|
Et videtur quod non.
1. Habitus enim distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed
caritas habet duo obiecta: Deum et proximum. Ergo non est una
virtus, sed duae.
2. Sed dicebatur, quod unum illorum obiectorum est principalius,
scilicet Deus; non enim diligit caritas proximum nisi propter
Deum.- Sed contra, philosophus dicit in IX Ethicor., quod
amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt ad
seipsum. Sed id quod est principium et causa, est potissimum in
unoquoque genere. Ergo homo ex caritate diligit seipsum tamquam
principale obiectum, et non Deum.
3. Praeterea, I Ioan., IV, 20, dicitur: qui fratrem
suum, quem videt, non diligit; Deum, quem non videt, quomodo
potest diligere? Magis ergo videtur quod debeat diligere proximum quam
Deum. Proximus ergo est magis diligibilis quam Deus; et ita videtur
esse principalius obiectum caritatis.
4. Praeterea, nihil amatur nisi cognitum, ut Augustinus dicit in
Lib. de Trin. Sed proximus magis cognoscitur quam Deus. Ergo
etiam magis diligitur; et sic videtur quod caritas non sit una virtus.
5. Praeterea, omnis virtus habet proprium modum quem in suis actibus
ponit: iustus enim est qui non solum iusta, sed iuste operatur. Sed
caritas ponit duos modos in suis actibus; nam caritate diligit Deum
aliquis ex toto corde, proximum autem sicut seipsum. Ergo caritas non
est una virtus.
6. Praeterea, praecepta legis ordinantur ad virtutes, quia intentio
legislatoris est facere homines virtuosos, ut dicitur in II
Ethicor. Sed de caritate dantur duo praecepta, scilicet: diliges
dominum Deum tuum, et diliges proximum tuum. Ergo caritas non est
una virtus.
7. Praeterea, sicut diligimus Deum et proximum, ita et honorare
debemus. Sed alio honore honoramus Deum et proximum nam Deum
honoramus latria, proximum dulia sola. Ergo alia est caritas qua
diligimus Deum, et alia qua diligimus proximum.
8. Praeterea, virtus est qua recte vivitur. Sed ad aliam vitam
pertinet diligere Deum, et ad aliam diligere proximum; nam diligere
Deum videtur ad contemplativam vitam pertinere, diligere proximum ad
activam. Ergo caritas Dei et proximi non est una virtus.
9. Praeterea, secundum philosophum in I Physic., unum dicitur
tripliciter: continuitate, indivisibilitate et ratione. Sed caritas
non est una continuitate, quia neque est corpus, neque forma
corporis; neque est una indivisibilitate quia sic neque finita neque
infinita esset; nec ratione, quia sic synonyma sunt unum, ut vestis
et indumentum. Ergo caritas non est una.
10. Praeterea, minime habent de ratione unius quae sunt unum
proportione tantum: unde quae non sunt proportione unum, neque sunt
unum specie neque genere neque numero, ut dicitur in V Metaph. Sed
caritas est circa aeternum, scilicet Deum et proximum; quae sunt
improportionalia. Ergo caritas nullo modo est una virtus.
11. Praeterea, secundum philosophum in VIII Ethic., amicitia
perfecta non habetur ad multos. Sed caritas qua diligitur Deus et
proximus, est perfectissima amicitia. Ergo non habetur ad multos; et
ita non eadem caritate diligitur Deus et proximus.
12. Praeterea, virtus in cuius actu sufficit non tristari, est
alia a virtute quae delectabiliter operatur, sicut fortitudo a
iustitia. Sed in actu caritatis quantum ad aliqua obiecta sufficit non
tristari, sicut cum diligimus inimicos: in aliquibus etiam oportet
delectari, sicut cum diligimus Deum et amicos. Ergo caritas non est
una virtus, sed alia et alia.
1. Sed contra. Quaecumque ita se habent quod unum intelligitur in
alio, illa sunt unum. Sed in dilectione proximi intelligitur dilectio
Dei, et e converso, ut dicit Augustinus, VII de Trinit. Ergo
est eadem caritas qua diligimus Deum et proximum.
2. Praeterea, in quolibet genere est unum primum movens. Sed
caritas est motor omnium virtutum. Ergo est una.
Respondeo. Dicendum, quod caritas est una virtus. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod unitas cuiuslibet potentiae vel habitus
ex obiecto consideranda est; et hoc ideo, quia potentia hoc ipsum quod
est, dicitur in ordine ad possibile, quod est obiectum. Et sic ratio
et species potentiae ex obiecto accipitur; et similiter est de habitu,
qui nihil est aliud quam dispositio potentiae perfectae ad suum
obiectum. Sed in obiecto consideratur aliquid ut formale et aliquid ut
materiale. Formale autem in obiecto est id secundum quod obiectum
refertur ad potentiam vel habitum; materiale autem id in quo hoc
fundatur: ut si loquamur de obiecto potentiae visivae, obiectum eius
formale est color, vel aliquid huiusmodi, in quantum enim aliquid
coloratum est, in tantum visibile est; sed materiale in obiecto est
corpus cui accidit color. Ex quo patet quod potentia vel habitus
refertur ad formalem rationem obiecti per se; ad id autem quod est
materiale in obiecto, per accidens. Et ea quae sunt per accidens non
variant rem, sed solum ea quae sunt per se: ideo materialis diversitas
obiecti non diversificat potentiam vel habitum, sed solum formalis.
Una est enim potentia visiva, qua videmus et lapides et homines et
caelum, quia ista diversitas obiectorum est materialis, et non
secundum formalem rationem visibilis. Sed gustus differt ab olfactu
secundum differentiam saporis et odoris, quae sunt per se sensibilia.
Et hoc etiam oportet in caritate considerare. Manifestum est enim
quod aliquem possumus diligere dupliciter: uno modo ratione sui
ipsius, alio modo ratione alterius. Ratione autem sui ipsius aliquem
diligimus, quando cum ratione boni proprii diligimus, utpote quia est
in se honestus, vel nobis delectabilis, aut utilis. Ratione autem
alterius diligimus aliquem quando diligimus ipsum quia attinet alii quem
diligimus. Ex hoc enim ipso quod diligimus aliquem secundum se,
diligimus omnes et familiares et consanguineos et amicos ipsius, in
quantum ei attinent; sed tamen in omnibus illis est una ratio formalis
dilectionis, scilicet bonum illius, quem ratione sui diligimus, et
ipsum quodammodo in omnibus aliis diligimus. Sic igitur dicendum,
quod caritas diligit Deum ratione sui ipsius; et ratione eius diligit
omnes alios in quantum ordinantur ad Deum: unde quodammodo Deum
diligit in omnibus proximis; sic enim proximus caritate diligitur,
quia in eo est Deus, vel ut in eo sit Deus. Unde manifestum est
quod est idem habitus caritatis quo Deum et proximum diligimus. Sed
si diligeremus proximum ratione sui ipsius, et non ratione Dei, hoc
ad aliam dilectionem pertineret: puta ad dilectionem naturalem, vel
politicam, vel ad aliquam aliarum quas philosophus tangit in VIII
Ethic.
Ad primum ergo dicendum, quod proximus non diligitur nisi ratione
Dei; unde ambo sunt unum obiectum dilectionis, formaliter loquendo,
licet materialiter sint duo.
Ad secundum dicendum, quod cum amor respiciat bonum, secundum
diversitatem boni est diversitas amoris. Est autem quoddam bonum
proprium alicuius hominis in quantum est singularis persona; et quantum
ad dilectionem respicientem hoc bonum, unusquisque est sibi principale
obiectum dilectionis. Est autem quoddam bonum commune quod pertinet ad
hunc vel ad illum in quantum est pars alicuius totius, sicut ad
militem, in quantum est pars exercitus, et ad civem, in quantum est
civitatis; et quantum ad dilectionem respicientem hoc bonum,
principale obiectum dilectionis est illud in quo principaliter illum
bonum consistit, sicut bonum exercitus in duce, et bonum civitatis in
rege; unde ad officium boni militis pertinet ut etiam salutem suam
negligat ad conservandum bonum ducis; sicut etiam homo naturaliter ad
conservandum caput, brachium exponit. Et hoc modo caritas respicit
sicut principale obiectum, bonum divinum, quod pertinet ad
unumquemque, secundum quod esse potest particeps beatitudinis; unde ea
sola ex caritate diligimus quae nobiscum beatitudinem participare
possunt, ut Augustinus dicit in Lib. de doctrina Christiana.
Ad tertium dicendum, quod Ioannes argumentatur a maiori, negando,
non quod proximus magis debeat diligi; sed quia magis est in promptu ut
diligatur, quia homines proniores sunt ad diligendum visibilia quam
invisibilia.
Ad quartum dicendum, quod licet cognitum diligatur, tamen non
sequitur quod magis cognitum magis diligatur. Non enim ea ratione
aliquid diligitur quia cognoscitur, sed quia est bonum; unde quod est
magis bonum, magis est diligibile, licet non sit magis cognitum;
sicut homo minus diligit aliquem servum, vel etiam equum, quem in
continuo usu habet, quam aliquem bonum hominem quem tantum fama
cognoscit.
Ad quintum dicendum, quod caritas respicit ut formale obiectum, bonum
divinum, sicut dictum est, art. praec. et in corp. huius art.,
quod quidem bonum diversimode se habet ad ipsum Deum et ad proximum,
et ideo oportet quod habeat diversum modum circa principale obiectum et
secundarium; unde circa principale obiectum habet unum modum tantum.
Ad sextum dicendum, quod praecepta legis sunt de actibus virtutum, et
non de habitibus; unde ex diversitate praeceptorum non potest concludi
diversitas habituum, sed diversitas actuum; qui tamen pertinent ad
unum habitum, propter rationem formalem.
Ad septimum dicendum, quod in proximo honoratur etiam bonum proprium
ipsius; et ideo alius honor debetur proximo, et alius Deo.
Ad octavum dicendum, quod tam dilectio proximi quam dilectio Dei
continetur sub contemplativa vita, ut Gregorius dicit super
Ezechiel. Nam oratio, quae maxime ad contemplativam vitam pertinere
videtur, ad Deum pro proximis fit. Sed tamen principium vitae
activae praecipue est amor Dei in seipso. Nec tamen sequitur, si
caritas est principium diversorum, quod caritas non sit una.
Ad nonum dicendum, quod caritas non est una continuitate; sed potest
dici una indivisibilitate, in quantum est una forma simplex. Non enim
dicitur finita vel infinita secundum quantitatem dimensivam, sed
secundum quantitatem virtutis. Sed sic non agimus hic de virtute
caritatis, sed secundum quod est una ratione: non quidem una numero,
ut tunica et vestis; sed ratione speciei, sicut Socrates et Plato
sunt unum in ratione hominis.
Ad decimum dicendum, quod ratio illa procederet, si temporale ratione
sui esset obiectum caritatis, et non ratione aeterni, ut dictum est.
Ad undecimum dicendum, quod amicitia perfecta non habetur ad multos,
ita quod ad unumquemque sit ratione sui ipsius; sed quanto amicitia est
perfectior ad unum ratione eius, tanto ad plures se posset extendere
ratione ipsius. Et sic caritas, quia perfectissima amicitia est, ad
Deum se extendit, et ad omnes qui possunt percipere Deum; et non
solum ad notos, sed etiam ad inimicos.
Ad duodecimum dicendum, quod virtus quae delectabiliter operatur circa
principale obiectum, potest eadem circa aliquod accessorium non
delectabiliter, sed sine tristitia, operari; et hoc modo caritas
delectabiliter operatur in principali obiecto, licet difficultatem
patiatur in aliquo secundario obiecto, ita ut sufficiat sine tristitia
operari.
|
|