|
Et videtur quod non.
1. Quod enim cadit sub praecepto, non est de perfectione consilii.
Sed diligere inimicum cadit sub praecepto illo, videlicet: diliges
proximum tuum sicut teipsum: nam nomine proximi intelligitur omnis
homo, ut Augustinus dicit in Lib. de doctrina Christiana. Ergo
diligere inimicum non est de perfectione consilii.
2. Sed dicendum, quod est de perfectione consilii dilectio
inimicorum quantum ad exhibitionem familiaritatis, et aliorum effectuum
caritatis.- Sed contra, omnem proximum tenemur ex caritate
diligere. Sed dilectio caritatis non est tantum in corde, sed etiam
in opere: dicitur enim I Ioan. III, 18: non diligamus verbo,
neque lingua, sed opere et veritate. Ergo etiam quantum ad effectus
caritatis dilectio inimicorum cadit sub praecepto.
3. Praeterea, Matth. V, 44, similiter dicitur: diligite
inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos. Si igitur
diligere inimicos cadit sub praecepto, et benefacere eis cadit sub
praecepto; quod pertinet ad effectus caritatis.
4. Praeterea, ea quae pertinent ad perfectionem consiliorum, non
fuerunt in veteri lege tradita: quia, ut dicitur Hebr. VII,
19, nihil perfectum adduxit lex. Sed in veteri lege fuit traditum
quod ad inimicos non solum affectus dilectionis haberetur, sed etiam
effectus dilectionis eis impenderetur; dicitur enim Exod.
XXIII, 4: si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti,
reduc ad eum;- Levit. XIX, 17: ne oderis fratrem tuum in
corde tuo; sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum;- et
Iob XXXI, vv. 29-30: si gavisus sum ad ruinam eius qui me
oderat, et exultavi, quod invenisset eum malum: non enim dedi ad
peccandum guttur meum;- et Prov. XXV, 21: si esurierit
inimicus tuus, ciba illum; si sitiverit, da ei aquam bibere. Ergo
diligere inimicum etiam quantum ad exibitionem effectuum caritatis, non
est de perfectione consilii.
5. Praeterea, consilium non contrariatur legis praecepto; unde
dominus, perfectionem novae legis traditurus, praemisit Matth. V,
v. 17: non veni solvere legem, sed adimplere. Diligere autem
inimicos videtur contrariari praecepto legis: quia dicitur Matth.
cap. V, 43: diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
Ergo dilectio inimicorum non cadit sub perfectione consilii.
6. Praeterea, dilectio habet proprium obiectum in quod inclinat,
quia, sicut dicit Augustinus, pondus meum est amor meus. Sed
proprium obiectum dilectionis non videtur esse inimicus, sed magis
dilectioni repugnans. Ergo non est de perfectione caritatis quod
aliquis diligat inimicum.
7. Praeterea, perfectio virtutis non contrariatur inclinationi
naturae; sed magis per virtutem inclinatio naturae perficitur. Natura
autem movet ad hoc quod inimicus odio habeatur: quaelibet enim res
naturalis repudiat suum contrarium. Ergo non est de perfectione
caritatis quod inimicus diligatur.
8. Praeterea, perfectio caritatis et cuiuslibet virtutis consistit
in assimilatione ad Deum. Sed Deus amicos diligit, et inimicos
odit, secundum illud Malach. I, 2: Iacob dilexi, Esau odio
habui. Ergo non est de perfectione caritatis quod aliquis diligat
inimicos, sed magis quod eos odio habeat.
9. Praeterea, dilectio caritatis directe respicit bonum vitae
aeternae. Sed aliquibus inimicis nostris non debemus velle bonum vitae
aeternae; quia vel sunt damnati in Inferno, vel adhuc viventes sunt
reprobati a Deo. Ergo diligere inimicos non pertinet ad perfectionem
caritatis.
10. Praeterea, eum quem tenemur ex caritate diligere, non possumus
licite occidere, nec velle eius mortem, aut quodcumque malum: quia de
ratione amicitiae est quod amicos velimus esse et vivere. Sed nos
licite possumus aliquos occidere; quia, secundum apostolum, Rom.
XIII, 4: potestas saecularis Dei minister est, vindex in iram
ei qui male agit. Non ergo tenemur inimicos diligere.
11. Praeterea, philosophus in Lib. topicorum docet sic
argumentari in contrariis. Si diligere amicos est bonum et eis
benefacere; diligere inimicos et eis benefacere malum est. Sed nullum
malum perfectionem habet caritatis, nec cadit sub consilio. Ergo
diligere inimicum non pertinet ad perfectionem consilii.
12. Praeterea, amicus et inimicus sunt contraria. Ergo et
diligere amicum et diligere inimicum sunt contraria. Contraria autem
non possunt esse simul. Cum igitur teneamur ex caritate diligere
amicos, non potest cadere sub consilio quod inimicos diligamus.
13. Praeterea, consilium non potest esse sub impossibili. Sed
diligere inimicum videtur impossibile, cum sit contra inclinationem
naturae. Ergo diligere inimicum non cadit sub consilio.
14. Praeterea, implere consilia perfectorum est. Perfecti autem
maxime fuerunt apostoli, qui tamen non dilexerunt inimicos quantum ad
affectum et effectum: legitur enim de beato Thoma apostolo, quod
imprecatus fuit illi qui manu alapam ei dederat, ut manus eius in
convivio a canibus deportaretur. Ergo diligere inimicos quantum ad
affectum et effectum non cadit sub perfectione consilii.
15. Praeterea, imprecari mala, praecipue damnationis aeternae
opponitur dilectioni et quantum ad affectum, et quantum ad effectum.
Sed prophetae imprecati sunt mala suis adversariis: dicitur enim in
Psalm. LXVIII, 29: deleantur de libro vitae, cum iustis non
scribantur; et iterum Psalm. LIV, 16: veniat mors super
illos, et descendant in Infernum viventes. Ergo diligere inimicos
non est de perfectione caritatis.
16. Praeterea, de ratione amicitiae verae est ut aliquis propter
seipsum diligatur: caritas autem includit amicitiam sicut perfectum
minus perfectum. Diligere autem inimicum propter seipsum,
contrariatur caritati; quia solus Deus propter seipsum diligitur.
Non ergo cadit sub consilii perfectione ut inimicus diligatur.
17. Praeterea, id quod cadit sub perfectione consilii, melius est
et magis meritorium quam id quod sub necessitate praecepti. Sed
diligere inimicum non est melius neque melioris meriti quam diligere
amicum, quod manifeste cadit sub necessitate praecepti: quia si bonum
est diligere aliquod bonum, melius est et magis meritorium diligere
quod melius est. Melior autem est amicus inimico. Non ergo diligere
inimicum est de perfectione consilii.
18. Sed dicebatur, quod diligere inimicum maioris meriti est, quia
est difficilius.- Sed contra, diligere inimicum est difficilius quam
diligere Deum. Ergo eadem ratione, maioris meriti esset diligere
inimicum quam Deum.
19. Praeterea, signum generati habitus est delectatio operis, ut
dicit philosophum in II Ethic. Sed diligere amicum est
delectabilius quam diligere inimicum. Ergo etiam magis virtuosum,
et, per consequens, magis meritorium; et sic diligere inimicum non
cadit sub perfectione consilii.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in Enchir.: perfectorum
filiorum Dei est diligere inimicos: in quo quidem se quilibet debet
fidelem ostendere.
Respondeo. Dicendum, quod diligere inimicos aliquo modo cadit sub
necessitate praecepti, et aliquo modo sub consilii perfectione. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod sicut supra, art. 4 huius
quaest., dictum est, proprium et per se obiectum caritatis est
Deus; et quidquid ex caritate diligitur, ea ratione diligitur qua ad
Deum pertinet, sicut si diligimus aliquem hominem, diligimus per
consequens omnes ei attinentes, etiam si sint nobis inimici. Constat
autem quod omnes homines ad Deum pertinent, in quantum sunt ab ipso
creati, et capaces beatitudinis, quae in fruitione ipsius consistit.
Manifestum est ergo, quod ista ratio dilectionis quam respicit
caritas, in omnibus hominibus invenitur. Sic ergo, in eo qui contra
nos inimicitiam exercet, est duo invenire: unum quod est ratio
dilectionis, scilicet quod ad Deum pertinet; et aliud quod est ratio
odii, scilicet quod nobis adversatur. In quocumque autem invenitur
ratio dilectionis et ratio odii si praetermissa dilectione in odium
convertamur, manifestum est quod id quod est ratio odii praeponderat in
corde nostro ei quod est ratio dilectionis. Sic ergo, si aliquis
inimicum suum odio habeat, inimicitia illius praeponderat in corde suo
amori divino. Magis ergo odit amicitiam illius quam diligat Deum.
Tantum autem odimus aliquid, quantum diligimus bonum quod nobis per
inimicum subtrahitur. Relinquitur ergo quod quicumque inimicum odit,
aliquod bonum creatum diligit plus quam Deum; quod est contra
praeceptum caritatis. Habere igitur odio inimicum est contrarium
caritati; unde necesse est quod si ex praecepto caritatis tenemur quod
dilectio Dei praeponderet in nobis dilectioni cuiuslibet alterius rei,
et per consequens odio contrarii. Sequitur ergo quod ex necessitate
praecepti teneamur diligere inimicos. Sed tunc considerandum, quod
cum ex praecepto caritatis teneamur proximos diligere, non se extendit
ad hoc praeceptum quod quemlibet proximum actu diligamus in speciali,
aut unicuique specialiter bene faciamus: quia nullus sufficeret ad
cogitandum de omnibus hominibus, ut specialiter unumquemque actu
diligeret; nec etiam aliquis sufficeret ad benefaciendum vel serviendum
singulariter unicuique. Tenemur tamen etiam in speciali aliquos
diligere, et eis prodesse, qui nobis aliqua alia amicitiae ratione
coniuncti sunt: nam omnes aliae licitae dilectiones sub caritate
comprehenduntur, ut supra dictum est; unde dicit Augustinus: cum
omnibus prodesse non possis; his potissimum consulendum est, qui pro
locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius
tibi quasi quadam sorte iunguntur; pro sorte enim habendum est prout
quisque tibi temporaliter colligatius adhaeret, ex quo eligis potius
illi dandum esse. Ex quo patet quod non tenemur ex caritatis praecepto
ut dilectionis affectu vel operis effectu moveamur in speciali ad eum
qui nulla alia constrictione nobis coniungitur, nisi forte pro loco et
tempore; utpote si videremus eum in aliqua necessitate per quam sine
nobis ei succurri non posset. Tenemur tamen affectu et effectu
caritatis, quo omnes proximos diligimus, et pro omnibus oramus, non
excludere etiam illos qui nulla nobis speciali constrictione
coniunguntur, ut puta illos qui sunt in India vel in Aethiopia. Cum
etiam ad inimicum nulla alia unio nobis remaneat nisi sola unio
caritatis; ex necessitate praecepti teneremur diligere eos in communi,
et affectu et effectu, et in speciali, quando necessitatis articulus
immineret; sed quod homo specialem affectum et effectum dilectionis,
quem ad alios sibi coniunctos impendit, inimicis exhibeat propter
Deum, hoc perfectae caritatis est, et sub consilio cadit. Ex
perfectione enim caritatis procedit quod sola caritas sic moveat ad
inimicum, sicut ad amicum movet et caritas et specialis dilectio.
Manifestum est autem quod ex perfectione activae virtutis procedit quod
actio agentis ad remota procedat. Perfectior enim est ignis virtus per
quam non solum propinqua sed remota calefiunt. Ita et perfectior est
caritas, per quam non solum ad propinquos, sed etiam ad extraneos, et
ulterius ad inimicos, non solum generaliter, sed etiam specialiter,
et diligendo et benefaciendo movetur.
Ad primum ergo dicendum, quod dilectio inimicorum sub praecepto
continetur, sicut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod sicut per affectum, ita et per effectum
inimicos diligere debemus, ut dictum est.
Unde etiam patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod illae auctoritates veteris testamenti
loquuntur in casu necessitatis, quando ex praecepto tenemur benefacere
inimicis, ut dictum est in corp. art.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod dicitur, odio habebis inimicum
tuum, in toto veteri testamento non invenitur; sed hoc erat ex
traditione Scribarum quibus visum fuit hoc esse addendum, quia dominus
praecepit filiis Israel persequi inimicos suos. Vel dicendum est,
quod haec vox, odio habebis inimicum tuum, non est accipienda ut
iubentis iusto, sed ut permittentis infirmo, ut Augustinus dicit in
Lib. de sermone domini in monte. Vel, sicut etiam Augustinus dicit
contra Faustum, non debent homines inimicos odire, sed vitium.
Ad sextum dicendum, quod inimicus, ut inimicus, non est obiectum
dilectionis, sed in quantum pertinet ad Deum; unde hoc debemus in
inimico odire quod ipse nos odit, et desiderare quod nos diligat.
Ad septimum dicendum, quod, ex natura, homo omnem hominem diligit,
ut etiam philosophus dicit in VIII Ethic. Sed quod aliquis sit
inimicus, est ex aliquo quod naturae superadditur, ex quo non debet
tolli naturae inclinatio. Caritas ergo, dum ad dilectionem inimicorum
movet, perficit naturalem inclinationem; secus autem est de illis quae
habent contrarietatem ex sua natura, sicut ignis et aqua, lupus et
ovis.
Ad octavum dicendum, quod Deus non odit in aliquo quod suum est,
scilicet bonum naturale vel quodcumque aliud, sed solum illud quod suum
non est, scilicet peccatum; et sic etiam nos in hominibus debemus
diligere quod Dei est, et odire quod est alienum a Deo; et secundum
hoc dicitur in Psalm. CXXXVIII, 22: perfecto odio oderam
illos.
Ad nonum dicendum, quod praescitos et damnatos non debemus diligere ad
habendum vitam aeternam, quia iam sunt totaliter per divinam sententiam
ab ea exclusi; possumus tamen eos diligere ut opera Dei, in quibus
divina iustitia manifestatur; sic enim eos Deus diligit. Praescitos
autem nondum damnatos debemus diligere ad vitam aeternam habendam; quia
hoc nobis non constat, et praescientia divina ab eis non excludit
possibilitatem perveniendi ad vitam aeternam.
Ad decimum dicendum, quod licite potest ille ad quem ex officio
pertinet, malefactores punire, vel etiam occidere, eos ex caritate
diligendo. Dicit enim Gregorius in quadam homilia, quod iusti
persecutionem commovent, sed amantes: quia si foris increpationes per
disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per caritatem servant.
Possumus enim illis quod ex caritate diligimus, velle aut inferre
aliquod malum temporale, propter tria. Primo quidem, propter eorum
correctionem. Secundo, in quantum aliquorum temporalis prosperitas
est in detrimentum alicuius multitudinis, vel etiam totius Ecclesiae;
unde dicit Gregorius, XXII Moral.: evenire plerumque solet,
ut, non amissa caritate, inimici nos ruina laetificet; et rursus eius
gloria, sine invidiae culpa, contristet; dum, corruente eo, quosdam
bene erigi credimus; et, proficiente illo, plerosque iniuste opprimi
formidamus.- Tertio, ad servandum ordinem divinae iustitiae,
secundum illud Ps. LVII, 11: laetabitur iustus, cum viderit
vindictam.
Ad undecimum dicendum, quod huiusmodi propositiones, ex quibus
argumentatur philosophus, sunt accipiendae per se. Sicut enim
diligere amicum, in quantum amicus est, bonum est; ita malum est
diligere inimicum, quia inimicus est; sed bonum est diligere
inimicum, in quantum ad Deum pertinet.
Ad duodecimum dicendum, quod diligere amicum, in quantum amicus, et
inimicum, in quantum inimicus, esset contrarium; sed diligere amicum
et inimicum, in quantum uterque est Dei, non est contrarium, sicut
nec videre album et videre nigrum, in quantum est coloratum.
Ad decimumtertium dicendum, quod diligere inimicum, in quantum
inimicus est, est difficile, vel etiam impossibile; sed diligere
inimicum propter aliquid magis amatum, est facile; et sic id quod in
se videtur impossibile, caritas Dei facit facile.
Ad decimumquartum dicendum, quod beatus Thomas non expetiit poenam
sui percussoris zelo vindictae, sed propter manifestationem divinae
iustitiae et virtutis.
Ad decimumquintum dicendum, quod imprecationes quae inveniuntur in
prophetis, sunt intelligendae per praenuntiationes, ut exponatur
deleantur, id est delebuntur. Utuntur autem tali modo loquendi, quia
conformant voluntatem suam divinae iustitiae eis revelatae.
Ad decimumsextum dicendum, quod diligere aliquem propter se potest
intelligi dupliciter. Uno modo, ita quod aliquid diligatur sicut
ultimus finis; et sic solus Deus est propter se diligendus. Alio
modo, ut diligamus ipsum cui volumus bonum, ut contingit in amicitia
honesta; non autem sicut bonum quod volumus nobis, ut contingit in
amicitia delectabili vel utili, in qua amicum diligimus ut bonum
nostrum: non quia utilitatem vel delectationem appetamus amico, sed
quia ex amico appetimus utilitatem et delectationem nobis; sicut et
diligimus alia delectabilia nobis et utilia, ut cibum aut vestimentum.
Sed cum diligimus aliquem propter virtutem, volumus ei bonum, non
ipsum nobis; et hoc maxime contingit in amicitia caritatis.
Ad decimumseptimum dicendum, quod diligere inimicum melius est quam
diligere amicum tantum, quia perfectiorem caritatem demonstrat, ut
supra, in corp. art., dictum est. Sed si consideremus istos duos
absolute, melius est diligere amicum quam inimicum; et melius diligere
Deum quam amicum. Non enim difficultas quae est in dilectione
inimici, facit ad rationem meriti, nisi in quantum per hoc
demonstratur perfectio caritatis, quae hanc difficultatem vincit; unde
si esset tam perfecta caritas quae totam difficultatem tolleret, adhuc
esset magis meritorium. Loquimur autem in eo qui diligit amicum ex tam
perfecta caritate, quae etiam se extendat ad dilectionem inimici, sed
intensius operatur in dilectione amici; nisi forte per accidens, in
quantum contra repugnans aliquid cum maiori conatu operatur; sicut et
in rebus naturalibus aqua calefacta intensius congelatur.
Et per hoc patet responsio ad duo sequentia.
|
|