|
Et videtur quod non.
1. Virtus enim est circa difficile, secundum philosophum in VI
Ethic. Sed caritas non est circa difficile, quinimmo, ut
Augustinus dicit in Lib. de verbis domini: omnia gravia et immania,
facilia et prope nulla facit amor. Ergo caritas non est virtus.
2. Sed dicebatur, quod illud quod est virtutis, est difficile in
principio, sed facile est in fine.- Sed contra, in principio nondum
est virtus. Si igitur solum in principio sit difficile, virtus non
erit circa difficile.
3. Praeterea, difficultas in virtutibus accidit ex contrarietate;
inde enim fit difficile temperantiam servare propter contrarias
concupiscentias. Sed caritas est circa summum bonum, cui non est
aliquid contrarium. Ergo id quod est caritatis, non est difficile
neque in fine neque in principio.
4. Praeterea, diligere vel amare quoddam velle est. Sed apostolus
dicit, Rom. VII, 18: velle adiacet mihi. Ergo diligere
adiacet nobis; non ergo ad hoc aliqua virtus caritatis requiritur.
5. Praeterea, in mente nostra non est nisi intellectus et
appetitus. Sed intellectus elevatur in Deum per fidem, affectus per
spem. Non ergo oportet ponere tertiam virtutem caritatis ad elevandum
mentem in Deum.
6. Sed dicendum, quod spes elevat, sed non coniungit; unde
necessaria est caritas, quae coniungat.- Sed contra, spes, quia
non coniungit, semper distantis est; unde illis qui per beatitudinis
fruitionem coniunguntur Deo, non congruit spes. Si ergo caritas
coniungit, pari ratione non competit illis qui nondum sunt coniuncti,
scilicet existentibus in via. Sed virtus perficit nos in via; est
enim dispositio perfecti ad optimum. Ergo caritas non est virtus.
7. Praeterea, gratia sufficienter coniungit nos Deo. Non igitur
requiritur virtus caritatis ad hoc quod per ipsam Deo coniungamur.
8. Praeterea, caritas est quaedam amicitia hominis ad Deum. Sed
amicitia hominis ad hominem non numeratur a philosophis inter virtutes
politicas. Ergo nec caritas Dei debet numerari inter virtutes
theologicas.
9. Praeterea, nulla passio est virtus. Amor est passio. Ergo non
est virtus.
10. Praeterea, virtus est in medio secundum philosophum. Sed
caritas non est in medio; quia in amore Dei non potest esse aliquid
superfluum. Ergo caritas non est virtus.
11. Praeterea, affectus est magis corruptus per peccatum quam
intellectus; quia peccatum in voluntate est, ut Augustinus dicit.
Sed intellectus noster non potest Deum videre immediate per seipsum in
statu viae. Ergo nec affectus noster potest diligere Deum immediate
per seipsum in statu viae. Sed diligere Deum per seipsum attribuitur
caritati. Ergo caritas non debet inter virtutes quae perficiunt nos in
via numerari.
12. Praeterea, virtus est ultimum de potentia rei, ut dicitur in
I de caelo. Sed delectatio est ultimum quod pertinet ad affectum.
Ergo magis delectatio debet esse virtus quam amor.
13. Praeterea, omnis virtus habet debitum modum; unde dicit
Augustinus, quod peccatum, quod opponitur virtuti, est privatio
modi, speciei et ordinis. Sed caritas non habet modum; quia, sicut
dicit Bernardus, modus caritatis est sine modo diligere. Ergo
caritas non est virtus.
14. Praeterea, una virtus non denominatur ab alia; quia omnes
species eiusdem generis ex opposito dividuntur. Sed caritas
denominatur ab aliis virtutibus; dicitur enim I ad Corinth.
XIII, 4: patiens est, benigna caritas est. Ergo caritas non
est virtus.
15. Praeterea, secundum philosophum in VIII Ethic., amicitia
in quadam aequalitate consistit. Sed Dei ad nos est maxima
inaequalitas, sicut infinite distantium. Ergo non potest esse
amicitia Dei ad nos, vel nostri ad Deum; et ita caritas, quae
huiusmodi amicitiam designat, non videtur esse virtus.
16. Praeterea, amor summi boni est nobis naturalis. Sed nullum
naturale est virtus; quia virtutes non insunt nobis a natura, ut patet
in II Ethic. Ergo amor summi boni, quod est caritas, non est
virtus.
17. Praeterea, amor est excellentius timore. Sed timor, propter
sui excellentiam, non est virtus, sed donum, quod est excellentius
virtute. Ergo neque caritas est virtus, sed donum.
Sed contra, praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed actus
caritatis praecipitur in lege; dicitur enim Matth. XXII, 37,
quod primum et maximum mandatum est: dilige dominum Deum tuum. Ergo
caritas est virtus.
Respondeo. Dicendum, quod caritas absque dubio virtus est. Cum
enim virtus sit quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit;
manifestum est quod secundum propriam virtutem homo ordinatur ad
proprium bonum. Proprium autem bonum hominis oportet diversimode
accipi, secundum quod homo diversimode accipitur. Nam proprium bonum
hominis in quantum homo, est bonum rationis, eo quod homini esse est
rationale esse. Bonum autem hominis secundum quod est artifex, est
bonum artis; et sic etiam secundum quod est politicus, est bonum eius
bonum commune civitatis. Cum ergo virtus operetur ad bonum; ad
virtutem cuiuslibet requiritur quod sic se habeat quod ad bonum bene
operetur, id est voluntarie et prompte et delectabiliter, et etiam
firmiter: hae enim sunt conditiones operationis virtuosae, quae non
possunt convenire alicui operationi, nisi operans amet bonum propter
quod operatur, eo quod amor est principium omnium voluntariarum
affectionum. Quod enim amatur, desideratur dum non habetur, et
delectationem infert quando habetur et tristitiam ingerunt ea quae ad
habendo amatum impediunt. Ea etiam quae ex amore fiunt, et firmiter
et prompte et delectabiliter fiunt. Ad virtutem igitur requiritur amor
boni ad quod virtus operatur. Bonum autem ad quod operatur virtus quae
est hominis in quantum homo, est homini connaturale; unde voluntati
eius naturaliter inest huius boni amor, quod est bonum rationis. Sed
si accipiamus virtutem hominis secundum aliquam aliam considerationem
non naturalem homini, oportebit ad huiusmodi virtutem amorem illius
boni, ad quod talis virtus ordinatur, esse aliquid superadditum circa
naturalem voluntatem. Non enim artifex bene operatur nisi superveniat
ei amor boni quod per operationem artis intenditur; unde philosophus
dicit in VIII Polit., quod ad hoc quod aliquis sit bonus
politicus, requiritur quod amet bonum civitatis. Si autem homo, in
quantum admittitur ad participandum bonum alicuius civitatis, et
efficitur civis illius civitatis; competunt ei virtutes quaedam ad
operandum ea quae sunt civium, et ad amandum bonum civitatis; ita cum
homo per divinam gratiam admittatur in participationem caelestis
beatitudinis, quae in visione et fruitione Dei consistit, fit quasi
civis et socius illius beatae societatis, quae vocatur caelestis
Ierusalem secundum illud, Ephes. II, 19: estis cives sanctorum
et domestici Dei. Unde homini sic ad caelestia adscripto competunt
quaedam virtutes gratuitae, quae sunt virtutes infusae; ad quarum
debitam operationem praeexigitur amor boni communis toti societati,
quod est bonum divinum, prout est beatitudinis obiectum. Amare autem
bonum alicuius civitatis contingit dupliciter: uno modo ut habeatur;
alio modo ut conservetur. Amare autem bonum alicuius civitatis ut
habeatur et possideatur, non facit bonum politicum; quia sic etiam
aliquis tyrannus amat bonum alicuius civitatis ut ei dominetur: quod
est amare seipsum magis quam civitatem; sibi enim ipsi hoc bonum
concupiscit, non civitati. Sed amare bonum civitatis ut conservetur
et defendatur, hoc est vere amare civitatem; quod bonum politicum
facit: in tantum quod aliqui propter bonum civitatis conservandum vel
ampliandum, se periculis mortis exponant et negligant privatum bonum.
Sic igitur amare bonum quod a beatis participatur ut habeatur vel
possideatur, non facit hominem bene se habentem ad beatitudinem, quia
etiam mali illud bonum concupiscunt; sed amare illud bonum secundum
se, ut permaneat et diffundatur, et ut nihil contra illud bonum
agatur, hoc facit hominem bene se habentem ad illam societatem
beatorum. Et haec est caritas, quae Deum per se diligit, et
proximos qui sunt capaces beatitudinis, sicut seipsos; et quae
repugnat omnibus impedimentis et in se et in aliis; unde nunquam potest
esse cum peccato mortali, quod est beatitudinis impedimentum. Sic
igitur patet quod caritas non solum est virtus, sed potissima
virtutum.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus est circa illud quod in se
difficile est, sed tamen habenti virtutem fit facile.
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum. Non enim probat: manet
enim, quantum in se est, difficile illud circa quod est virtus,
adveniente virtute, sed quod facile fiat virtuoso, hoc est ex
perfectione virtutis.
Ad tertium dicendum, quod difficultas non solum est ex contrarietate,
sed etiam est ex excellentia obiecti; sic enim aliquid dicitur esse
difficile ad intelligendum quoad nos propter excellentiam
intelligibilis, non propter aliquam contrarietatem.
Ad quartum dicendum, quod illud velle quod adiacet nobis a natura,
est imperfectum et infirmum quantum ad spiritualia et gratuita; unde et
apostolus ibidem subdit: non enim quod volo bonum, hoc ago; et ideo
requiritur auxilium gratuiti doni.
Ad quintum dicendum, quod spes elevat affectum hominis in summum bonum
ut adipiscendum; sed super hoc requiritur quod illud bonum ametur ad
bonum esse hominis, ut supra, in corp. art., dictum est.
Ad sextum dicendum, quod de ratione caritatis seu amoris est, quod
coniungat secundum affectum; quae scilicet coniunctio intelligitur
quantum ad hoc quod homo amicum reputat quasi alterum se, et vult ei
bonum sicut et sibi. Sed coniungere secundum rem, non est de ratione
caritatis, et ideo potest esse et habiti et non habiti. Sed non
habitum facit desiderare; in habito vero, facit delectari.
Ad septimum dicendum, quod gratia coniungit nos Deo per modum
assimilationis; sed requiritur quod uniamur ei per operationem
intellectus et affectus, quod fit per caritatem.
Ad octavum dicendum, quod amicitia non ponitur virtus, sed consequens
virtutem; quia ex hoc ipso quod aliquis habet virtutem et amat bonum
rationis, consequitur ex ipsa inclinatione virtutis quod diligat sibi
similes, scilicet virtuosos, in quibus bonum rationis viget. Sed
amicitia quae est ad Deum, in quantum est beatus et beatitudinis
auctor, oportet praestitui ad virtutes quae in illam beatitudinem
ordinant; et ideo, cum non sit consequens ad alias virtutes, sed
praeambulum, ut ostensum est, oportet quod ipsa sit per se virtus.
Ad nonum dicendum, quod amor, secundum quod est in sensitiva parte,
est passio: qui quidem amor est boni secundum sensum. Talis autem
amor non est amor caritatis; unde ratio non sequitur.
Ad decimum dicendum, quod hoc quod dicit philosophus, virtutem esse
in medio; intelligitur de virtutibus moralibus; non autem est verum de
virtutibus theologicis, inter quas est caritas, ut alibi, quaest.
praeced., art. 10, ostensum est.
Ad undecimum dicendum, quod bonum intellectum movet voluntatem; et
ideo licet intellectus per aliqua media Deum intelligat ut summum
bonum, ex hoc ipso movet voluntatem, ut sic possit immediate amari,
licet per media cognoscatur: quia hoc ipsum quo determinatur cognitio
intellectus, movet affectum.
Ad duodecimum dicendum, quod delectatio non importat operationem, sed
aliquid consequens ad operationem; unde, cum virtus sit operationis
principium, delectatio non ponitur inter virtutes, sed inter fructus,
ut patet Galat. V, 22: fructus autem spiritus est caritas,
gaudium, pax, patientia.
Ad decimumtertium dicendum, quod obiectum caritatis transcendit omnem
facultatem humanam, scilicet Deus; unde quantumcumque voluntas humana
conetur ad amandum Deum, non potest attingere ut amet eum quantum est
amandus. Et ideo dicitur non habere modum caritas, quia non est
aliquis terminus fixus divinae dilectionis ultra quem, si diligatur,
sit contra rationem virtutis, sicut accidit in virtutibus moralibus,
quae consistunt in medio; hoc enim ipsum quod est non habere sic
modum, est caritatis modus. Ex hoc igitur non potest concludi quod
caritas non sit virtus; sed quod non consistat in medio, sicut
virtutes morales.
Ad decimumquartum dicendum, quod caritas dicitur patiens et benigna,
quasi denominata ab aliis virtutibus, in quantum producit actus omnium
virtutum.
Ad decimumquintum dicendum, quod caritas non est virtus hominis in
quantum est homo, sed in quantum per participationem gratiae fit Deus
et filius Dei, secundum illud I Ioan. III, 1: videte qualem
caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus.
Ad decimumsextum dicendum, quod amor summi boni, prout est principium
esse naturalis, inest nobis a natura; sed prout est obiectum illius
beatitudinis quae totam capacitatem naturae creatae excedit, non inest
nobis a natura, sed est supra naturam.
Ad decimumseptimum dicendum, quod dona perficiunt virtutes elevando
eas supra modum humanum, sicut donum intellectus virtutem fidei, et
donum timoris virtutem temperantiae in recedendo a delectabilibus ultra
humanum modum. Sed circa amorem Dei non inest aliqua imperfectio,
quam oporteat per aliquod donum perfici; unde caritas non ponitur donum
virtutis, quae tamen excellentior est omnibus donis.
|
|