|
Et videtur quod caritas non sit aliquid creatum in anima.
1. Sicut enim dicit Augustinus, sicut anima est vita corporis, ita
Deus est vita animae. Sed anima est vita corporis sine medio. Ergo
et Deus est vita animae sine medio. Cum igitur vita animae sit ex hoc
quod est in caritate: quia qui non diligit, manet in morte, ut
dicitur I Ioan. III, 14, homo non est in caritate per aliquid
quod sit medium inter Deum et hominem, sed per ipsum Deum. Caritas
ergo non est aliquid creatum in anima, sed ipse Deus.
2. Sed dicebatur, quod similitudo illa attenditur quantum ad hoc
quod anima est vita corporis hominis ut motor, non quantum ad hoc quod
est vita corporis ut forma.- Sed contra, quanto aliquod agens est
virtuosius, tanto minorem dispositionem requirit in patiente: ignis
enim magnus sufficiens est etiam ligna minus desiccata comburere. Sed
Deus est agens infinitae virtutis. Ergo si est vita animae, sicut
movens ipsam ad diligendum; videtur quod non requiratur aliqua
dispositio creata ex parte ipsius animae.
3. Praeterea, inter ea quae sunt idem, non cadit medium. Sed
anima diligens Deum est idem cum Deo: quia, ut dicitur I ad
Corinth. cap. VI, 17, qui adhaeret Deo, unus spiritus est.
Ergo non cadit aliqua caritas creata media inter animam diligentem et
Deum dilectum.
4. Praeterea, dilectio qua diligimus proximum caritas est. Sed
dilectio qua diligimus proximum, ipse Deus est; dicit enim
Augustinus in VIII de Trinit.: qui proximum diligit, consequens
est ut ipsam dilectionem diligat. Deus autem dilectio est.
Consequens ergo est ut praecipue Deum diligat. Ergo caritas non est
aliquid creatum, sed ipse Deus.
5. Sed dicebatur, quod Deus est dilectio qua diligimus proximum
causaliter.- Sed contra, Augustinus in eodem dicit, quod cum
testimonio verborum Ioannis aperte declarat, ipsam supernam
dilectionem, qua nos diligimus invicem, non solum ex Deo esse, sed
etiam Deum esse. Non solum ergo causaliter, sed essentialiter
dilectio Deus est.
6. Praeterea, Augustinus dicit in V de Trinitate: non dicturi
sumus caritatem non propterea esse dictam Deum, quod ipsa caritas sit
ipsa substantia quae Dei digna sit nomine; sed quod donum sit Dei,
sicut dictum est de eo: tu es patientia mea; quia ab ipso nobis est.
Non autem sic dictum est: domine, tu caritas mea; sed ita dictum
est: Deus caritas est; sicut dictum est: Deus spiritus est.
Videtur ergo quod Deus dicatur caritas non solum causaliter, sed
essentialiter.
7. Praeterea, cognito effectu Dei, non propter hoc ipse Deus
cognoscitur. Sed per cognitionem dilectionis supernae ipse Deus
cognoscitur. Dicit enim Augustinus, VIII de Trinit.: magis
quis novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce
iam potest notiorem Deum habere quam fratrem. Amplectere
dilectionem, et dilectione amplectere Deum. Non igitur Deus dicitur
dilectio fraterna solum per causam.
8. Sed dicebatur, quod fraterna dilectione cognita, cognoscitur
Deus sicut in sua similitudine. Sed contra, homo secundum ipsam
substantiam animae factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Sed
similitudo ista obscuratur per peccatum. Ad hoc igitur quod Deus
possit in anima sicut in sua similitudine cognosci, requiritur solum
quod peccatum tollatur; et non quod aliquid creatum animae
superaddatur.
9. Praeterea, omne quod est in anima, vel est potentia, vel
passio, vel habitus, ut dicitur in III Ethic. Sed caritas non
est potentia animae, quia esset naturalis; nec est passio, quia non
est in potentia sensitiva, in qua sunt omnes passiones; nec est
habitus, quia habitus est difficile mobilis; caritas autem de facili
amittitur, quia per unum actum peccati mortalis. Ergo caritas non est
aliquid creatum in anima.
10. Praeterea, nullum creatum habet virtutem infinitam. Sed
caritas habet virtutem infinitam, quia coniungit infinite distantia,
scilicet animam Deo, et meretur bonum infinitum. Ergo caritas non
est aliquid creatum in anima.
11. Praeterea, omnis creatura vanitas est, ut patet Eccle. I.
Vanitas autem non coniungit veritati. Cum ergo caritas coniungat nos
primae veritati, videtur quod caritas non sit creatura.
12. Praeterea, omne creatum est natura quaedam, cum sit in aliquo
decem generum. Si igitur caritas est aliquid creatum in anima,
videtur quod sit natura quaedam. Cum igitur caritate mereamur: si
caritas est aliquid creatum, sequetur quod natura sit principium
merendi; quod est erroneum secundum sententiam Pelagii.
13. Praeterea, homo secundum esse gratiae est propinquior Deo quam
secundum esse naturae. Sed Deus creavit hominem secundum esse naturae
sine medio. Ergo nec in esse gratiae utitur medio, scilicet caritate
creata.
14. Praeterea, agens quod agit sine medio, est perfectius quam
agens quod agit cum medio. Sed Deus est perfectissimum agens. Ergo
agit sine medio: non ergo iustificat animam mediante aliquo creato.
15. Praeterea, creatura rationalis est nobilior aliis creaturis.
Sed aliae creaturae consequuntur suum finem absque aliquo alio
superaddito. Multo magis igitur creatura rationalis movetur a Deo ad
suum finem absque aliquo creato ei superaddito.
16. Sed dicebatur, quod creatura rationalis non est proportionata
ad suum finem per sua naturalia; et ideo indiget aliquo superaddito.
Sed contra, finis hominis est bonum infinitum. Sed nullum creatum
est proportionatum bono infinito. Ergo id per quod homo ordinatur in
suum finem, non est bonum creatum in anima.
17. Praeterea, sicut Deus est lumen primum, ita est et bonum
summum. Sed lumen quod Deus est, praesens est animae; quia de eo
dicitur, Psal. XXXV, 10: in lumine tuo videbimus lumen.
Ergo et summum bonum, quod Deus est, praesens est animae. Sed
bonum est quo aliquid diligimus. Ergo id quo diligimus, est Deus.
18. Sed dicebatur, quod bonum quod Deus est, est praesens animae
non formaliter, sed effective.- Sed contra, Deus est pura forma.
Ergo formaliter adest his quibus adest.
19. Praeterea, nihil diligitur nisi cognitum, ut dicit
Augustinus, X de Trinitate. Ergo secundum hoc aliquid est
diligibile secundum quod est cognoscibile. Sed Deus est per seipsum
cognoscibilis, sicut primum principium cognoscendi. Ergo est per
seipsum diligibilis: non ergo per aliquam caritatem creatam.
20. Praeterea unumquodque, secundum hoc est diligibile, secundum
quod est bonum. Sed Deus est infinitum bonum. Ergo est in infinitum
diligibilis. Sed nullus amor creatus est infinitus. Ergo cum aliqui
qui sunt in caritate, diligant eum secundum quod diligibilis est;
videtur quod dilectio qua diligimus Deum, non sit aliquid creatum.
21. Praeterea, Deus diligit omnia quae sunt, ut dicitur
Sapient. XI, 25. Sed non diligit creaturas irrationales per
aliquid eis superadditum. Ergo nec creaturas rationales. Et ita
videtur quod caritas et gratia propter quas homines diliguntur a Deo,
non sint aliquid creatum superadditum animae nostrae.
22. Praeterea, si caritas sit aliquid creatum, oportet quod sit
accidens. Sed caritas non est accidens: quia nullum accidens est
dignius suo subiecto; caritas autem est dignior quam natura. Ergo
caritas non est aliquid creatum in anima.
23. Praeterea, sicut Bernardus dicit, eadem lege diligimus Deum
et proximum qua pater et filius se diligunt. Sed pater et filius se
diligunt dilectione increata. Ergo nos diligimus Deum dilectione
increata.
24. Praeterea, illud quod suscitat a morte, est infinitae
virtutis. Sed caritas suscitat a morte; dicitur enim I Ioan.
III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam,
quoniam diligimus fratres. Ergo caritas est virtutis infinitae; ergo
non est aliquid creatum.
Sed contra, omne quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum
recipientis. Si ergo caritas recipitur in nobis a Deo, oportet quod
recipiatur a nobis finite secundum modum nostrum. Omne autem finitum
est creatum. Ergo caritas est aliquid creatum in nobis.
Respondeo. Dicendum, quod quidam posuerunt, quod caritas in nobis,
qua diligimus Deum et proximum, non sit aliud quam spiritus sanctus,
ut patet per Magistrum in 17 dist. I Sent. Et ut huius opinionis
intellectus plenius habeatur, sciendum est, quod actum dilectionis quo
Deum et proximum diligimus, Magister posuit quoddam creatum in
nobis, sicut et actus ceterarum virtutum; sed ponebat differentiam
inter actus caritatis et actus aliarum virtutum: quod spiritus sanctus
ad actus aliarum virtutum movet animam mediantibus quibusdam habitibus,
qui virtutes dicuntur; sed ad actum dilectionis movet voluntatem
immediate per seipsum absque aliquo habitu, ut patet in 17 dist. I
Lib. Et ad hoc ponendum movet ipsum excellentia caritatis, et verba
Augustini in obiiciendo inducta, et quaedam similia. Ridiculum autem
fuisset dicere, quod ipse actus dilectionis, quem experimur dum
diligimus Deum et proximum, sit ipse spiritus sanctus. Sed haec
opinio omnino stare non potest. Sicut enim naturales actiones et motus
a quodam principio intrinseco procedunt, quod est natura; ita et
actiones voluntariae oportet quod a principio intrinseco procedant.
Nam sicut inclinatio naturalis in rebus naturalibus appetitus naturalis
nominatur, ita in rationalibus inclinatio apprehensionem intellectus
sequens, actus voluntatis est. Possibile autem est quod res naturalis
ab aliquo exteriori agente ad aliquid moveatur non a principio
intrinseco, puta cum lapis proiicitur sursum. Sed quod talis motus
vel actio non a principio intrinseco procedens, naturalis sit, hoc
omnino est impossibile, quia in se contradictionem implicat. Unde,
cum contradictoria esse simul non subsit divinae potentiae; nec hoc a
Deo fieri potest, ut motus lapidis sursum, qui non est a principio
intrinseco, sit ei naturalis. Potest quidem lapidi dare virtutem, ex
qua sicut ex principio extrinseco sursum naturaliter moveatur; non
autem ut motus iste sit ei naturalis, nisi ei alia natura detur. Et
similiter non potest hoc divinitus fieri ut aliquis motus hominis vel
interior vel exterior qui sit a principio extrinseco, sit voluntarius;
unde omnes actus voluntatis reducuntur, sicut in primam radicem, in id
quod homo naturaliter vult, quod est ultimus finis. Quae enim sunt ad
finem, propter finem volumus. Actus igitur qui excedit totam
facultatem naturae humanae, non potest esse homini voluntarius, nisi
superaddatur naturae humanae aliquid intrinsecum voluntatem perficiens,
ut talis actus a principio intrinseco proveniat. Si igitur actus
caritatis in homine non ex aliquo habitu interiori procedat naturali
potentiae superaddito, sed ex motione spiritus sancti, sequetur
alterum duorum: vel quod actus caritatis non sit voluntarius; quod est
impossibile, quia hoc ipsum diligere est quoddam velle; aut quod non
excedat facultatem naturae, et hoc est haereticum. Hoc igitur
remoto, sequetur primo quidem, quod actus caritatis sit actus
voluntatis; secundo, dato quod actus voluntatis possit esse totaliter
ab extrinseco, sicut actus manus vel pedis, sequetur etiam, si actus
caritatis est solum a principio exteriori movente, quod non sit
meritorius. Omne enim agens quod non agit secundum formam propriam,
sed solum secundum quod est motum ab altero, est agens instrumentaliter
tantum; sicut securis agit prout est mota ab artifice. Sic igitur si
anima non agit actum caritatis per aliquam formam propriam, sed solum
secundum quod est mota ab exteriori agente, scilicet spiritu sancto;
sequetur quod ad hunc actum se habeat sicut instrumentum tantum. Non
ergo in homine est hunc actum agere vel non agere; et ita non poterit
esse meritorius. Haec enim solum meritoria sunt quae in nobis aliquo
modo sunt; et sic totaliter tollitur meritum humanum, cum dilectio sit
radix merendi. Tertium inconveniens est, quia sequeretur quod homo
qui est in caritate, ad actum caritatis non sit promptus, neque ipsum
delectabiliter agat. Ex hoc enim actus virtutum sunt nobis
delectabiles, quod secundum habitus conformamur ad illos, et
inclinamur in illos per modum inclinationis naturalis. Et tamen actus
caritatis est maxime delectabilis et maxime promptus existenti in
caritate; et per eumdem omnia quae agimus vel patimur, delectabilia
redduntur. Relinquitur igitur quod oporteat esse quemdam habitum
caritatis in nobis creatum, qui sit formale principium actus
dilectionis. Nec tamen per hoc excluditur quin spiritus sanctus, qui
est caritas increata, sit in homine caritatem creatam habente, movens
animam ad actum dilectionis, sicut Deus movet omnia ad suas actiones,
ad quas tamen inclinantur ex propriis formis. Et inde est quod omnia
disponit suaviter, quia omnibus dat formas et virtutes inclinantes in
id ad quod ipse movet, ut in illud tendant non coacte, sed quasi
sponte.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus est vita animae per modum
moventis, et non per modum formalis principii.
Ad secundum dicendum, quod licet ad efficaciam moventis pertineat ut
dispositionem non praeexigat in subiecto; tamen efficaciam eius
demonstrat, si dispositionem fortem imprimat in passo vel moto.
Fortis enim ignis non solum formam substantialem, sed et fortem
dispositionem inducit. Unde fortius est agens quod sic ad agendum
movet, quod etiam formam imprimit per quam agat, quam id movens quod
sic movet ad agendum, ut tamen nullam imprimat formam. Unde cum
spiritus sanctus sit virtuosissimum movens; sic movet ad diligendum,
quod etiam habitum caritatis inducit.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, qui adhaeret Deo, unus
spiritus est; non designatur unitas substantiae; sed unitas affectus,
quae est inter amantem et amatum. In qua quidem unione habitus
caritatis magis se habet ut principium amationis quam ut medium inter
amantem et amatum; nam actus dilectionis immediate transit in Deum ut
in amatum, non autem immediate in habitum caritatis.
Ad quartum dicendum, quod licet dilectio qua diligimus proximum, sit
Deus; non tamen excluditur quin praeter hanc dilectionem increatam,
sit etiam in nobis dilectio creata, qua formaliter amamus, ut dictum
est.
Ad quintum dicendum, quod Deus non solum causaliter dicitur dilectio
vel caritas, sicut causaliter tantum dicitur spes vel patientia; sed
etiam essentialiter. Non tamen excluditur quin praeter illam
dilectionem quae essentialiter Deus est, sit etiam in nobis dilectio
creata.
Et per hoc etiam patet solutio ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod auctoritas illa eamdem difficultatem
habet, sive ponatur creatus habitus caritatis in nobis, sive non.
Cum enim dicit Augustinus, quod qui diligit proximum, magis
cognoscit dilectionem qua diligit, quam proximum quem diligit,
intelligere videtur de ipso actu dilectionis. Quem quidem actum nullus
ponit esse aliquid increatum; unde ex hoc concludi non potest quod ipsa
dilectio sic nota, sit Deus; sed quod in hoc quod percipimus actum
dilectionis in nobis, sentimus in nobis ipsis quamdam Dei
participationem, quia ipse Deus dilectio est; non quod sit ipse actus
dilectionis quem percipimus.
Ad octavum dicendum, quod creatura secundum quod magis perficitur,
magis ad similitudinem Dei accedit. Unde, licet quaelibet creatura
habeat quamdam Dei similitudinem in eo quod est et bona est; creatura
tamen rationalis superaddit aliquam rationem similitudinis in eo quod
intellectualis est; et adhuc aliam in hoc quod facta est: et sic in
actu caritatis expressius percipitur Deus sicut in propinquiori
similitudine.
Ad nonum dicendum, quod caritas habitus est; et difficile mobilis;
quia non de facili, qui habet caritatem, inclinatur ad peccandum;
licet ex peccato caritas amittatur.
Ad decimum dicendum, quod caritas coniungit bono infinito, non
effective, sed formaliter; unde virtus infinita non competit
caritati, sed caritatis auctori. Competeret autem caritati virtus
infinita, si homo ad infinitum bonum per caritatem infinite
ordinaretur: quod patet esse falsum. Modus enim sequitur formam rei.
Ad undecimum dicendum, quod creatura est vanitas in quantum est ex
nihilo, non autem in quantum est similitudo Dei; et ex hac parte est
quod caritas creata veritati primae coniungit.
Ad duodecimum dicendum, quod ad haeresim Pelagianam pertinet quod
principia naturalia hominis sufficiant ad merendum vitam aeternam. Non
est autem hoc haereticum, quod aliquo creato, quod est natura quaedam
in aliquo praedicamento, mereamur. Manifestum est enim quod actibus
meremur; et tamen actus, cum sint quaedam creata, in genere aliquo
sunt, et natura quaedam sunt.
Ad decimumtertium dicendum, quod Deus esse naturale creavit sine
medio efficiente, non tamen sine medio formali. Nam unicuique dedit
formam per quam esset. Et similiter dat esse gratiae per aliquam
formam superadditam. Et tamen non est omnino simile; quia, ut dicit
Augustinus super Ioan., qui creavit te sine te, non iustificabit te
sine te. In iustificatione ergo requiritur aliqua operatio
iustificantis; et ideo requiritur quod sit ibi principium activum
formale: quod non habet locum in creatione.
Ad decimumquartum dicendum, quod agens per medium est minus efficax in
agendo, si utatur medio propter suam necessitatem. Sic autem non
utitur Deus medio in agendo, quia nullius creaturae auxilio indiget;
sed utitur mediis agentibus, ut servetur ordo in rebus. Sed si
loquamur de medio formali, manifestum est quod quanto agens est
perfectius, tanto magis formam inducit. Nam agens imperfectum non
inducit formam, sed dispositionem tantum; et tanto debiliorem quanto
est debilius.
Ad decimumquintum dicendum, quod homo et aliae rationales creaturae
consequi possunt altiorem finem quam aliae creaturae; unde, licet ad
hunc finem consequendum pluribus indigeant, nihilominus perfectiores
sunt: sicut homo est melius dispositus qui potest consequi perfectam
sanitatem per plures medicinas, quam ille qui non potest sanari
perfecte, et ideo non indiget nisi paucis medicinis.
Ad decimumsextum dicendum, quod per caritatem creatam elevatur anima
supra posse naturae, ut perfectius ordinetur ad finem, quam habeat
facultas naturae; sed tamen non sic ordinatur ad consequendum Deum
perfecte, sicut ipse perfecte se fruitur. Et hoc contingit ex hoc
quod nihil creatum sit Deo proportionatum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod licet bonum quod est Deus, sit
praesens animae per seipsum; tamen requiritur medium formale ad hoc,
quod anima perfecte ordinetur in ipsum ex parte animae, non autem ex
parte ipsius Dei.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Deus est forma per se subsistens;
non autem ita quod formaliter alicui coniungatur.
Ad decimumnonum dicendum, quod dato quod Deus per seipsum cognoscatur
ab anima (quia hoc aliam quaestionem habet); eodem modo per seipsum
diligitur, sicut per seipsum cognoscitur; ut hoc quod dico per se
accipiatur ex parte diligibilis, non autem ex parte diligentis. Non
enim Deus propter aliquid aliud diligitur ab anima, sed propter
seipsum; et tamen anima indiget aliquo formali principio ad perfecte
diligendum Deum.
Ad vicesimum dicendum, quod Deus non potest tantum diligi a nobis
quantum diligibilis est; unde non sequitur quod amor caritatis qua
diligimus Deum infinitus sit. Hoc enim non minus sequeretur de actu
quam de habitu; et tamen nullus dicere potest actum dilectionis, quo
diligimus Deum, esse aliquid increatum.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod habitus caritatis requiritur in
nobis in quantum diligimus Deum; quod aliis creaturis non convenit,
licet omnes creaturae diligantur a Deo.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod nullum accidens est dignius
subiecto quantum ad modum essendi; quia substantia est ens per se,
accidens vero ens in alio. Sed in quantum accidens est actus et forma
substantiae, nihil prohibet accidens esse dignius substantia; sic enim
comparatur ad ipsam ut actus ad potentiam, et perfectio ad
perfectibile; et sic est caritas dignior anima.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod licet lex qua diligimus Deum et
proximum, sit increata; tamen id quo formaliter Deum et proximum
diligimus, est aliquid creatum. Lex enim increata est prima mensura
et regula nostrae dilectionis.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod caritas resuscitat spiritualiter
mortuos, formaliter, sed non effective; unde non oportet quod sit
virtutis infinitae; sicut nec anima Lazari, quae formaliter Lazarum
resuscitavit, in quantum, per unionem eius ad corpus, Lazarus est
resuscitatus.
|
|