|
Et videtur quod sic.
1. Ad id enim quod est in praecepto, omnes tenentur. Sed perfectio
caritatis est in praecepto; dicitur enim Deuter., VI, 5:
diliges dominum Deum tuum ex toto corde. Ergo omnes tenentur ad
perfectionem caritatis.
2. Praeterea, hoc videtur esse de perfectione caritatis, quod homo
omnes actus suos referat in Deum. Sed ad hoc omnes homines tenentur;
dicitur enim I ad Cor., X, 31: sive manducatis, sive bibitis,
vel aliud quid facitis; omnia in gloriam Dei facite. Ergo omnes
tenentur ad perfectionem caritatis.
3. Sed dicendum, quod praeceptum illud apostoli ad hoc se extendit
ut omnia habitu referantur in Deum, sed non actu.- Sed contra,
praecepta legis sunt de actibus virtutum; habitus autem non cadit sub
praecepto. Non ergo praeceptum apostoli intelligitur de habituali
resolutione nostrorum actuum in Deo, sed de actuali.
4. Praeterea, dominus, Matth., V, 17, praecepta veteris
legis adimplevit, secundum illud: non veni solvere (legem), sed
adimplere. Haec autem adimpletio est de necessitate salutis, ut patet
per illud quod subditur Matth., cap. V 20: nisi abundaverit
iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in
regnum caelorum. Ad ea autem quae sunt de necessitate salutis, omnes
tenentur. Ergo et ad praedictam adimpletionem servandam. Sed
praedicta adimpletio ad perfectionem pertinet; unde dominus in fine
concludit Matth., V, 48: estote perfecti, sicut pater vester
caelestis perfectus est. Ergo ad perfectionem caritatis omnes
tenentur.
5. Praeterea, ad consilia solum non omnes tenentur. Perfectio
autem vitae aeternae, aut caritatis, non attenditur secundum
consilia: datur enim consilium de paupertate, nec tamen sequitur quod
qui magis est pauper, sit perfectior; datur etiam consilium de
virginitate, et tamen multi virgines sunt aliis imperfectiores in
caritate; et sic videtur quod perfectio caritatis non consistat in
consiliis. Nullus ergo excusatur a perfectione caritatis.
6. Praeterea, status episcoporum est perfectior quam status
religiosorum; alioquin non posset aliquis licite de statu religionis ad
statum praelationis se transferre: unde et Dionysius dicit in
Eccles. hierarchia, quod episcopi sunt perfectiores; monachi autem
sunt perfectius eorum virtutibus traditi, et quod debent se sursum
agere ad perfectiones quas in episcopis vident. Nec tamen episcopi
tenentur ad observandum huiusmodi consilium paupertatis, et alia
huiusmodi. Ergo in his non consistit perfectio caritatis.
7. Praeterea, dominus apostolis multa imposuit quae sunt de
perfectione vitae: ut quod non portarent duas tunicas, neque
calceamenta, neque virgam, neque aliquod huiusmodi. Sed quod
iniunxit apostolis, omnibus iniunxit, secundum illud Marc.,
XIII, 37: quod vobis dico, omnibus dico. Ergo omnes tenentur
ad perfectionem vitae.
8. Praeterea, quicumque habet caritatem, plus amat vitam aeternam
quam vitam temporalem. Sed quilibet homo tenetur ad actum caritatis.
Ergo quilibet homo tenetur ad hoc quod vitam aeternam praeeligat vitae
corporali. Sed, sicut Augustinus dicit, caritas cum ad perfectionem
venerit, dicit: cupio dissolvi, et esse cum Christo. Ergo quilibet
tenetur habere perfectam caritatem.
9. Praeterea, Augustinus dicit, quod perfecta caritas est ut quis
paratus sit pro fratribus etiam mori. Sed ad hoc omnes tenentur,
dicitur enim I Ioan., III, 16: in hoc cognoscimus caritatem
Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro
fratribus animas ponere. Ergo quilibet tenetur ad perfectionem
caritatis.
10. Praeterea, quilibet tenetur vitare peccatum. Sed qui est sine
peccato, habet fiduciam in die iudicii: quia in hoc perfecta est
caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii, ut dicitur
I Ioan., IV, 17. Ergo omnes tenentur ad perfectionem
caritatis.
11. Praeterea, philosophus dicit in VIII Ethic.: Deo et
parentibus non possumus reddere aequivalens; sed sufficit ut quilibet
eis reddat quod potest. Sed perfectio caritatis in hoc consistit ut
aliquis faciat pro Deo quod potest, quia nullus facit ultra posse.
Ergo quilibet tenetur habere perfectam caritatem.
12. Praeterea, religiosi profitentur perfectionem vitae. Ergo
ipsi videntur teneri ad habendam perfectionem caritatis, et ad omnia
quae ad perfectionem vitae pertinent.
Sed contra, est quod nullus tenetur ad id quod non est in ipso. Sed
habere perfectam caritatem non est a nobis, sed a Deo. Non ergo
potest esse in praecepto.
Respondeo. Dicendum, quod huius quaestionis solutio ex praemissis
accipi potest. Ostensum est enim supra, quod aliqua perfectio est
quae ipsam speciem caritatis consequitur, utpote quae consistit in
remotione cuiuslibet inclinationis in contrarium caritatis. Quaedam
autem perfectio est, sine qua caritas esse potest, quae pertinet ad
bene esse caritatis; quae scilicet consistit in remotione occupationum
saecularium, quibus affectus humanus retardatur ne libere progrediatur
in Deum. Est autem et quaedam alia perfectio caritatis, quae non est
possibilis homini in hac vita, et quaedam ad quam nulla natura creata
pertingere potest; ut ex supradictis apparet. Manifestum est autem,
quod ad illud omnes teneri dicuntur, sine quo salutem consequi non
possunt. Sine caritate autem nullus potest salutem aeternam consequi,
et ea habita ad salutem aeternam pervenitur. Unde ad primam
perfectionem caritatis omnes tenentur sicut ad ipsam caritatem. Ad
secundam vero perfectionem, sine qua caritas esse potest, homines non
tenentur, cum quaelibet caritas sufficiat ad salutem. Multo etiam
minus tenentur ad tertiam vel quartam perfectionem, cum nullus ad
impossibile teneatur.
Ad primum ergo dicendum, quod totalitas illa, secundum quod cadit sub
praecepto caritatis, pertinet ad perfectionem sine qua caritas esse non
potest.
Ad secundum dicendum, quod omnia actu referre in Deum, non est
possibile in hac vita, sicut non est possibile quod semper de Deo
cogitetur; hoc enim pertinet ad perfectionem patriae. Sed quod omnia
virtute referantur in Deum, hoc pertinet ad perfectionem caritatis ad
quam omnes tenentur. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod,
sicut in causis efficientibus virtus primae causae manet in omnibus
causis sequentibus, ita etiam intentio principalis finis virtute manet
in omnibus finibus secundariis; unde quicumque actu intendit aliquem
finem secundarium, virtute intendit finem principalem; sicut medicus,
dum colligit herbas actu, intendit conficere potionem, nihil fortassis
de sanitate cogitans, virtualiter tamen intendit sanitatem, propter
quam potionem dat. Sic igitur, aliquis seipsum ordinat in Deum,
sicut in finem, in omnibus quae propter seipsum facit manet virtute
intentio ultimi finis, qui Deus est: unde in omnibus mereri potest,
si caritatem habeat. Hoc igitur modo apostolus praecipit quod omnia in
Dei gloriam referantur.
Ad tertium dicendum, quod aliud est habitualiter referre in Deum, et
aliud virtualiter. Habitualiter enim refert in Deum et qui nihil
agit, nec aliquid actualiter intendit, ut dormiens; sed virtualiter
aliquid referre in Deum, est agentis propter finem ordinantis in
Deum. Unde habitualiter referre in Deum, non cadit sub praecepto;
sed virtualiter referre omnia in Deum, cadit sub praecepto caritatis:
cum hoc nihil aliud sit quam habere Deum ultimum finem.
Ad quartum dicendum, quod illud quod dicitur, estote perfecti etc.,
videtur esse referendum ad dilectionem inimicorum, quae quodammodo est
de perfectione consilii, et quodammodo est de necessitate praecepti,
ut supra, art. 8, expositum est.
Ad quintum dicendum, quod perfectio vitae aeternae in quibusdam quidem
consistit principaliter et per se; in quibusdam autem secundario, et
quasi per accidens. Principaliter quidem et per se consistit perfectio
in his quae pertinent ad interiorem mentis dispositionem, et praecipue
in actu caritatis, quae est radix omnium virtutum; secundario vero et
per accidens consistit etiam in quibusdam exterioribus, ut puta in
virginitate, paupertate, et huiusmodi. Haec enim ad perfectionem
pertinere dicuntur tripliciter. Primo quidem, in quantum per ea
subtrahuntur homini impedimenta occupationum, quibus remotis mens
liberius fertur in Deum; unde et dominus cum dixisset, Matth.
XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae
habes, et da pauperibus, consequenter adiecit: et veni, et sequere
me; ut ostenderet, quod paupertas ad perfectionem non pertineret,
nisi in quantum disponit ad sequendum Christum. Quem quidem sequimur
non passibus corporis, sed affectibus mentis. Similiter apostolus,
I ad Cor., VII, 34, consilium dat de non nubendo; quia quae
virgo est, cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo; et eadem
ratio est de aliis similibus. Secundo pertinent ad perfectionem, in
quantum sunt quidam perfectae caritatis effectus qui enim perfecte
diligit Deum, ab his se retrahit quae eum retrahere possunt ne Deo
vacet. Tertio pertinent ad perfectionem poenitentiae; quia nulla
satisfactio pro peccatis adaequari potest votis religionis, quibus homo
se Deo consecrat, et animam per votum obedientiae, et corpus per
votum continentiae, et res omnes per votum paupertatis. Sic igitur in
his quae principaliter et per se ad perfectionem pertinent, sequitur
quod sit maior perfectio ubi haec inveniuntur magis, sicut quod
perfectior est qui maioris est caritatis. In his autem quae ex
consequenti et quasi per accidens, ad perfectionem pertinent, non
sequitur magis simpliciter ubi magis inveniuntur. Unde non sequitur
quod magis pauper sit magis perfectus; sed mensuranda est in talibus
perfectio per comparationem ad illa in quibus consistit perfectio
simpliciter; ut scilicet ille dicatur perfectior, cuius paupertas
magis sequestrat hominem a terrenis occupationibus, et facit liberius
Deo vacare.
Ad sextum dicendum, quod haec est differentia inter amicitiam honesti
et delectabilis: quia in amicitia delectabilis, amicus diligitur
propter delectationem; in amicitia autem honesti amicus diligitur
propter seipsum, sed delectatio provenit ex consequenti. Ad
perfectionem igitur amicitiae honesti pertinet ut aliquis propter amicum
interdum abstineat etiam a delectatione quam in eius praesentia habet,
in eius servitiis occupatus. Secundum igitur hanc amicitiam plus amat
aliquem qui ab eo se absentat propter amicum, quam qui a praesentia
amici discedere non vult etiam propter amicum. Sed si quis libenter
vel faciliter a praesentia amici divellitur et in aliis magis
delectatur, vel nihil vel parum comprobatur amicum diligere. Hos
igitur tres gradus considerare possumus in caritate. Deus autem maxime
propter seipsum est diligendus. Sunt enim quidam qui libenter, vel
sine magna molestia, separantur a vacatione divinae contemplationis,
ut terrenis negotiis implicentur, et in his vel nihil vel modicum
caritatis apparet. Quidam verum in tantum delectantur in vacatione
divinae contemplationis, quod eam deserere nolunt, etiam ut divinis
obsequiis mancipentur ad salutem proximorum. Quidam vero ad tantum
culmen caritatis ascendunt, quod etiam divinam contemplationem, licet
in ea maxime delectentur, praetermittunt, ut Deo serviant in salutem
proximorum; et haec perfectio in Paulo apparet, qui dicebat Rom.,
IX, 3: optabam ego ipse anathema, id est separatus, esse a
Christo pro fratribus meis;- et ad Philipp., I, 23-24:
desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo; permanere autem in
carne necessarium propter vos. Et haec perfectio est proprie
praelatorum, et praedicatorum, et quorumcumque aliorum, qui
procurandae saluti aliorum insistunt; unde significantur per Angelos
in scala Iacob ascendentes quidem per contemplationem, descendentes
vero per sollicitudinem quam de salute proximorum gerunt. Nec derogare
potest perfectioni status praelatorum, quod aliqui statu praelatorum
abutuntur quaerentes praelationem propter temporalia bona, quasi
dulcedine contemplationis non allecti; sicut nec incredulitas
multorum, fidem Dei evacuat, ut dicitur Rom., III.
Ad septimum dicendum, quod in doctrina evangelica quaedam dicta sunt
apostolis in persona omnium fidelium, ea scilicet quae pertinent ad
necessitatem salutis; unde et Marc., XIII, 37, dicit: quod
vobis dico, omnibus dico: vigilate; nam in vigilantia ibi
intelligitur sollicitudo quam homo debet habere, ne imparatus
inveniatur a Christo. Quaedam vero dicuntur apostolis quae pertinent
ad perfectionem vitae, et ad praelati officium; et ad hoc extendi non
potest, quod vobis dico, omnibus dico. Sciendum tamen, quod illa
quae dixit dominus discipulis Luc., IX, 3: nihil in via
tuleritis etc., secundum quod Augustinus exponit in Lib. de
Consen. Evangelist., non pertinent ad perfectionem vitae, sed ad
potestatem dignitatis apostolicae, per quam poterant, nihil secum
ferentes, vivere de his quae ministrabantur ab his quibus Evangelium
praedicabant: unde ibidem dicitur, quod dignus est operarius mercede
sua, vel cibo suo, unde nec praeceptum fuit, nec consilium, sed
concessio. Et propter hoc Paulus, qui secum necessaria deferebat,
non utens hac concessione, supererogabat, quasi propriis stipendiis
militans, ut patet I ad Cor., IX 7.
Ad octavum dicendum, quod in homine sunt duo affectus; unus
caritatis, quo anima desiderat esse cum Christo; alius autem
naturalis, quo anima refugit separationem a corpore, qui adeo est
homini naturalis, quod nec etiam Petro senectus abstulit, ut
Augustinus dicit super Ioan. Ex coniunctione ergo horum duorum
affectuum vellet anima sic coniungi Deo, quod non separaretur a
corpore; secundum illud apostoli, II ad Corinth., V, 4:
nolumus expoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur quod mortale est a
vita. Sed quia hoc est impossibile (quamdiu enim sumus in corpore,
peregrinamur a domino); insurgit quaedam contrarietas inter praedictos
affectus, et quanto caritas est perfectior, tanto sensibilius affectus
caritatis vincit affectum naturae; et hoc ad perfectionem caritatis
pertinet. Unde et apostolus ibidem subdit: audemus autem, et bonam
voluntatem habemus, magis peregrinari a corpore; et praesentes esse ad
dominum. Sed in his in quibus est caritas imperfecta, si tantum
affectus caritatis vincat, ex repugnantia tamen naturalis affectus
redditur insensibilis victoria caritatis. Quod ergo aperte et
indubitanter, sive audacter, apostolus dicit: cupio dissolvi, et
esse cum Christo, hoc perfectae caritatis est; sed quod
qualitercumque, licet insensibiliter, praeferat anima fruitionem Dei
unioni corporis, est de necessitate caritatis.
Ad nonum dicendum, quod ponere animam, id est, vitam praesentem,
pro fratribus quodammodo est de necessitate caritatis, et quodammodo
est de perfectione ipsius. Plus enim homo debet diligere proximum quam
corpus proprium; unde in eo casu quo aliquis tenetur procurare proximi
salutem, tenetur etiam pro ipsius salute periculis corporalem vitam
exponere. Sed hoc perfectae caritatis est ut etiam pro his in quibus
proximo non tenetur, pro eo corporalem suam vitam periculis quis
exponat.
Ad decimum dicendum, quod licet quilibet teneatur esse sine peccato
mortali, non tamen omnium est huiusmodi rei securitatem habere; sed
perfectorum, qui peccata totaliter subiugaverunt.
Ad undecimum dicendum, quod et parentibus, et multo magis Deo,
tenetur homo rependere totum quod potest; tamen secundum communem modum
humanae vitae, supra quem potest aliquis aliquid erogare, ad quod
tamen ex necessitate praecepti non tenetur.
Ad duodecimum dicendum, quod perfectionem caritatis nullus
profitetur; sed profitentur aliqui statum perfectionis, qui consistit
in his quae organice ordinantur ad perfectionem caritatis, ut paupertas
et ieiunia; qui tamen nec ad omnia huiusmodi tenentur, sed ad illa
solum quae profitentur. Unde perfectio caritatis non cadit eis sub
voto, sed est eis ut finis, ad quem pervenire conantur per ea quae
vovent.
|
|