|
Et videtur quod non.
1. Illud enim quod ponitur in definitione cuiuslibet virtutis, non
est virtus specialis: quia virtus generalis ponitur in definitione
cuiuslibet specialis virtutis. Sed caritas ponitur in definitione
cuiuslibet virtutis: dicit enim Hieronymus: ut breviter communem
definitionem virtutis complectar; virtus est caritas, qua diligimus
Deum et proximum. Ergo caritas non est virtus specialis, ab aliis
distincta.
2. Praeterea, caritas qua diligimus proximum, non est virtus
distincta a caritate qua diligimus Deum, quia caritas diligit proximum
propter Deum. Sed omnis virtus diligit proximum propter Deum. Ergo
nulla virtus distinguitur a caritate.
3. Praeterea, distinctiones habituum attenduntur secundum actus
virtutum. Sed caritas operatur actus omnium aliarum virtutum: caritas
est patiens, est benigna, ut dicitur I ad Corinth., XIII,
4. Ergo caritas non est virtus ab aliis distincta.
4. Praeterea, bonum est obiectum generale omnium virtutum: nam
virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. Sed
bonum est obiectum caritatis. Ergo caritas habet obiectum generale;
et ita est generalis virtus.
5. Praeterea, una perfectio est unius perfectibilis. Sed caritas
est perfectio multorum perfectibilium, id est omnium virtutum. Ergo
non est una.
6. Praeterea, idem habitus non potest esse in diversis subiectis.
Sed caritas est in diversis subiectis: iubemur enim Deum diligere ex
tota mente, ex tota anima, ex toto corde, ex tota fortitudine. Ergo
caritas non est virtus una.
7. Praeterea, virtus ad tollenda peccata ordinatur. Sed caritas
sufficit ad tollenda omnia peccata; quia minima caritas resistere
potest cuilibet tentationi. Ergo caritas facit id quod est omnium
virtutum; et ita non videtur esse virtus specialis.
8. Praeterea, unicuique virtuti speciali opponitur aliquod peccatum
speciale. Sed caritati contrariantur omnia peccata: quia per
quodlibet peccatum mortale perditur caritas. Ergo caritas non est
virtus specialis.
9. Praeterea, nulla virtus est necessaria nisi ad recte operandum.
Sed sola caritas sufficienter nos dirigit ad recte operandum; dicit
enim Augustinus: habe caritatem, et fac quidquid vis. Ergo praeter
caritatem non est aliqua alia virtus; et ita non est virtus specialis
distincta ab aliis.
10. Praeterea, habitus virtutum necessarii sunt ad hoc quod homo
prompte et delectabiliter operetur: nullus enim est iustus qui non
gaudet iusta operatione, ut dicitur in I Ethic. Sed ad omnia
prompte et delectabiliter operanda sufficit caritas: quia dicit
Augustinus in Lib. de verbis domini: omnia gravia et immania,
facilia et prope nulla facit amor. Ergo praeter caritatem non est
necessaria aliqua alia virtus.
11. Praeterea, ea quae sunt distincta ad invicem, habent
distinctam generationem et corruptionem. Sed caritas et aliae virtutes
non habent distinctam generationem et corruptionem; quia simul cum
caritate et infunduntur et perduntur aliae virtutes. Ergo caritas non
est specialis virtus.
Sed contra, est quod apostolus, I ad Cor., cap. XIII,
13, condividit eam aliis virtutibus, dicens: nunc autem manent
fides, spes, caritas, tria haec.
Respondeo. Dicendum, quod caritas est quaedam virtus specialis,
distincta ab aliis virtutibus. Ad cuius evidentiam considerandum est,
quod quandocumque aliquis actus dependet a pluribus principiis,
secundum ordinem se habentibus, ad perfectionem illius actus requiritur
quod quodlibet illorum principiorum sit perfectum. Si enim sit
imperfectio in primo, sive in medio, vel in ultimo, sequitur actus
imperfectus; sicut, si desit peritia artis artifici, sive recta
dispositio in instrumento, opus sequitur imperfectum. Et hoc etiam in
ipsis potentiis animae considerari potest. Si enim sit recta ratio,
quae est motiva inferiorum potentiarum, et concupiscibilis sit
indisposita, operabitur quidem aliquis secundum rationem, sed operatio
erit imperfecta, quia habebit impedimentum ex concupiscibili
indisposita ad contrarium trahente; sicut circa continentem apparet:
et ideo praeter prudentiam, quae perficit rationem, necesse est, ad
hoc quod homo recte se habeat circa concupiscibilia, quod habeat
temperantiam, ad hoc quod prompte operetur et sine impedimento. Et
sicut est in diversis potentiis, quarum una movet aliam; idem est
etiam considerare secundum diversa obiecta quorum unum ordinatur ad
alterum sicut ad finem: una enim et eadem potentia, secundum quod est
finis, non solum aliam potentiam, sed etiam seipsam, movet in ea quae
sunt ad finem. Et ideo ad rectam operationem, aliquem non solum
oportet bene dispositum esse ad finem, sed etiam bene dispositum ad ea
quae sunt ad finem: alias sequitur operatio impedita; ut patet in eo
qui bene est dispositus ad bene appetendam sanitatem, sed male est
dispositus ad sumendum ea quae sunt sanativa. Et sic manifestum est
quod, cum per caritatem homo disponatur ut bene se habeat ad ultimum
finem, necesse est ut habeat alias virtutes, quibus bene disponatur ad
ea quae sunt ad finem. Est ergo caritas alia ab his quae ordinantur ad
ea quae sunt ad finem, licet illa quae ordinatur ad finem, sit
principalior, et architectonica, respectu earum quae ordinantur in ea
quae sunt ad finem; sicut medicinalis respectu pigmentariae, et
militaris respectu equestris. Unde manifestum fit quod necesse est
caritatem esse quamdam virtutem specialem distinctam ab aliis
virtutibus, sed principalem et motivam respectu earum.
Ad primum ergo dicendum, quod illa definitio datur per causam, in
quantum caritas est causa omnium aliarum virtutum.
Ad secundum dicendum est, quod caritas in diligendo proximum habet
Deum ut rationem formalem obiecti, et non solum ut finem ultimum, ut
ex supradictis, art. praec., patet: sed aliae virtutes habent Deum
non ut rationem formalem obiecti, sed ut ultimum finem. Et ideo, cum
dicitur quod caritas diligit proximum propter Deum, illud propter
denotat non solum causam materialem, sed quodammodo formalem. Cum
autem dicitur de aliis virtutibus quod operantur propter Deum, illud
propter denotat causam finalem tantum.
Ad tertium dicendum, quod caritas non producit actus aliarum virtutum
elicitive, sed imperative tantum. Elicit enim virtus illos actus
tantum qui sunt secundum rationem propriae formae, sicut iustitia recte
facere, et temperantia temperanter; sed imperare dicitur omnes actus
quos ad finem suum advocat.
Ad quartum dicendum, quod bonum commune non est obiectum caritatis,
sed summum bonum; et ideo non sequitur quod caritas sit generalis
virtus sed quod sit summa virtutum.
Ad quintum dicendum, quod caritas non est perfectio intrinseca aliarum
virtutum, sed extrinseca, ut supra, art. 3 huius quaest., dictum
est; unde ratio non sequitur.
Ad sextum dicendum, quod caritas est, sicut in subiecto, in una
tantum potentia, scilicet in voluntate, quae per imperium movet alias
potentias; et secundum hoc Deum iubemur ex tota mente et anima
diligere, ut omnes vires animae nostrae advocentur in obsequium divini
amoris.
Ad septimum dicendum, quod sicut caritas imperat aliarum virtutum
actus, ita per modum imperii excludit peccata eis contraria; et
secundum hunc modum caritas resistit tentationibus; sed tamen necesse
est esse alias virtutes, quae directe et elicitive peccata excludant.
Ad octavum dicendum est, quod sicut actus aliarum virtutum ordinantur
ad finem quod est obiectum caritatis; ita et peccata quae sunt contra
alias virtutes, habent oppositionem ad finem, qui est obiectum
caritatis: et ex hoc contingit quod contraria aliarum virtutum,
scilicet peccata, caritatem expellant.
Ad nonum dicendum, quod licet caritas sufficienter per modum imperii
in omnibus nos dirigat quae ad rectam vitam pertinent; tamen
requiruntur aliae virtutes quae eliciendo actus exequantur imperium
caritatis, ad hoc quod homo prompte et sine impedimento operetur.
Ad decimum dicendum, quod contingit aliquid esse propter finem quod
tamen secundum se est difficile et triste; sicut cum aliquis accipit
medicinam amaram libenter propter sanitatem, licet in ipsa sumptione
multum affligatur. Caritas igitur facit omnia esse delectabilia ex
fine; sed requiruntur aliae virtutes, quae faciant ea quae sunt
virtuosa secundum se delectabilia, ad hoc quod facilius operemur.
Ad undecimum dicendum, quod caritas simul habet generationem cum aliis
virtutibus, non quia sit indistincta ab aliis, sed quia Dei perfecta
sunt opera; unde infundens caritatem simul infundit omnia illa quae
sunt necessaria ad salutem. Corrumpitur autem simul cum omnibus
virtutibus: quia quaecumque contrariantur aliis virtutibus,
contrariantur caritati, ut dictum est.
|
|