|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Origenes in I periarchon: non arbitror quod aliquis
ex his qui in summo perfectoque perstiterunt gradu, ad subitum
evacuetur ac decidat; sed per partes et paulatim eum diffluere necesse
est. Subito autem aliquis committit peccatum mortale per solum
consensum. Ergo qui est in perfecto statu per caritatem, non decidit
a caritate per unum actum peccati mortalis; et sic caritas potest esse
cum peccato mortali.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod caritas in Petro, quando
Christum negavit, non fuit extincta, sed sopita. Sed Petrus
negando Christum peccavit mortaliter. Ergo caritas potest remanere
cum peccato mortali.
3. Praeterea, caritas est fortior quam habitus virtutis moralis.
Sed habitus virtutis non tollitur per unum actum vitiosum, cum non per
unum actum generetur: ex eisdem enim contrario modo factis generatur
virtus et corrumpitur, ut dicitur in II Ethic. Ergo multo minus
habitus caritatis tollitur per unum peccatum mortale.
4. Praeterea, unum uni opponitur. Sed caritas est una virtus
specialis, ut ostensum est. Ergo sibi opponitur unum vitium
speciale. Non ergo per alia peccata mortalia tollitur; et sic videtur
quod possit peccatum mortale simul esse cum caritate.
5. Praeterea, opposita non se expellunt nisi circa idem subiectum.
Sed quaedam peccata non sunt in eodem subiecto cum caritate: nam
caritas est in superiori parte rationis, quae convertitur ad Deum;
potest autem peccatum mortale esse etiam in inferiori parte rationis,
ut dicit Augustinus in Lib. de Trinit. Ergo non omne peccatum
mortale excludit caritatem.
6. Praeterea, illud quod est fortissimum, non potest expelli a
debilissimo. Sed caritas est fortissima: fortis enim est ut mors
dilectio, ut dicitur Cantic., VII, 6: peccatum autem est
debilissimum, quia malum est infirmum et impotens, ut Dionysius
dicit. Ergo peccatum mortale non expellit caritatem; et sic potest
esse simul cum ea.
7. Praeterea, habitus secundum actus cognoscuntur. Sed actus
caritatis potest esse cum peccato mortali: homo enim peccans diligit
Deum et proximum. Ergo caritas potest esse cum peccato mortali.
8. Praeterea, caritas praecipue facit delectari in contemplatione
Dei. Sed delectationi quae est in considerando, nihil est
contrarium, ut dicit philosophus in I Topic. Ergo caritati nihil
est contrarium: et ita non potest expelli per peccatum mortale.
9. Praeterea, universale movens potest impediri in uno mobili, et
non impediri in alio. Sed caritas est universalis motor omnium
virtutum, ut supra, art. 3, dictum est. Ergo non oportet quod sic
impediatur in una virtute in quantum alias movet: potest igitur cum
peccato opposito temperantiae caritas remanere, prout est motiva
aliarum virtutum.
10. Praeterea, sicut caritas habet Deum pro obiecto, ita fides et
spes. Sed fides et spes possunt esse informes. Ergo eadem ratione et
caritas; et sic potest esse cum peccato mortali.
11. Praeterea, omne illud quod non habet perfectionem quam natum
est habere, est informe. Sed caritas non habet perfectionem hic in
via quam nata est habere in patria. Ergo est informis; et sic videtur
quod possit esse cum peccato mortali.
12. Praeterea, habitus cognoscuntur per actus. Sed aliqui actus
habentium caritatem possunt esse imperfecti: nam multoties aliqui
caritatem habentes moventur aliquo motu impatientiae, vel inanis
gloriae. Ergo et habitum caritatis contingit esse imperfectum et
informem; et sic videtur quod cum caritate possit esse peccatum
mortale.
13. Praeterea, sicut virtuti opponitur peccatum, ita ignorantia
opponitur scientiae. Sed non quaelibet ignorantia tollit totam
scientiam. Ergo nec quodlibet peccatum mortale tollit totam virtutem;
unde, cum caritas sit radix virtutum, non videtur quod quodlibet
peccatum mortale tollat caritatem.
14. Praeterea, caritas est amor Dei. Sed manente amore ad rem
aliquam, aliquis propter incontinentiam operatur contra illam; sicut
aliquis amans seipsum, contra bonum agit per incontinentiam; et
similiter aliquis amans aliquam communitatem, contra eam agit propter
incontinentiam, ut philosophus dicit in V Politic. Ergo aliquis
potest peccando contra Deum agere, manente caritate.
15. Praeterea, aliquis habet se bene in universali, qui tamen
deficit in particulari, sicut incontinens rectam rationem habet circa
universalia, utpote quod fornicari est malum, et tamen in singulari
eligit nunc fornicari, ut bonum, ut dicit philosophus in VI Ethic.
Sed caritas facit hominem bene se habere circa universalem finem.
Ergo manente caritate, potest aliquis peccare circa aliquod
particulare; et sic caritas potest esse cum peccato mortali.
16. Praeterea, contraria sunt in eodem genere. Sed peccatum est
in genere actus: quia peccatum est dictum vel factum vel concupitum
contra legem Dei: caritas autem est in genere habitus. Ergo peccatum
non contrariatur caritati; et sic non expellit ipsam: potest ergo
simul esse cum ea.
1. Sed contra. Est quod dicitur Sap., I, 5: spiritus sanctus
disciplinae effugiet fictum, et avertet se a cogitationibus quae sunt
sine intellectu, et corripietur, id est expelletur, a superveniente
iniquitate. Sed spiritus sanctus est in homine quamdiu habet
caritatem; quia per caritatem habitat in nobis spiritus Dei. Ergo a
superveniente iniquitate expellitur caritas; et sic non potest esse
simul cum peccato mortali.
2. Praeterea, quicumque habet caritatem, dignus est vita aeterna,
secundum illud apostoli, II Tim., IV, 8: in reliquo reposita
est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die,
iustus iudex; non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum
eius. Quicumque autem peccat mortaliter, dignus est poena aeterna,
secundum illud Rom., cap. VI, 23. Stipendia peccati mors.
Sed aliquis non potest esse simul dignus vita aeterna et poena
aeterna. Ergo non potest simul caritas cum peccato mortali haberi.
Respondeo. Dicendum, quod caritas nullo modo potest simul esse cum
peccato mortali. Ad cuius evidentiam primo considerandum est, quod
omne peccatum mortale directe opponitur caritati. Quicumque enim
praeeligit aliquid alteri, illud quod praeeligit, magis amat; unde
quia homo magis amat propriam vitam et sui consistentiam quam
voluptatem, quantumcumque sit magna voluptas, homo retraheretur ab
ea, si eam existimaret esse suae vitae infallibiliter peremptivam;
propter quod dicit Augustinus in Lib. LXXXIII quaestionum,
quod nemo est qui non magis dolorem metuat quam appetat voluptatem;
quandoquidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus
abstinere dolorum metu. Ex hoc autem aliquis mortaliter peccat quod
aliquid magis eligit quam vivere secundum Deum, et ei inhaerere.
Unde manifestum est quod quicumque mortaliter peccat, ex hoc ipso
magis amat aliud bonum quam Deum. Si enim amaret magis Deum,
praeeligeret vivere secundum Deum quam quocumque temporali bono
potiri. Hoc autem est de ratione caritatis quod Deus super omnia
diligatur, ut ex superioribus patet; unde omne peccatum mortale
caritati contrariatur. Caritas enim hominibus a Deo infunditur.
Quae autem ex infusione divina causantur, non solum indigent actione
divina in sui principio, ut esse incipiant, sed in tota sui
duratione, ut conserventur in esse; sicut illuminatio aeris indiget
praesentia solis, non solum cum primo aer illuminatur, sed quamdiu
illuminatus manet: et propter hoc, si aliquod obstaculum interponatur
intercipiens directum aspectum ad solem, desinit esse lumen in aere;
et similiter quando peccatum mortale advenit, quod impedit directum
aspectum animae ad Deum, per hoc quod aliquid aliud praefert Deo,
intercipitur influxus caritatis, et desinit esse caritas in homine,
secundum illud Is., LIX, 2: peccata nostra diviserunt inter nos
et Deum nostrum. Sed cum rursus mens hominis redit ut recte in Deum
aspiciat, eum super omnia diligendo (quod tamen sine divina gratia
esse non potest), iterato ad statum caritatis redit.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Origenis non sic est
intelligendum, quod homo peccans mortaliter, quantumcumque perfectus,
non subito caritatem amittat sed quia non contingit de facile quod homo
perfectus statim a principio mortaliter peccet, sed per negligentiam et
diversa peccata venialia, disponitur ut tandem labatur in peccatum
mortale.
Ad secundum dicendum, quod verbum Bernardi non videtur sustinendum,
nisi intelligatur caritas in Petro non fuisse extincta, quia cito
resurrexit; ea enim quae parum distant, quasi nihil distare videntur,
ut dicitur in II Physic.
Ad tertium dicendum, quod virtus moralis, quae acquiritur ex
actibus, consistit in inclinatione potentiae ad actum; quae quidem
inclinatio non tollitur totaliter per unum actum. Sed influentia
caritatis a Deo intercipitur per unum actum; et ideo unus actus
peccati tollit caritatem.
Ad quartum dicendum, quod caritatis oppositum generale est odium; sed
indirecte omnia peccata caritati opponuntur, in quantum pertinent ad
Dei contemptum, qui est super omnia diligendus.
Ad quintum dicendum, quod superior ratio, in qua est caritas, movet
inferiorem; unde peccatum, in quantum in inferiori parte opponitur
motui caritatis, caritatem excludit. Vel dicendum, quod peccatum
mortale non est sine consensu, qui attribuitur superiori parti
rationis, in qua est caritas.
Ad sextum dicendum, quod peccatum non expellit caritatem ex sua
virtute; sed ex eo quod homo voluntarie se peccato subiicit.
Ad septimum dicendum, quod homo qui peccat mortaliter, non diligit
Deum super omnia, sicut diligendus est ex caritate; sed est aliquid
aliud quod praefert amori Dei, propter quod Dei mandatum contemnit.
Ad octavum dicendum, quod delectatio quae est in considerando, non
habet contrarium in eodem genere, ut scilicet aliqua alia consideratio
sit ei contraria; et hoc ideo quia species contrariorum in intellectu
non sunt contrariae; unde delectationi quae est in considerando album,
non contrariatur delectatio quae est in considerando nigrum. Sed quia
actus voluntatis consistit in motu animae ad rem, sicut res in seipsis
sunt contrariae, ita motus voluntatis in contraria sunt contrarii:
desiderium enim dulcis contrariatur desiderio amari. Et secundum hoc
amor Dei contrariatur amori peccati, quod excludit a Deo.
Consideratio autem in qua non est contrarietas, non est proprius actus
caritatis, qui ab ipsa elicitur, sed solum ab ipsa imperatur quasi
eius effectus.
Ad nonum dicendum, quod caritas quae est universalis motor virtutum,
cum impeditur in his quae pertinent ad unam virtutem, per peccatum
mortale, impeditur in suo universali obiecto; et ob hoc universaliter
in omnibus impeditur. Non est autem sic cum universale mobile sic
impeditur in particulari effectu, quod non impeditur in his quae
pertinent ad universalem virtutem.
Ad decimum dicendum, quod licet spes et fides habeant Deum pro
obiecto, non tamen eis competit quod sint forma aliarum virtutum,
sicut competit caritati ratione supradicta, art. 3; et ideo, licet
caritas non sit informis, spes tamen et fides esse possunt informes.
Ad undecimum dicendum, quod non facit virtutem informem defectus
cuiuscumque perfectionis, sed ille tantum defectus qui tollit ordinem
ultimi finis; qui quidem ordo existit in caritate viae, licet caritas
viae non habeat perfectionem patriae, quae est secundum fruitionem
propriam et perfectam.
Ad duodecimum dicendum, quod actus imperfecti possunt esse habentis
caritatem, sed non sunt caritatis; non enim quilibet actus agentis est
actus cuiuslibet formae in agente existentis, et praecipue in rationali
natura, quae habet libertatem ad hoc quod utatur habitu in ea
existente.
Ad decimumtertium dicendum, quod licet non quaelibet ignorantia
propriorum principiorum excludat scientiam, tamen ignorantia
principiorum communium tollit scientiam; eis enim ignoratis, necesse
est ignorare artem, ut dicitur in I Elench. Ultimus autem finis se
habet sicut principium communissimum; et ideo huius deordinatio ab
ultimo fine per peccatum mortale, tollit totaliter caritatem; non
autem quaelibet deordinatio particularis, ut patet in peccatis
venialibus.
Ad decimumquartum dicendum, quod quicumque per incontinentiam agit
contra bonum quod amat, existimat bonum non totaliter perdi per hoc
quod incontinenter agit. Si enim aliquis amans civitatem aliquam, vel
proprii corporis salutem, existimaret se alterum horum perdere per hoc
quod agit: vel totaliter abstineret, vel illud quod ageret, plus
diligeret quam propriam salutem vel civitatis. Unde cum aliquis sciens
se amittere Deum per peccatum mortale (quod est scire se peccare
mortaliter), nihilominus hoc incontinenter agit: convincitur plus
amare quod agit quam Deum.
Ad decimumquintum dicendum, quod caritas non solum requirit hoc haberi
in universali acceptione, quod Deus sit super omnia diligendus; sed
quod etiam in hoc actus electionis et voluntatis tendat sicut in quoddam
aliud particulare eligibile. Et haec particularis electio excluditur
per electionem contrarii, scilicet peccati excludentis a Deo.
Ad decimumsextum dicendum, quod licet actus directe contrarientur
actibus, sicut et habitus habitibus; tamen indirecte etiam actus
contrariantur habitibus secundum conformitatem quam habent contrariis
habitibus; nam actus similes ex similibus habitibus generantur, et
similes etiam actus causant, licet non omnes habitus causentur ex
actibus.
|
|