|
Et videtur quod non.
1. Forma enim dat esse et speciem ei cuius est forma. Sed caritas
non dat esse et speciem cuilibet virtuti. Ergo caritas non est forma
aliarum virtutum.
2. Praeterea, formae non est forma. Sed omnes virtutes sunt
formae; sunt enim perfectiones quaedam. Ergo caritas non est forma
virtutum.
3. Praeterea, forma cadit in definitione eius cuius est forma. Sed
caritas non cadit in definitione virtutum. Ergo caritas non est forma
virtutum.
4. Praeterea, ea quae dividuntur ex opposito, non ita se habent,
quod unum sit forma alterius. Sed caritas ex opposito dividitur aliis
virtutibus, ut patet I ad Cor. XIII, 13: nunc autem manent
fides, spes, caritas, tria haec. Ergo caritas non est forma
virtutum.
5. Sed dicendum, quod caritas non est forma intrinseca virtutum,
sed exemplaris.- Sed contra, exemplatum trahit speciem ab
exemplari. Si igitur caritas est forma exemplaris omnium virtutum,
omnes virtutes trahunt speciem ab ipsa. Ergo omnes virtutes essent
unius speciei; quod est falsum.
6. Praeterea, forma exemplaris est ad quam aliquid fit. Non ergo
est necessaria nisi ad hoc quod res fiat. Si ergo caritas est forma
exemplaris virtutum, non erit necessaria caritas nisi ad generationem
virtutum. Et ideo virtutibus habitis, non erit necessarium habere
caritatem; quod patet esse falsum.
7. Praeterea, exemplar est necessarium facienti, non autem utenti
iam facto; sicut exemplar est necessarium ad transcribendum librum,
non autem ad utendum libro iam scripto. Si igitur caritas est forma
exemplaris virtutum, non competit nobis, qui virtutibus utimur, sed
Deo, qui in nobis virtutes operatur.
8. Praeterea, exemplar potest esse sine exemplato. Si igitur
caritas sit forma exemplaris virtutum, sequitur quod possit esse sine
aliis virtutibus; quod est falsum.
9. Praeterea, quaelibet virtus habet formam a suo fine et obiecto.
Quod autem est per se formatum, non indiget formari ab alio; et ita
caritas non est forma virtutum.
10. Praeterea, natura semper facit quod melius est. Multo igitur
magis Deus. Sed melius est aliquid esse formatum quam informe. Cum
igitur virtutes in nobis operetur Deus, videtur quod faciat eas
formatas; et ita non indigent formari a caritate.
11. Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen. Sed lumen est
forma eorum quae videntur in lumine. Ergo, sicut lux corporalis est
forma colorum, sic fides est forma caritatis et aliarum virtutum; non
autem caritas.
12. Praeterea, ordo perfectionum est secundum ordinem
perfectibilium. Sed virtutes sunt perfectiones potentiarum animae.
Ergo secundum ordinem potentiarum est ordo virtutum. Sed inter alias
potentias animae altior est intellectus ipsa voluntate. Ergo et fides
est altior caritate; et ita fides magis est forma caritatis quam e
converso.
13. Praeterea, sicut se habent virtutes morales ad invicem, ita et
theologicae. Sed prudentia, quae est in vi cognitiva, informat alias
virtutes quae sunt in vi appetitiva, scilicet iustitiam,
fortitudinem, temperantiam et huiusmodi. Ergo et fides, quae in
cognitiva est, informat caritatem, quae est in appetitiva, et non e
converso.
14. Praeterea, forma virtutis est modus eius. Sed rationis est
imponere modum appetitui, et non e converso. Ergo fides, quae est in
ratione, magis est forma caritatis, quae est in parte appetitiva,
quam e converso.
15. Praeterea, Matth. I, 2, super illud, Abraham genuit
Isaac, Isaac genuit Iacob, dicit Glossa, quod fides genuit spem
et spes caritatem. Sed omne genitum recipit formam a generante. Ergo
caritas recipit formam a fide et spe, et non e converso.
16. Praeterea, in uno et eodem, potentia praecedit actum tempore.
Si igitur caritas comparetur ad alias virtutes ut actus et forma,
sequetur quod aliae virtutes prius tempore sint in homine quam caritas;
quod est falsum.
17. Praeterea, informatio in moralibus est ex fine. Sed omnes
virtutes ordinantur, sicut in finem ultimum, in visionem Dei, quae
est tota merces, ut Augustinus dicit, et quae succedit fidei. Ergo
omnes aliae virtutes formam recipiunt ex fine fidei; et sic videtur
quod fides sit forma caritatis magis quam e converso.
18. Praeterea, finis efficiens et forma non incidunt in idem
numero, secundum philosophum in II Phys. Sed caritas est finis
virtutum et motor earum. Ergo non est forma ipsarum.
19. Praeterea, illud a quo est principium essendi, est forma.
Sed principium esse spiritualis est gratia, secundum illud I
Corinth. c. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Ergo gratia
Dei est forma virtutum, et non caritas.
Sed contra, est quod Ambrosius dicit, quod caritas est forma et
mater virtutum.
Respondeo. Dicendum, quod caritas est forma virtutum, motor et
radix. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod de habitibus oportet
nos secundum actus iudicare; unde quando id quod est unius habitus,
est ut formale in actu alterius habitus, oportet quod unus habitus se
habeat ad alium ut forma. In omnibus autem actibus voluntariis id quod
est ex parte finis, est formale: quod ideo est, quia unusquisque
actus formam et speciem recipit secundum formam agentis, ut calefactio
secundum calorem. Forma autem voluntatis est obiectum ipsius, quod
est bonum et finis, sicut intelligibile est forma intellectus; unde
oportet quod id quod est ex parte finis, sit formale in actu
voluntatis. Unde idem specie actus, secundum quod ordinatur ad unum
finem, cadit sub forma virtutis; et secundum quod ordinatur ad alium
finem, cadit sub forma vitii; ut patet de eo qui dat eleemosynam vel
propter Deum, vel propter inanem gloriam. Actus enim unius vitii,
secundum quod ordinatur ad finem alterius vitii, recipit formam eius;
utpote qui furatur ut fornicetur, materialiter quidem fur est,
formaliter vero intemperatus. Manifestum est autem quod actus omnium
aliarum virtutum ordinatur ad finem proprium caritatis, quod est eius
obiectum, scilicet summum bonum. Et de virtutibus quidem moralibus
manifestum est: nam huiusmodi virtutes sunt circa quaedam bona creata
quae ordinantur ad bonum increatum sicut ad ultimum finem. Sed de
virtutibus aliis theologicis idem manifestum est: nam ens increatum est
quidem obiectum fidei, ut verum; et in quantum est appetibile, habet
rationem boni. Et sic tendit fides in ipsum, in quantum est
appetibile, cum nullus credat nisi volens. Spei autem obiectum licet
sit ens increatum, in quantum est bonum, tamen dependet ab obiecto
caritatis: est enim bonum, obiectum spei, in quantum est desiderabile
et consequibile: nullus enim desiderat consequi aliquod bonum nisi per
hoc quod amat ipsum. Unde manifestum est quod in actibus omnium
virtutum est formale id quod est ex parte caritatis; et pro tanto
dicitur forma omnium virtutum, in quantum scilicet omnes actus omnium
virtutum ordinantur in summum bonum amatum, ut ostensum est. Et quia
praecepta legis sunt de actibus virtutum; inde est quod apostolus
dicit, I Timoth. cap. I, 5, quod finis praecepti est caritas.
Et hinc etiam apparet, quomodo caritas sit motor omnium virtutum; in
quantum scilicet importat actus omnium aliarum virtutum. Omnis enim
virtus vel potentia superior dicitur movere per imperium inferiorem, ex
eo quod actus inferioris ordinatur ad finem superioris; sicut
aedificativa imperat caementariae, eo quod actus caementariae artis
ordinatur ad formam domus, quae est finis aedificativae. Unde cum
omnes aliae virtutes ordinentur ad finem caritatis, ipsa imperat actus
omnium virtutum, et ex hoc dicitur motor earum. Et quia mater dicitur
quae in se accipit et concipit; ideo dicitur caritas mater omnium
virtutum, in quantum ex conceptione sui finis producitur actus omnium
virtutum; et eadem etiam ratione dicitur radix virtutum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet caritas non det unicuique virtuti
propriam speciem, dat tamen unicuique virtuti communem speciem
virtutis, secundum quod loquimur de virtute prout est principium
merendi.
Ad secundum dicendum, quod formae non est forma, ita quod una forma
praestet subiectum alteri. Nihil tamen prohibet plures formas in eodem
subiecto esse secundum quemdam ordinem; scilicet ut una sit formalis
respectu alterius, sicut color est formalis respectu superficiei. Et
hoc modo caritas potest esse forma aliarum virtutum.
Ad tertium dicendum, quod caritas cadit in definitione virtutis
meritoriae, ut patet per definitionem Augustini, dicentis, quod
virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur: non enim recte
vivitur nisi per hoc quod vita nostra ordinatur in Deum; quod caritas
facit.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de forma quae intrat
constitutionem rei. Sic autem caritas non dicitur forma virtutum, sed
alio modo; ut supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod caritas, cum sit communis forma virtutum,
trahit quidem virtutes in unam speciem communem, non autem in unam
speciem propriam, quae dicitur species specialissima.
Ad sextum dicendum, quod caritas potest dici forma exemplaris
virtutum, non ad cuius similitudinem virtutes generentur, sed in
quantum ad eius similitudinem quodammodo operantur; et ideo, quamdiu
necesse est operari secundum virtutem, necessaria est caritas.
Ad septimum dicendum, quod licet creare virtutes sit Dei tantum,
tamen operari secundum virtutem, est etiam hominis habentis virtutem;
et ideo indiget caritate.
Ad octavum dicendum, quod caritas quantum ad actum non solum habet
exemplaritatem, sed etiam virtutem motivam et effectivam. Exemplar
autem effectivum non est sine exemplato, quia producit illud in esse;
et sic caritas non est sine aliis virtutibus.
Ad nonum dicendum, quod a proprio fine et a proprio obiecto quaelibet
virtus habet formam specialem, per quam est haec virtus; sed a
caritate habet quamdam formam communem, secundum quam est meritoria
vitae aeternae.
Ad decimum dicendum, quod Deus facit in nobis virtutes formatas
speciali forma et generali: speciali quidem ex obiecto et fine,
generali autem ex caritate.
Ad undecimum dicendum, quod lumen est forma colorum, in quantum sunt
visibiles actu per lucem, et similiter fides est forma virtutum, in
quantum sunt a nobis cognoscibiles: quod enim est virtuosum vel contra
virtutem per fidem cognoscimus. Sed in quantum virtutes sunt
operativae, per caritatem informantur.
Ad duodecimum dicendum, quod intellectus simpliciter est prior
voluntate, quia bonum intellectum est obiectum voluntatis. Sed tamen
in operando et movendo prior est voluntas. Non enim intellectus
intelligit et movet nisi voluntate accedente; unde etiam ipsum
intellectum movet voluntas, in quantum est operativus: utimur enim
intellectu quando volumus. Unde, cum credere sit intellectus a
voluntate moti (credimus enim aliquid quia volumus); sequitur quod
magis caritas det formam fidei quam e converso.
Ad decimumtertium dicendum, quod actus voluntatis est secundum ordinem
volentis ad res ipsas prout in se sunt. Actus autem intellectus est
secundum quod res intellectae sunt in intelligente: unde quando res
sunt infra intelligentem, intellectus illarum est dignior voluntate:
quia tunc altiori modo sunt in intellectu res quam in seipsis, cum omne
quod est in altero, sit in eo per modum eius in quo est; sed quando
res sunt altiores intelligente, tunc voluntas altius ascendit quam
possit pertingere intellectus. Et inde est quod in moralibus quae sunt
infra hominem, virtus cognoscitiva informat virtutes appetitivas,
sicut prudentia alias virtutes morales; in virtutibus autem
theologicis, quae sunt circa Deum, virtus voluntatis, scilicet
caritas, informat virtutem intellectus scilicet fidem.
Ad decimumquartum dicendum, quod rationalis vis dat modum appetitivae
in his quae sunt infra nos, non autem in his quae sunt supra nos, ut
dictum est art. 1 huius quaest., et quaest. praeced. art. 10 et
11.
Ad decimumquintum dicendum, quod fides praecedit spem, et spes
caritatem, ordine generationis, sicut imperfectum praecedit
perfectum; sed caritas in ordine perfectionis praecedit et fidem et
spem; et propter hoc dicitur esse forma earum, sicut perfectum
imperfecti.
Ad decimumsextum dicendum, quod caritas non est forma virtutum quae
sit pars essentiae virtutum, ut oporteat eam sequi tempore virtutes,
vel aliquam materiam virtutum, sicut in formis rerum generatarum: sed
est forma quasi informans; unde oportet esse naturaliter priorem aliis
virtutibus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ipsa visio, in quantum est finis ut
bonum quoddam, est obiectum caritatis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod forma intrinseca non potest esse
finis rei, licet sit finis generationis rei. Caritas autem non est
forma intrinseca, ut dictum est, sed ex hoc ipso quod trahit alias
virtutes ad suum finem, format virtutes, ut ex dictis patet.
Ad decimumnonum dicendum, quod gratia Dei dicitur esse forma
virtutum, in quantum dat esse spirituale animae, ut sit susceptiva
virtutum; sed caritas est forma virtutum in quantum format operationes
earum ut dictum est in corpore articuli.
|
|