|
Et videtur quod non.
1. Quia propter quod unumquodque, et illud magis. Sed homo ex
caritate diligitur propter virtutem et propter beatitudinem. Ergo
virtus et beatitudo, quae non sunt creaturae rationales, sunt magis ex
caritate diligendae et sic creatura rationalis non est proprium obiectum
caritatis.
2. Praeterea, per caritatem maxime conformamur Deo in diligendo.
Sed Deus diligit omnia quae sunt, ut dicitur Sapient., XI,
25, ex caritate diligendo seipsum, qui est caritas. Ergo omnia
sunt diligenda ex caritate, et non solum rationalis natura.
3. Praeterea, Origenes dicit super cantica, quod unum est diligere
Deum et quaecumque bona. Sed Deus diligitur ex caritate. Ergo,
cum omnes creaturae sint bonae, omnes sunt diligendae ex caritate, et
non solum rationalis natura.
4. Praeterea, sola dilectio caritatis est meritoria. Sed in
dilectione cuiuslibet rei possumus mereri. Ergo quamlibet rem possumus
diligere ex caritate.
5. Praeterea, Deus ex caritate diligitur. Ergo oportet magis ex
caritate diligi quod ab eo maxime diligitur. Sed inter omnia creata
maxime diligitur a Deo bonum universi, in quo omnia comprehenduntur.
Ergo omnia sunt ex caritate diligenda.
6. Praeterea, diligere magis pertinet ad caritatem quam credere.
Sed caritas omnia credit, ut dicitur I ad Cor., XIII, 8.
Ergo multo magis omnia diligit.
7. Praeterea, natura rationalis perfectissime invenitur in Deo.
Si igitur natura rationalis sit obiectum caritatis, oporteret quod
Deum ex caritate diligeremus. Sed hoc videtur esse impossibile, quia
amor caritatis est amor perfectus; deinde, quia Deum perfecte in hac
vita diligere non possumus, quia in hac vita ipsum perfecte non
cognoscimus: non enim cognoscimus de Deo quid est, sed solum quid non
est. Dilectio autem praesupponit cognitionem, cum nihil diligatur
nisi cognitum. Ergo rationalis vel intellectualis natura non est
proprium obiectum caritatis.
8. Praeterea, plus distat ab homine Deus quam quaelibet alia
creatura. Si ergo aliquas creaturas non diligimus ex caritate, multo
minus Deum ex caritate diligere possumus.
9. Praeterea, in Angelis etiam est intellectualis natura. Sed
Angeli non sunt ex caritate diligendi, ut videtur. Ergo
intellectualis natura non est proprium obiectum caritatis. Probatio
mediae. Amicitia in aliqua communicatione vitae consistit; nam
convivere est proprium amicorum, secundum philosophum in Lib.
Ethicor. Sed non videtur esse aliqua communicatio vitae nobis et
Angelis; non enim communicamus in vita naturae cum Angelis, cum sint
multo praestantioris naturae quam homo; neque iterum in vita gloriae,
quia dona gratiae et gloriae dantur a Deo secundum virtutem
recipientis, secundum illud Matth., XXV, 15: dedit unicuique
secundum propriam virtutem; virtus autem Angeli est multo maior quam
hominis. Ergo Angeli non communicant in aliqua vita cum hominibus.
10. Praeterea, natura rationalis invenitur etiam in ipso homine ex
caritate diligente. Sed homo seipsum non debet ex caritate diligere ut
videtur. Ergo caritatis obiectum non est rationalis natura. Probatio
mediae. De actibus virtutum dantur praecepta legis. Sed non datur
aliquod praeceptum legis de hoc quod aliquis diligat seipsum. Ergo
diligere non est actus caritatis.
11. Praeterea, Gregorius dicit in quadam Homil., quod caritas
minus quam inter duos haberi non potest. Non potest ergo quis seipsum
ex caritate diligere.
12. Praeterea, sicut iustitia consistit in communicatione, ita et
amicitia, secundum philosophum in IV Ethic. Sed iustitia, proprie
loquendo, non est hominis ad seipsum ut dicitur in V Ethic. Ergo
neque amicitia, et ita neque caritas.
13. Praeterea, nihil quod computatur in vitium, est actus
caritatis. Sed amare seipsum computatur homini in vitium secundum
illud II Timoth., III, 1: instabunt tempora periculosa, et
erunt homines seipsos amantes. Ergo diligere seipsum non est actus
caritatis; et ita natura rationalis non est proprium obiectum
caritatis.
14. Praeterea, corpus humanum est pars rationalis naturae,
scilicet humanae. Sed corpus humanum non videtur esse diligendum ex
caritate; quia secundum philosophum in IX Ethic., vituperantur qui
amant seipsos secundum exteriorem naturam. Ergo natura rationalis non
est obiectum caritatis.
15. Praeterea, nullus habens caritatem refugit illud quod ex
caritate diligit. Sed sancti habentes caritatem refugiunt corpus,
secundum illud Roman., VII, 24: quis me liberabit de corpore
mortis huius? Et sic corpus non est diligendum ex caritate; et sic
idem quod prius.
16. Praeterea, nullus tenetur ad implendum quod non potest. Sed
nullus potest scire se habere caritatem. Ergo nullus tenetur ad
diligendum creaturam rationalem ex caritate.
17. Praeterea, cum dicitur: creatura rationalis diligitur ex
caritate; haec praepositio ex designat habitudinem alicuius causae.
Sed non potest designare habitudinem causae materialis, quia caritas
non est aliquid materiale, sed spirituale; neque iterum habitudinem
causae finalis, quia finis diligendi ex caritate est Deus, non autem
caritas; similiter etiam neque habitudinem causae efficientis, quia
spiritus sanctus est qui nos ad diligendum movet, secundum illud
Rom., V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum qui datus est nobis; neque iterum habitudinem causae
formalis, quia caritas nec est forma intrinseca, cum non sit de
essentia rei; neque est forma extrinseca exemplaris, quia sic omnia
quae diliguntur ex caritate, traherentur in speciem caritatis, sicut
exemplata trahuntur ad speciem exemplaris. Ergo creaturae rationales
non sunt diligendae ex caritate.
18. Praeterea, Augustinus dicit in I de Doctr. Christ., quod
proximus est ille a quo nobis beneficium impenditur. Sed a Deo nobis
beneficia impenduntur. Ergo Deus est proximus nobis; et ita
inconvenienter ponitur ab Augustino Deus aliud diligibile ex
caritate, et aliud proximus.
19. Praeterea, cum Christus sit mediator inter Deum et hominem,
videtur quod debeat poni aliud diligibile quam Deus et quam proximus;
et sic sunt quinque in caritate diligibilia, et non tantum quatuor, ut
Augustinus dicit.
Sed contra, est quod dicitur Levit., XIX, 18: diliges
proximum tuum sicut teipsum. Glossa: proximum non tantum
propinquitate sanguinis, sed societate rationis. Ergo secundum quod
aliquid habet societatem nobiscum in natura rationali, sic est
diligibile ex caritate. Natura ergo rationalis est obiectum
caritatis.
Respondeo. Dicendum, quod cum quaeritur de his quae subiiciuntur
actui alicuius potentiae vel habitus, oportet considerare formalem
rationem obiecti illius potentiae vel habitus. Secundum enim quod
aliqua se habent ad illam rationem, sic se habent ad hoc quod
subiiciantur illi potentiae vel habitui: sicut visibilia secundum quod
se habent ad rationem visibilis, secundum eamdem rationem habent
visibilia quod sint visibilia per se vel per accidens. Cum autem
amoris universaliter sumpti obiectum sit bonum communiter sumptum,
necesse est quod cuiuslibet specialis amoris sit aliquod speciale bonum
obiectum: sicut amicitiae naturalis, quae est ad consanguineos,
proprium obiectum est bonum naturale, secundum quod trahitur a
parentibus; in amicitia autem politica obiectum est bonum civitatis.
Unde et caritas habet quoddam speciale bonum ut proprium obiectum,
scilicet bonum beatitudinis divinae, ut supra, art. 4 huius
quaest., dictum est. Secundum igitur quod aliqua se habent ad hoc
bonum, sic se habent ad hoc quod sint diligibilia ex caritate. Sed
considerandum est, quod cum amare sit velle bonum alicui, dupliciter
dicitur aliquid amari: aut sicut id cui volumus bonum, aut sicut bonum
quod volumus alicui. Primo ergo modo illa tantum possunt ex caritate
amari quibus possumus velle bonum beatitudinis aeternae; haec autem
sunt quae nata sunt huiusmodi bonum habere. Unde, cum sola
intellectualis natura sit nata habere bonum beatitudinis aeternae; sola
intellectualis natura est ex caritate diligibilis, secundum quod diligi
dicuntur ea quibus volumus bonum. Et propter hoc, secundum quod
diversimode aliqua possunt habere beatitudinem aeternam, secundum hoc
distinguuntur ab Augustino quatuor diligenda ex caritate. Est enim
aliquid habens beatitudinem aeternam per suam essentiam, et hoc est
Deus; et aliquid habens per participationem, et hoc est creatura
rationalis; tam illa quae diligit, quam aliae creaturae, quae ei
associari possunt in participatione beatitudinis. Aliquid autem est ad
quod pertinet habere beatitudinem aeternam per solam redundantiam
quamdam, sicut corpus nostrum, quod glorificatur per redundantiam
gloriae ab anima in ipsum. Unde diligendus est ex caritate Deus ut
radix beatitudinis; quilibet autem homo debet seipsum ex caritate
diligere, ut participet beatitudinem; proximum autem ut socium in
participatione beatitudinis; corpus autem proprium secundum quod ad
ipsum redundat beatitudo. Secundo vero modo, prout scilicet dicuntur
diligi illa bona quae volumus aliis, diligi possunt ex caritate omnia
bona, in quantum sunt quaedam bona eorum qui possunt habere
beatitudinem. Omnes enim creaturae sunt homini via ad tendendum in
beatitudinem; et iterum omnes creaturae ordinantur ad gloriam Dei, in
quantum in eis divina bonitas manifestatur. Nunc igitur omnia ex
caritate diligere possumus, ordinando tamen ea in illa quae
beatitudinem habent, vel habere possunt. Considerandum etiam est,
quod sic se habent dilectiones ad invicem, sicut et bona quae sunt
earum obiecta. Unde, cum omnia bona humana ordinentur in beatitudinem
aeternam sicut in ultimum finem, dilectio caritatis sub se comprehendit
omnes dilectiones humanas, nisi tantum illas quae fundantur super
peccatum, quod non est ordinabile in beatitudinem. Unde quod aliqui
consanguinei diligant se invicem, vel aliqui concives, vel simul
peregrinantes, vel quicumque tales, potest esse meritorium et ex
caritate; sed quod aliqui ament se invicem propter communicationem in
rapina vel adulterio, hoc non potest esse meritorium neque ex
caritate.
Ad primum ergo dicendum, quod virtutem et beatitudinem diligimus ex
caritate, in quantum hoc volumus his quibus competit habere
beatitudinem.
Ad secundum dicendum, quod Deus diligit omnia ex caritate, non ita
quod velit eis beatitudinem, sed ordinans ea ad seipsum, et ad alia
quae beatitudinem habere possunt.
Ad tertium dicendum, quod omnia bona sunt in Deo sicut in primo
principio; et sic Origenes intellexit, quod unum est diligere Deum
et quaecumque bona.
Ad quartum dicendum, quod omnia diligere possumus meritorie,
ordinando ea in illa quae sunt capacia beatitudinis, non autem volendo
eis beatitudinem.
Ad quintum dicendum, quod in bono universi sicut principium continetur
rationalis natura, quae est capax beatitudinis, ad quam omnes aliae
creaturae ordinantur; et secundum hoc competit et Deo et nobis bonum
universi maxime ex caritate diligere.
Ad sextum dicendum, quod sicut caritas credit omnia credibilia, ita
diligit omnia secundum quod sunt ex caritate diligibilia.
Ad septimum dicendum, quod Deum non possumus hic illa perfectione
diligere qua diligemus eum in patria, per essentiam videntes.
Ad octavum dicendum, quod distantia creaturarum aliquarum non est
causa cur non diligantur ex caritate, sed quia non sunt capaces
beatitudinis.
Ad nonum dicendum, quod Angeli non communicant nobiscum in vita
naturae quantum ad speciem, sed solum quantum ad genus rationalis
naturae; sed possumus cum eis communicare in vita gloriae. Quod autem
dicitur: dedit unicuique secundum propriam virtutem, non est
referendum tantum ad virtutem naturae: erroneum est enim dicere, quod
dona gratiae et gloriae dentur secundum mensuram naturalium; sed
intelligenda est virtus quae est etiam per gratiam, per quam datur
hominibus ut possint mereri aequalem gloriam Angelis.
Ad decimum dicendum, quod lex scripta data est in auxilium legis
naturae quae erat obtenebrata per peccatum. Non autem erat sic
obtenebrata quin moveret ad diligendum, ad hoc quod homo diligeret
seipsum et corpus suum; sed erat obtenebrata quantum ad hoc quod non
movebat in dilectionem Dei et proximi. Et ideo in lege scripta danda
fuerunt praecepta de dilectione Dei et proximi, in quibus tamen
comprehenditur etiam quod aliquis diligat seipsum: quia cum inducimur
ad diligendum Deum, inducimur ad desiderandum Deum, per quod maxime
nos ipsos amamus, volentes nobis summum bonum. In praecepto autem de
dilectione proximi dicitur: diliges proximum tuum sicut teipsum; in
quo includitur dilectio sui ipsius.
Ad undecimum dicendum, quod licet amicitia non possit haberi ad
seipsum, proprie loquendo; tamen amor ad seipsum habetur: ut enim
dicitur in IX Ethic., amicabilia quae sunt ad alterum, venerunt ex
amicabilibus quae sunt ad seipsum. Secundum vero quod caritas
significat amorem, sic aliquis seipsum ex caritate diligere potest.
Sed Gregorius loquitur de caritate secundum quod includit rationem
amicitiae.
Ad duodecimum dicendum, quod licet amicitia sit in communicatione ad
alterum, sicut et iustitia, tamen amor non de necessitate est ad
alterum, qui sufficit ad rationem caritatis.
Ad decimumtertium dicendum, quod amantes seipsos vituperantur, in
quantum plus debito seipsos diligunt: quod quidem non contingit quantum
ad bona spiritualia, quia nullus potest nimis amare virtutes; sed
quantum ad bona exteriora et corporalia potest aliquis nimis amare
seipsum.
Ad decimumquartum dicendum, quod non quicumque amat seipsum secundum
exteriorem naturam, culpatur, sed qui exteriora bona quaerit ultra
modum virtutis; et sic ex caritate corpus nostrum diligere possumus.
Ad decimumquintum dicendum, quod caritas non refugit corpus, sed
corporis corruptionem, in quantum corpus, quod corrumpitur, aggravat
animam, ut dicitur sapientiae IX, 15; et propter hoc apostolus
significanter dixit, de corpore mortis huius.
Ad decimumsextum dicendum, quod ex hoc quod homo nescit pro certo se
habere caritatem, non sequitur quod non possit ex caritate diligere,
sed quod non possit iudicare an ex caritate diligat. Unde a nobis
requiri potest quod ex caritate diligamus, non autem quod iudicemus nos
ex caritate diligere. Unde apostolus dicit, I ad Cor. cap. IV,
3: neque meipsum iudico; sed qui iudicat me, dominus est.
Ad decimumseptimum dicendum, quod cum dicitur aliquis diligere
proximum ex caritate, haec praepositio ex potest designare habitudinem
causae finalis, efficientis et formalis. Finalis quidem, in quantum
dilectio proximi ordinatur ad dilectionem Dei sicut ad finem; unde
dicitur I ad Timoth. I, 5: finis praecepti est caritas, quia
scilicet dilectio Dei est finis observationis praeceptorum. In
habitudine autem causae efficientis, in quantum caritas est habitus
inclinans ad diligendum, sic se habens ad actum dilectionis, sicut
calor ad calefactionem. In habitudine autem causae formalis, in
quantum actus recipit speciem ab habitu, sicut et calefactio a calore.
Ad decimumoctavum dicendum, quod ratio proximi salvatur et in eo qui
dat beneficia, et in eo qui recipit, non tamen quod quicumque dat
beneficia, sit proximus; sed requiritur quod inter proximos sint
communicantia in aliquo ordine; unde Deus licet det beneficia, non
tamen potest dici nobis proximus; sed Christus, in quantum est homo,
dicitur nobis proximus, prout nobis dat beneficia.
Unde patet responsio ad ultimum.
|
|