter a solo Deo habetur.
Caritas autem perfecta secundum naturam haberi quidem potest ab
homine, sed non in hac vita. Caritas autem perfecta secundum tempus,
etiam in hac vita haberi potest. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod cum actus et habitus speciem habeant ex obiecto, oportet quod ex
eodem ratio perfectionis ipsius sumatur. Obiectum autem caritatis est
summum bonum. Caritas ergo est perfecta simpliciter quae in summum
bonum fertur in tantum quantum diligibile est. Summum autem bonum
diligibile est in infinitum, cum sit bonum infinitum. Unde nulla
caritas creaturae, cum sit finita, potest esse simpliciter perfecta,
sed sic perfecta dici potest sola caritas Dei, qua diligit seipsum.
Sed tunc secundum naturam rationalis creaturae, caritas dicitur esse
perfecta, quando rationalis creatura secundum suum posse ad Deum
diligendum convertitur. Impeditur autem homo in hac vita, ne
totaliter mens eius in Deum feratur, ex tribus. Primo quidem ex
contraria inclinatione mentis; quando scilicet mens per peccatum
conversa ad commutabile bonum sicut ad finem, avertitur ab
incommutabili bono. Secundo per occupationem saecularium rerum;
quia, ut dicit apostolus, I ad Cor., VII, 33: qui cum uxore
est, sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori, et divisus
est; id est, cor eius non movetur tantum in Deum. Tertio vero ex
infirmitate praesentis vitae, cuius necessitatibus oportet aliquatenus
hominem occupari, et retrahi, ne actualiter mens feratur in Deum;
dormiendo, comedendo, et alia huiusmodi faciendo, sine quibus
praesens vita duci non potest: et ulterius ex ipsa corporis gravitate
anima deprimitur, ne divinam lucem in sui essentia videre possit, ut
ex tali visione caritas perficiatur; secundum illud apostoli, II ad
Cor., V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino;
per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Homo autem in hac vita
potest esse sine peccato mortali avertente ipsum a Deo; et iterum
potest esse sine occupatione temporalium rerum, sicut apostolus dicit,
I ad Cor., c. VII, 33: qui sine uxore est, sollicitus est
de his quae sunt domini, quomodo placeat Deo. Sed ab onere
corruptibilis carnis in hac vita liber esse non potest. Unde quantum
ad remotionem primorum duorum impedimentorum, caritas potest esse
perfecta in hac vita; non autem quantum ad remotionem tertii
impedimenti; et ideo illam perfectionem caritatis quae erit post hanc
vitam, nullus in hac vita habere potest, nisi sit viator et
comprehensor simul; quod est proprium Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod dicitur, diliges dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, intelligitur esse praeceptum, secundum quod
totalitas excludit omne illud quod impedit perfectam Dei inhaesionem;
et hoc non est praeceptum, sed finis praecepti: indicatur enim nobis
per hoc non quid faciendum sit, sed potius quo tendendum sit, ut dicit
Augustinus.
Ad secundum dicendum, quod diligere meliora tanto plus quanto eorum
bonitas exigit, sic non potest homo, sicut non potest perfectam
caritatem habere, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod in hoc ipso quod est facere unum amantem cum
amato, multiplex gradus inveniri potest. Tunc vero perfecte mens
nostra erit unum cum Deo, quando semper actualiter feretur in ipsum;
quod non est possibile in hac vita.
Ad quartum dicendum, quod perfectio quae convenit alicui rei secundum
suam speciem, secundum quodcumque tempus ei convenit; sicut homo
quolibet tempore et qualibet aetate est perfectus anima rationali.
Unde perfectio caritatis quae est secundum quodcumque tempus, est
perfectio quae competit caritati secundum eius speciem. Est autem de
ratione caritatis ut Deus super omnia diligatur, et ut nullum creatum
ei praeferatur in amore. Unde, cum omnis tentatio ex amore alicuius
boni creati proveniat, vel ex timore mali contrarii, quod etiam ex
amore derivatur; ex sua specie hoc habet caritas in quolibet statu,
quod cuilibet tentationi resistere possit, ita etiam, scilicet, quod
in peccatum mortale per eam homo non inducatur, non autem quod nullo
modo tentatione afficiatur: hoc enim pertinet ad perfectionem patriae.
Ad quintum dicendum, quod eodem modo Deus in patria et totaliter
videbitur et totaliter diligetur; secundum, scilicet, quod ly
totaliter se tenet ex parte diligentis et videntis; quia, scilicet,
totum posse creaturae applicabitur ad videndum et diligendum Deum.
Similiter etiam potest intelligi, quod Deus totaliter videbitur et
diligetur, quia non est aliqua pars eius quae non videatur et
diligatur, cum ipse non sit compositus, sed simplex. Sed tamen
secundum alium intellectum non totaliter diligetur, nec totaliter
videbitur; quia, scilicet, non tantum videbitur, nec tantum ab
aliqua creatura diligetur, sicut visibilis est et diligibilis. Sed in
vita ista nec etiam secundum primum aut secundum modum Deus totaliter
videri aut diligi potest: quia nec ipse per essentiam suam videtur,
nec est possibile homini, in hac vita viventi, ut absque intermissione
eius affectus actualiter feratur in Deum. Sed tamen quodammodo
totaliter diligitur Deus ab homine in hac vita, in quantum nihil est
in affectu eius contrarium dilectioni divinae.
Ad sextum dicendum, quod voluntas est domina sui actus quantum ad hoc
quod agat, non quantum ad hoc quod continue in uno actu perseveret;
cum conditio huius vitae requirat ut actus et voluntas ferantur ad
multa. Vel potest dici, quod voluntas est domina sui actus in his
quae sunt homini connaturalia; sed perfectio caritatis, maxime quae
erit in patria, est super hominem, et praecipue si consideretur homo
secundum statum praesentis vitae.
Ad septimum dicendum, quod aliqua actio desinit esse delectabilis non
solum ex parte obiecti, sed etiam ex parte agentis quod deficit in
virtute agendi. Sic igitur dicendum est, quod actualiter semper ferri
in Deum, delectabile est ex parte obiecti; sed ex parte in hac vita
constituti non potest esse talis delectatio continua, quia contemplatio
mentis humanae non est sine actione virtutis imaginativae, et aliarum
virium corporalium, quas necesse est laxari diuturnitate actionis,
propter corporis infirmitatem, unde impeditur delectatio; et propter
hoc dicitur Eccle., XII, 12: frequentis meditatio, carnis est
afflictio.
Ad octavum dicendum, quod perfectio caritatis non attenditur secundum
augmentum quantitatis, sed secundum intensionem qualitatis; quae
quidem intensio simplicitati caritatis non repugnat.
Ad nonum dicendum, quod aliarum virtutum moralium obiecta sunt bona
humana, quae non excedunt vires hominis; et ideo ad omnimodam earum
perfectionem potest homo in hac vita pervenire. Sed obiectum caritatis
est bonum increatum quod vires hominis excedit; et ideo non est ratio
similis.
Ad primum vero eorum quae in contrarium obiiciuntur, dicendum est,
quod sine peccato mortali aliquis esse potest in hac vita, non autem
sine peccato veniali: quod quidem non repugnat perfectioni viae, sed
perfectioni patriae, quae est ut semper actu feratur in Deum;
peccatum autem veniale non tollit habitum caritatis, sed impedit actum
eius.
Ad secundum dicendum, quod Deum in hac vita non possumus perfecte
cognoscere, ut sciamus de eo quid sit; possumus tamen cognoscere de eo
quid non sit, ut Augustinus dicit; et in hoc consistit perfectio
cognitionis viae. Et similiter in hac vita non possumus perfecte
diligere Deum, ut semper actu in ipsum feramur; sed ita quod nunquam
in contrarium eius feratur mens.
Ad tertium dicendum, quod in hac vita non est caritas perfecta nec
simpliciter, nec secundum humanam naturam: sed solum secundum tempus.
Ea vero quae sic perfecta sunt, habent quo crescant, ut de pueris
patet; et ideo caritas in hac vita semper habet quo crescat.
Ad quartum dicendum, quod perfecta caritas foras mittit timorem
servilem et initialem; non tamen timorem castum vel filialem, nec
etiam timorem naturalem.
|
|