|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Origenes I Periarch.: si aliquando satietas cepit
aliquem ex his qui in summo perfectoque gradu perstiterunt; non
arbitror quod ad subitum quis evacuetur ac decidat; sed paulatim ac per
partes eum decidere, necesse est; ita ut fieri possit interdum, ut,
si brevis aliquis lapsus acciderit, et cito resipiscat, non penitus
ruere videatur. Sed ille qui caritatem amittit, penitus ruit,
secundum illud apostoli, I Cor., XIII, 2: si caritatem non
habeam, nihil sum. Ergo caritas non amittitur per unum peccatum
mortale, quod quandoque subito fit.
2. Praeterea, Bernardus dicit in Lib. de diligendo Deo, quod in
Petro, qui negavit Christum, non fuit caritas extincta, sed
sopita, et tamen, quando Christum negavit, peccavit mortaliter.
Ergo caritas non amittitur per unum actum peccati mortalis.
3. Praeterea, Leo Papa dicit in sermone IX de passione,
alloquens Petrum: vidit in te dominus non fidem victam, non
dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam: abundavit
fletus, ubi non defecit affectus, et fons caritatis lavit verba
formidinis. Ergo dilectio caritatis non desiit in Petro propter actum
peccati mortalis.
4. Praeterea, caritas est fortior quam virtus acquisita. Sed
virtus acquisita, non corrumpitur per unum actum peccati, sicut nec
generatur; dicit enim philosophus, II Ethic., quod ex eisdem
generatur virtus et corrumpitur. Ergo multo minus caritas amittitur
per actum unius peccati mortalis.
5. Praeterea, contrarium non expellitur nisi per suum contrarium.
Habitus autem caritatis non opponitur actui peccati. Sed habitus non
generatur per unum actum. Ergo caritas non amittitur per unum actum
peccati.
6. Praeterea, sicut fides se habet ad multa credenda, ita caritas
ad multa diligenda ex caritate. Sed qui credit contra unum articulum
non propter hoc amittit fidem de aliis articulis. Ergo qui peccat
contra unum diligibile ex caritate, non propter hoc amittit caritatem
circa alia diligibilia; et sic caritas non amittitur per unum peccatum
mortale.
Sed contra, est quod dicitur I Ioan. III, v. 17: qui
habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem
habentem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet
in eo? Et sic videtur quod per peccatum omissionis aliquis caritatem
amittat. Sed peccatum transgressionis non est minus quam peccatum
omissionis. Ergo per quodcumque peccatum caritas tollitur.
Respondeo. Dicendum, quod absque omni dubio per quemlibet actum
peccati mortalis habitus caritatis subtrahitur; non enim dicitur
peccatum mortale, nisi quia per ipsum homo spiritualiter moritur, quod
esse non potest praesente caritate, quae est animae vita. Similiter
etiam per peccatum mortale fit homo dignus morte aeterna, secundum
illud Rom. cap. VI, 23: stipendia peccati mors. Quicumque
autem habet caritatem, habet meritum vitae aeternae: dominus enim
dilectori suo promittit manifestationem sui ipsius, in quo vita aeterna
consistit. Unde necesse est dicere, quod per quemlibet actum peccati
mortalis homo caritatem amittit. Manifestum est enim quod in quolibet
actu peccati mortalis fit aversio ab incommutabili bono, cui caritas
unit; cui actus peccati mortalis opponitur. Sed quia actus non
directe contrariatur habitui, sed actui, posset alicui videri quod per
actum peccati mortalis impediretur quidam oppositus caritatis actus,
ita tamen quod non tolleretur habitus, sicut contingit in habitibus
acquisitis; non enim aliquis amittit habitum virtutis gratuitae, si
contra virtutem gratuitam agat. Sed de habitibus caritatis est
aliter. Habitus enim caritatis non habet causam in subiecto, sed
totaliter dependet a causa extrinseca: caritas enim infunditur in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur
ad Rom. V, 5. Non autem sic Deus causat caritatem in anima, ut
sit causa eius solum quantum ad fieri, et non quantum ad conservationem
ipsius, sicut aedificator est causa domus solum quantum ad fieri, unde
eo subtracto adhuc remanet domus; sed Deus est causa caritatis et
gratiae in anima, et quantum ad fieri, et quantum ad conservationem,
sicut sol est causa luminis in aere. Et ideo, sicut statim cessaret
lumen in aere, si interponeretur aliquod obstaculum; ita statim cessat
habitus caritatis in anima, quando anima se avertit a Deo per
peccatum. Et hoc est quod Augustinus dicit, VIII super Gen. ad
litteram: non ita Deus operatur hominem iustum, id est iustificando
eum, ut si abscesserit, maneat in absente quod fecit; sed potius,
sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; sic homo
Deo sibi praesente illuminatur, absente autem continuo obtenebratur.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Origenis sic posset
intelligi, quod homo qui est in statu perfecto, non subito procedit in
actum peccati mortalis, sed per aliquam negligentiam praecedentem.
Sed quia ipse subdit: si aliquis brevis lapsus acciderit etc.,
videtur melius dicendum, quod ipse intelligit, eum penitus evacuare et
decidere, qui sic decidit, ut ex malitia peccet, quod non statim a
principio contingit; quia etiam, ut philosophus dicit in I Ethic.,
non est facile iusto ut opus iniustum operetur statim, sicut iniustus
facit, scilicet ex electione. Amittit ergo caritatem per unum actum
peccati mortalis, sed adhuc aliquae reliquiae de praecedenti
perfectione remanent, dum non habet ex malitia quod caritatem amittat.
Ad secundum dicendum, quod caritas amittitur dupliciter; uno modo
directe, alio modo indirecte. Directe quidem per actualem Dei
contemptum, sicut accidit in illis qui dicunt Deo, Iob XXI,
14: recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus sicut dicitur
Iob XII, 14. Alio modo indirecte; sicut non cogitans de Deo,
propter aliquam passionem timoris vel concupiscentiae consentit in
aliquid quod est contra Dei praeceptum, et sic per consequens
caritatem amittit. Intendit ergo Bernardus dicere, quod caritas non
fuit extincta in Petro per modum primum, sed amisit eam per modum
secundum, et hoc nominat soporem. Et similiter sunt intelligenda
verba Leonis Papae: quod patet ex hoc quod subiungit: non tardatum
est remedium ablutionis, ubi non fuit iudicium voluntatis; magis enim
negatio Petri fuit extorta ex terrore, quam ipse negaverit ex iudicio
deliberatae voluntatis.
Unde patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod virtus acquisita habet causam in subiecto,
et non totaliter ab extrinseco, sicut caritas; et ideo non est similis
ratio.
Ad quintum dicendum, quod in contrariis potest expelli unum
contrarium, sine hoc quod alterum adveniat. Habitus autem virtutis et
vitii sunt contraria mediata; unde philosophus dicit in
praedicamentis, quod inter bonum et malum est medium; unde non oportet
quod solum tunc amittat homo habitum unius virtutis, quando generatur
in eo habitus contrarii vitii.
Ad sextum dicendum, quod habitus respicit, per se, formalem rationem
obiecti magis quam ipsum obiectum materialiter; et ideo, si formalis
ratio obiecti tollatur, species habitus non manet. Formalis autem
ratio obiecti in fide est veritas prima, per doctrinam Ecclesiae
manifestata, sicut formalis ratio scientiae est medium
demonstrationis: et ideo, sicut aliquis memorialiter tenens
conclusiones geometricas, non habet geometriae scientiam, si non
propter media geometriae eis assentiatur, sed habebit conclusiones
illas tamquam opinatas: ita, qui tenet ea quae sunt fidei, et non
assentit eis propter auctoritatem Catholicae doctrinae, non habet
habitum fidei. Qui autem propter doctrinam Catholicam alicui
assentit, omnibus assentit quae doctrina Catholica habet: alioquin
magis credit sibi quam Ecclesiae doctrinae. Ex quo patet, quod qui
deficit in uno articulo pertinaciter, non habet fidem de aliis
articulis: illam dico fidem quae est habitus infusus; sed oportet quod
teneat ea quae sunt fidei, quasi opinata.
|
|