|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim I Ioan., III, 9: omnis qui natus est ex
Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non
potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Sed caritatem non habent
nisi filii Dei; ipsa enim est quae distinguit inter filios regni et
filios perditionis, ut Augustinus dicit in XV de Trinit. Ergo
ille qui habet caritatem, non potest eam amittere peccando.
2. Praeterea, omnis virtus quae peccando amittitur, per peccatum
arescit, ut Augustinus dicit: unctio invisibilis caritas est, quae
in quocumque fuerit, radix illi erit, quae arescere non potest, et
nutritur calore solis, ut non arescat. Ergo caritas per peccatum
amitti non potest.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in VIII de Trin., quod
dilectio si non est vera, dilectio dicenda non est. Sed, sicut
Augustinus dicit in epistola ad Iulianum comitem, caritas quae deleri
potest, nunquam vera fuit. Ergo neque caritas fuit. Qui igitur
habet caritatem, non potest eam peccando deserere.
4. Praeterea, prosper dicit in Lib. de contemplatione: caritas
est recta voluntas Deo inseparabiliter iuncta, inquinationis
extranea, corruptionis nescia, nulli vitio mutabilitatis obnoxia; cum
qua nec potuit aliquis peccare, nec poterit. Ergo caritas semel
habita, per peccatum amitti non potest.
5. Praeterea, Gregorius dicit in quadam Hom., quod amor Dei
magna operatur, si est. Sed nullus magna operando amittit caritatem.
Ergo si caritas inest, amitti non potest.
6. Praeterea, plus homo per caritatem amat Deum quam per naturalem
amorem amet seipsum. Sed amor sui ipsius nunquam amittitur per
peccatum. Ergo nec etiam caritas.
7. Praeterea, liberum arbitrium non inclinatur in peccatum nisi per
aliquod motivum ad peccandum. Motivum autem ad omnia peccata est amor
sui, qui, ut Augustinus dicit, in XIV de Civit. Dei, facit
civitatem Babylonis. Sed hunc caritas excludit; quia, sicut
Dionysius dicit: est extasim faciens divinus amor, non sinens sui
ipsorum amantes esse. Similiter etiam radix omnium malorum ponitur
cupiditas, ut apostolus dicit I ad Timoth., cap. VI. Sed hunc
etiam caritas excludit, ut Augustinus dicit in l. LXXXIII
quaestionum. Ergo ille qui habet caritatem, non potest peccando eam
amittere.
8. Praeterea, quicumque habet caritatem, spiritu Dei ducitur,
secundum illud Galat. V, v. 18: si spiritu ducimini, non estis
sub lege. Sed spiritus sanctus, cum sit infinitae virtutis, non
potest in sua actione deficere. Ergo videtur quod homo habens
caritatem peccare non possit.
9. Praeterea, contra nullum habitum cuius esse est in operari,
contingit peccare; dicit enim philosophus in VII Ethic., quod non
peccatur contra scientiam in actu, sed contra scientiam in habitu.
Sed caritas semper consistit in operari: dicit enim Gregorius in
quadam Homil., quod amor Dei nunquam est otiosus. Ergo contra
caritatem aliquis peccare non potest, ut sic per peccatum possit
amitti.
10. Praeterea, si aliquis caritatem amittit, aut amittit eam dum
habet, aut dum non habet. Sed dum habet, non amittit eam per
peccatum, quia simul esset peccatum cum caritate. Neque etiam amittit
eam cum non habet, quia quod non habet, amitti non potest. Ergo
caritas nullo modo potest amitti.
11. Praeterea, caritas accidens est quoddam in anima. Accidens
autem quatuor modis potest deficere. Uno quidem modo per corruptionem
subiecti; sed per hunc modum caritas deficere non potest; cum anima
humana, quae est subiectum eius, sit incorruptibilis. Secundo
deficit aliquod accidens per defectum causae, sicut lumen deficit ab
aere per absentiam solis; sed hoc modo caritas deficere non potest,
quia causa eius est indeficiens, scilicet Deus. Tertio modo deficit
accidens aliquod deficiente obiecto; sicut paternitas deficit per
mortem filii: sed nec hoc modo deficit caritas, quia eius obiectum est
bonum aeternum, quod est Deus. Quarto modo deficit aliquod accidens
per actionem contrarii agentis, sicut frigiditas aquae deficit per
actionem caloris: sed nec hoc modo caritas deficere potest, cum sit
fortior peccato, quod videtur in contrarium agere: secundum illud
Cantic., VIII, 6: fortis est ut mors dilectio; et iterum:
aquae multae non possunt extinguere caritatem. Ergo caritas nullo modo
potest deficere in habente eam.
12. Praeterea, peccatum est malum quoddam rationalis naturae. Sed
malum non agit nisi virtute boni, ut dicit Dionysius, IV cap. de
Divin. Nomin.- Bonum autem non contrariatur bono, ut dicitur in
praedicamentis; et ita non potest ipsum corrumpere, cum unumquodque
corrumpatur a suo contrario. Caritas ergo per peccatum non potest
corrumpi.
13. Praeterea, si caritas a peccato corrumpitur; aut a peccato
existente, aut a non existente. Sed non a peccato existente; quia
sic peccatum mortale simul esset cum caritate. Neque iterum a peccato
non existente; quia non ens agere non potest. Ergo caritas nullo modo
potest amitti per peccatum.
14. Praeterea, si caritas per peccatum amittitur; aut caritas et
peccatum sunt in eodem instanti in anima, aut in alio. Sed non in
eodem, quia tunc simul essent: neque iterum in alio et alio, quia
oporteret quod esset tempus medium in quo homo neque peccatum neque
caritatem haberet, quod est inconveniens. Non ergo potest caritas per
peccatum amitti.
15. Praeterea, Magister dicit, 31 dist. III Lib.
Sentent., quod perfecta caritas per peccatum amitti non potest.
16. Praeterea, sicut se habet intellectus ad cognitionem veri, ita
et voluntas ad amorem boni. Sed intellectus cognoscendo quodcumque
verum, cognoscit primam veritatem. Ergo amando quodcumque bonum,
amat summam bonitatem. Sed nunquam peccat qui amat, nisi convertendo
se per amorem ad bonum commutabile. Ergo in omni peccato homo amat
summam bonitatem, cuius amor est caritas. Numquam igitur caritas per
peccatum amitti potest.
17. Praeterea, sicut in genere causae efficientis est agens
universale et proprium, ita et in genere causae finalis. Sed agens
proprium semper agit in virtute universalis agentis. Ergo finis
proprius semper movet voluntatem in virtute finis ultimi. Sed finis
ultimus est Deus; et sic idem quod prius.
18. Praeterea, caritas est signum quod aliquis sit verus Christi
discipulus, secundum illud Ioan., XIII, 35: in hoc
cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad
invicem. Sed non est Christi verus discipulus qui non semper est eius
discipulus unde Augustinus exponens illud Ioan., VI: multi ex
discipulis eius abierunt retrorsum, dicit, quod illi non fuerunt
Christi veri discipuli; et dominus dicit, Ioan. VIII, 31:
si manseritis in sermone meo, veri discipuli mei eritis. Ergo ille
qui non permanet in caritate nunquam habuit caritatem.
19. Praeterea, omnis motus est secundum exigentiam praedominantis.
Sed caritas praedominatur in corde caritatem habentis, quia totum cor
sibi occupat, secundum illud quod mandatur Deuter. VI, 5:
diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Ergo motus omnis
habentis caritatem est secundum caritatem; non ergo per peccatum amitti
potest.
20. Praeterea, differentiae diversificantes genus vel speciem non
possunt convenire eidem secundum numerum. Sed corruptibile et
incorruptibile diversificant genus, ut dicitur in X Metaph. Cum
igitur caritas viae et patriae sit eadem numero, videtur quod sicut
caritas patriae corrumpi non potest, ita nec caritas viae.
21. Praeterea, si caritas corrumpitur: aut corrumpitur in
aliquid, aut in nihil. Sed non in aliquid; quia hoc est solum
formarum quae educuntur de potentia materiae. In nihil autem corrumpi
non potest: quia Deus nunquam caritatem corrumpit, qui solus potest
ex aliquo facere nihil, sicut ipse solus potest facere ex nihilo
aliquid: aequalis enim est utraque distantia. Ergo videtur quod
caritas corrumpi non possit.
22. Praeterea, illud per quod peccatum tollitur, a peccato
corrumpi non potest. Sed peccatum tollitur per caritatem, secundum
illud I Pet., IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum.
Ergo caritas per peccatum amitti non potest.
23. Praeterea, super illud Ps. XXVI, 2: Deum appropiant
super me nocentes, ut edant carnes meas dicit Glossa Augustini: si
aufertur donum, dator vincitur. Sed Deus, qui est dator caritatis,
vinci non potest. Ergo caritas non potest auferri per peccatum.
24. Praeterea, per caritatem anima unitur Deo ut sponsa, secundum
quoddam spirituale matrimonium. Sed matrimonium carnale non potest
separari per dissensum supervenientem matrimonio. Ergo caritas non
potest tolli per peccatum quo mens dissentit ab iis quae sunt Dei.
1. Sed contra. Est quod dicitur Apoc. II, v. 4: habeo
adversus te pauca, quod caritatem tuam primam reliquisti.
2. Praeterea, Gregorius dicit in homilia: in quorumdam corda venit
Deus, et mansionem non facit; quia per compunctionem respectum Dei
percipiunt, sed tentationis tempore sic ad perpetranda peccata
redeunt, ac si haec minime planxissent. Sed Deus non venit in corda
fidelium nisi per caritatem. Ergo aliquis post habitam caritatem
potest eam amittere per sequens peccatum.
3. Praeterea, I Reg., XVI, dicitur de David, quod dominus
erat cum eo. Sed postmodum peccavit, faciendo adulterium et
homicidium. Deus autem est in homine per caritatem. Ergo post
habitam caritatem aliquis potest eam amittere peccando mortaliter.
4. Praeterea, caritas est vita animae, secundum illud I Ioan.
III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam,
quoniam diligimus fratres. Sed vita naturalis potest amitti per mortem
naturalem. Ergo et vita caritatis per mortem peccati mortalis.
Respondeo. Dicendum, quod Magister in 17 dist., I Lib.,
posuit, quod caritas in nobis sit spiritus sanctus. Non autem fuit
sua intentio dicere, quod ipse actus dilectionis nostrae sit spiritus
sanctus; sed quod spiritus sanctus movet animam nostram ad diligendum
Deum et proximum, sicut etiam ad actus aliarum virtutum: sed ad actus
aliarum virtutum movet animam per quosdam habitus virtutum infusarum;
ad actum autem dilectionis Dei et proximi movet absque alio habitu
mediante. Unde eius opinio vera fuit quidem quantum ad hoc quod posuit
animam moveri a spiritu sancto ad diligendum Deum et proximum; sed
imperfecta fuit quantum ad hoc, quia non posuit in nobis habitum, quid
creatum, quo perficeretur voluntas humana ad huiusmodi dilectionis
actum. Oportet enim huiusmodi habitum in anima poni, ut supra, art.
1 huius quaest., habitum est. Potest igitur quadruplex consideratio
de caritate haberi. Prima quidem ex parte spiritus sancti moventis
animam ad dilectionem Dei et proximi; et quantum ad hoc, necesse est
dicere, quod motio spiritus sancti semper est efficax secundum suam
intentionem. Operatur enim in anima spiritus sanctus dividens singulis
prout vult, ut dicitur I Cor., XII; et ideo quibus spiritus
sanctus pro suo arbitrio vult dare perseverantem divinae dilectionis
motum, in his peccatum caritatem excludens esse non potest. Dico non
posse ex parte virtutis motivae, quamvis possit ex parte vertibilitatis
liberi arbitrii. Ista enim sunt beneficia Dei, quibus certissime
liberantur, quicumque liberantur, ut Augustinus dicit in Lib. de
Praedest. Sanctor. Quibusdam autem spiritus sanctus, pro suo
arbitrio, dat quidem ut ad tempus moveantur motu dilectionis in Deum,
non autem dat eis ut in hoc perseverent usque in finem, ut patet per
Augustinum in Lib. de Corrept. et gratia. Secunda consideratio
est de caritate secundum potestatem ipsius caritatis; et quantum ad
hoc, nullus habens caritatem potest peccare, quantum est ex vi ipsius
caritatis, sicut neque aliquis habens aliquam formam, ex vi illius
formae potest operari contra formam illam; sicut calidum ex vi calidi
non potest infrigidare, vel frigidum esse; potest tamen amittere
calorem et infrigidari. Et secundum hoc loquitur Augustinus in Lib.
de sermone domini in monte, exponens illud quod habetur Matth.,
VII, 18: non potest arbor bona fructus malos facere. Dicit
enim, quod sicut potest fieri ut quod fuit nix, non sit, non autem ut
nix sit calida; sic potest fieri ut qui malus fuit non sit malus, non
tamen fieri potest ut malus bene faciat: et eadem ratio est de bono
secundum quamcumque virtutem, quia nulla virtute aliquis male utitur.
Tertia consideratio est de caritate ex parte voluntatis, in quantum ei
subiicitur ut materia formae. Ubi attendendum est, quod quando forma
implet totam potentialitatem materiae, non potest remanere in materia
potentia ad aliam formam; unde illam formam inamissibiliter habet,
sicut patet de materia caelesti. Quaedam vero forma est quae non
replet totam potentialitatem materiae, sed remanet potentia ad aliam
formam; et tunc illa forma amissibiliter habetur ex parte materiae vel
subiecti, sicut patet in formis elementarium corporum. Caritas autem
implet potentialitatem sui subiecti, secundum quod suum subiectum
reducit in actum dilectionis: et ideo in patria, ubi actu creatura
rationalis diligit Deum ex toto corde suo, et nihil aliud diligit nisi
actualiter referendo in Deum, caritas inamissibiliter habetur; in
statu autem viae caritas non implet totam potentialitatem animae, quae
non semper actualiter movetur in Deum, omnia in ipsum actuali
intentione referens; et ideo caritas viae amissibiliter habetur,
quantum est ex parte subiecti. Quarta consideratio est de caritate ex
parte subiecti, prout comparatur specialiter ad ipsam caritatem sicut
potentia ad habitum. Ubi considerandum est, quod habitus virtutis
inclinat hominem ad recte agendum, secundum quod per ipsam homo habet
rectam aestimationem de fine; quia, ut dicitur in III Ethic.,
qualis unusquisque est, talis et finis videtur ei. Sicut enim gustus
iudicat de sapore, secundum quod est affectus aliqua bona vel mala
dispositione, ita id quod est conveniens homini secundum habitualem
dispositionem sibi inhaerentem, bonam vel malam, aestimatur ab eo ut
bonum; quod autem ab hoc discordat, aestimatur ut malum et repugnans;
unde et apostolus dicit, I ad Cor., cap. II, 14, quod
animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Contingit tamen
quandoque, quod id quod videtur alicui secundum inclinationem habitus,
non videatur ei secundum aliquid aliud; sicut luxurioso secundum
inclinationem proprii habitus videtur bonum delectatio carnis, sed
secundum rationis deliberationem, vel auctoritatem Scripturae,
videtur ei contrarium; et ideo habens habitum luxuriae, ex hac
aestimatione contra habitum quandoque agit, et similiter habens habitum
virtutis quandoque agit contra inclinationem proprii habitus; quia
aliquid ei aliter videtur secundum aliquem alium modum, puta per
passionem, vel aliquam seductionem. Tunc ergo contra habitum
caritatis nullus agere poterit, quia nullus potest habere aliam
aestimationem de fine et obiecto caritatis quam secundum inclinationem
caritatis; hoc autem erit in patria, ubi ipsa Dei essentia
videbitur, quae est ipsa essentia bonitatis. Unde sicut nunc nullus
potest aliquid velle nisi sub communi ratione boni, nec bonum sub
ratione boni potest non amari, ita et tunc hoc bonum, quod est Deus,
nullus poterit non amare. Et propter hoc, nullus videns Deum per
essentiam, potest contra caritatem agere. Et inde est quod caritas
patriae est inamissibilis. Sed nunc mens nostra non videt ipsam
essentiam bonitatis divinae, sed aliquem effectum eius, qui potest
videri bonus et non bonus, secundum diversas considerationes; sicut
bonum spirituale aliquibus videtur non bonum, in quantum contrariatur
delectationi carnali, in cuius concupiscentia sunt. Ideo caritas viae
potest amitti per peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illum Ioannis est intelligendum
secundum potestatem spiritus sancti moventis animam, qui indeficienter
operatur quod vult.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de caritate
secundum potestatem ipsius caritatis: de se enim habet sufficienter
unde nunquam arescat; sed quod amittatur, est propter vertibilitatem
subiecti, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod vera dilectio de sua ratione habet quod
nunquam amittatur; qui enim vere diligit hominem, hoc in animo suo
proponit, ut nunquam dilectionem dimittat. Sed quandoque illud
propositum mutatur, et sic dilectio quae vera fuit, amittitur. Si
autem hoc aliquis habuisset in proposito, ut a diligendo quandoque
desisteret, vera dilectio non fuisset. Unde patet, quod caritas
inamissibilis est secundum potestatem propriam; amitti tamen potest
secundum potestatem subiecti vertibilis.
Ad quartum dicendum, quod illa etiam auctoritas prosperi loquitur de
caritate secundum potestatem ipsius, et non secundum potestatem
subiecti.
Ad quintum dicendum, quod caritas, dum est, habet inclinationem ad
magna operandum; et hoc vult et proponit, secundum rationem suae
virtutis; sed quandoque ab hoc deficit propter vertibilitatem
subiecti.
Ad sextum dicendum, quod cum in homine sit duplex natura, scilicet
intellectiva, quae principalior est, et sensitiva, quae minor est,
ille vere seipsum diligit qui se amat ad bonum rationis: qui autem se
amat ad bonum sensualitatis contra bonum rationis, magis se odit quam
amat, proprie loquendo, secundum illud Psalm. X, 5: qui diligit
iniquitatem, odit animam suam; et hoc etiam philosophus dicit in IX
Ethic. Et secundum hoc amor verus sui ipsius amittitur per peccatum
contrarium, sicut et amor Dei.
Ad septimum dicendum, quod caritas excludit omne motivum peccati
secundum suum propositum: pertinet enim hoc ad rationem caritatis, ut
velit non concupiscere, nec inordinate se amare. Sed quandoque
accidit contrarium, propter vertibilitatem et corruptionem naturae;
secundum illud apostoli ad Roman. cap. VII, 19: non enim quod
volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, id facio.
Ad octavum dicendum, quod quamdiu aliquis sequitur motionem spiritus
sancti, non peccat; sed quando resistit, tunc peccat.
Ad nonum dicendum, quod esse caritatis non semper est in operari;
alioquin dormientes non haberent caritatem. Dicitur autem quod amor
Dei nunquam est otiosus secundum caritatis propositum, quod ad hoc est
ut totum se homo det Deo.
Ad decimum dicendum, quod amissio ita se habet ad rem habitam sicut
corruptio ad rem existentem. Unde sicut corruptio incipit a re
existente, et terminatur in eius non esse, quia eius mutatio est de
esse in non esse; ita etiam amissio, cum sit etiam mutatio de habere
in non habere, incipit in habere, et terminatur in non habere, et
ideo principium amissionis caritatis est quando caritas habetur; finis
autem quando non habetur.
Ad undecimum dicendum, quod caritas aliquo modo desinit esse in anima
secundum illa quatuor. Subiectum enim caritatis quamvis sit
incorruptibile secundum substantiam, fit tamen indispositum ad hanc
formam per contrariam dispositionem peccati. Similiter, quamvis causa
caritatis sit incorruptibilis, tamen influxio huiusmodi causae
impeditur per peccatum, quod dividit inter nos et Deum. Et ex hac
etiam ratione ex parte obiecti deficit caritas, in quantum voluntas se
avertit a bono incommutabili. Desinit etiam per contrarium motivum ad
peccandum: quod licet, simpliciter loquendo, sit debilius quam
caritas, tamen in casu potest esse fortius; quando scilicet caritas in
actu non operatur, et motivum peccati movet in aliquo particulari
opere, sicut etiam philosophus ostendit in VII Ethic., quod a
passione potest vinci scientia, quamvis sit fortissima; in quantum non
est in actu agens, sed in habitu ligato per passionem: et sicut
scientia est fortissima in universali, passio autem in particulari
operabili, ita caritas est fortissima circa finem ultimum; et motivum
peccati habet fortitudinem in aliquo particulari opere.
Ad duodecimum dicendum, quod philosophus dicit, quod bonum unius
virtutis non contrariatur bono alterius virtutis; et hoc intendit
philosophus dicere in praedicamentis, et in II Ethic. Sed in
naturis bonum contrariatur bono; utrumque enim contrariorum est quoddam
bonum naturae. Bonum ergo quod movet appetitum ad peccandum,
contrariatur bono divino quod est obiectum caritatis, in quantum in eo
constituitur finis. Sic enim non est possibile esse nisi unum finem
ultimum: sicut et in regno, in quo non potest esse nisi unus rex,
contrariatur regi qui se regem facit secundum illud Ioan., XIX,
12: omnis qui se regem facit, contradicit Caesari.
Ad decimumtertium dicendum, quod caritas non expellitur a peccato
sicut ab agente, sed sicut a contrario; unde ipsa superventio peccati
est expulsio caritatis, sicut adventio lucis expulsio est tenebrarum:
lux enim expellit tenebras in ipso suo fieri; sed motivum ad peccatum
expellit secundum quod praeexistit in apprehensione animae.
Ad decimumquartum dicendum, quod quando homo in peccato mortali
consistit, hoc quadam deliberatione rationis agitur, quia sine
deliberato consensu non est peccatum mortale. Deliberatio autem quidam
motus est tempore mensuratus, in cuius temporis ultimo instanti inest
peccatum animae; sed ante illud ultimum instans, non est dare proximum
in quo caritas insit; quia instantia non se habent consequenter, sed
tempus est continuum; et ideo in toto tempore praecedenti quod
terminatur ad ultimum instans, caritas inest animae, in cuius ultimo
instanti post inest peccatum. Non ergo est dare ultimum instans in quo
caritas insit, sed ultimum temporis, ut per philosophum patet in
VIII Physic.
Ad decimumquintum dicendum, quod si Magister intelligat de perfecta
caritate, quae est caritas patriae, verum est quod inamissibilis est,
rationibus supradictis. Si vero intelligatur de caritate viae
quantumcumque perfecta, non est verum quod sit inamissibilis ex modo
inhaerentiae ipsius ad subiectum, sed ex sola virtute motionis spiritus
sancti; et sic dicuntur confirmati quicumque fuerunt confirmati in
statu viae.
Ad decimumsextum dicendum, quod sicut in cognitione cuiuslibet veri
cognoscitur prima veritas, sicut primum exemplar in imagine, vel
vestigio; ita etiam in amore cuiuslibet boni amatur summa bonitas.
Sed talis amor summae bonitatis non sufficit ad rationem caritatis,
sed oportet quod diligatur summum bonum prout est beatitudinis
obiectum.
Et per hoc etiam patet responsio ad decimumseptimum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod sicut Augustinus dicit exponens
illud Ioan., X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et vocem
alienorum non audiunt, est quaedam vox Christi quam nullus audit nisi
sit ovis eius per praedestinationem; haec scilicet vox: qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et per hunc modum
intelligit, quod qui non permanet in sermone Christi, non est vere
discipulus, quia perseverare ab eo efficaciter non didicit; potest
tamen esse discipulus ad tempus quantum ad temporalem dilectionem Dei
et proximi.
Ad decimumnonum dicendum, quod quamdiu caritas actu dominatur in
homine, non movetur motu contrario, sed sequitur homo motum
caritatis; et ideo summum remedium contra peccatum est ut homo redeat
ad cor suum, convertens illud in Dei dilectionem. Sed quando actu
homo secundum caritatem non movetur, ingeritur quandoque motus
contrarius peccati.
Ad vicesimum dicendum, quod corrumpi et generari vel fieri est
proprium eius quod habet esse: et hoc est solum res subsistens in suo
esse. Accidentia autem et formae non subsistentes, non dicuntur entia
quia ipsae habeant esse, sed quia eis aliquid est. Et ideo fieri et
corrumpi non proprie est accidentium et formarum, sed subiectorum;
puta, cum corpus aliquod fit album hoc est albedinem fieri, sicut
aliquod corpus esse album, hoc est albedinem esse. Et eadem ratio est
de corruptione; et ideo corruptibile et incorruptibile non attribuuntur
per se accidenti, sed substantiae. Unde nihil prohibet caritatem viae
et patriae esse eamdem numero, quamvis caritas viae sit amissibilis,
caritas autem patriae sit inamissibilis.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod sicut iam dictum est, caritas,
proprie loquendo, non corrumpitur, sed subiectum desinit participare
caritatem; unde non proprie dicitur quod caritas corrumpatur, vel in
aliquid, vel in nihil.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod propter vertibilitatem subiecti,
sicut caritas superveniens peccato destruit ipsum, ita peccatum
superveniens caritati expellit ipsam; contraria enim mutuo se
expellunt.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod si donum posset per violentiam
auferri, videretur vinci donator, ad quem pertinet conservare donum ei
cui dedit; sed si ille cui dedit, voluntarie abiiciat, non propter
hoc videtur donator vinci, ad quem non pertinet cogere hominem ad
virtutem.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod mulier per matrimonium amittit
potestatem sui corporis; sed anima per caritatem non amittit potestatem
liberi arbitrii; unde ratio non sequitur.
|
|