|
Et videtur quod non.
1. Praecepta enim divina non sunt sibi contraria. Sed invenitur
praeceptum divinum de non arguendo peccatorem; dicitur enim Proverb.
IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te. Ergo correctio
fraterna non cadit sub praecepto.
2. Sed dicendum, quod ibi prohibetur redargui derisor qui
correctionem contemnit, et sic ex ea deterior efficitur.- Sed
contra, peccatum est infirmitas animae, secundum illud Psal. VI,
3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Sed ille cui
imponitur cura infirmi, etiam propter eius contradictionem vel
contemptum non debet praetermittere: quia tunc est maius periculum
quando medicinam contemnit; unde medicus furiosum satagit curare.
Ergo multo magis, si homo tenetur curare fratrem delinquentem
corripiendo, quantumcumque contemneret, non esset correctio
praetermittenda.
3. Praeterea, praeceptum divinum non est praetermittendum propter
alterius contemptum: veritas enim vitae non est dimittenda propter
scandalum, ut per Hieronymum patet. Si igitur correctio fraterna
caderet sub praecepto, non esset praetermittenda propter contemptum
alterius.
4. Praeterea, non sunt facienda mala ut veniant bona, ut patet per
apostolum, Rom. c. III. Ergo, pari ratione, non sunt
praetermittenda bona ne veniant mala. Si ergo correctio fraterna esset
bonum sub praecepto cadens, non esset praetermittenda propter malum
scandali, vel contemptum eius qui corrigitur.
5. Praeterea, in nostris operibus, quantum possumus debemus Deum
imitari; secundum illud Ephes., V, 1: estote imitatores Dei,
sicut filii carissimi. Sed Deus non praetermittit bonum, scilicet
infusionem animae rationalis, quamvis sequatur inde infectio damnabilis
originalis peccati. Ergo similiter homo non debet praetermittere bonum
correctionis, quamvis sequatur inde contemptus vel deterioratio eius,
si caderet sub praecepto.
6. Praeterea, dominus dicit Ezech. III, v. 19: si
annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua,
ipse quidem in iniquitate morietur; tu autem animam tuam liberasti.
Ergo non est praetermittenda correctio, etiam si ille qui corripiendus
est, per correctionem non emendetur.
7. Praeterea, utilior est correctio delinquentis quam eius punitio.
Sed iudex non dimittit punire delinquentem propter hoc quod ex poena
non emendatur. Ergo, etiam si correctio fraterna caderet sub
praecepto, non deberet aliquis praetermittere correctionem propter
contemptum vel scandalum eius qui corrigitur. Non ergo videtur quod
correctio fraterna cadat sub praecepto.
8. Praeterea, praeceptum divinum non obligat ad impossibile. Sed
corrigere omnes delinquentes est impossibile: quia stultorum infinitus
est numerus, ut dicitur Eccle. I, 15. Ergo correctio fraterna
non cadit sub praecepto.
9. Sed dicendum, quod non tenetur homo corrigere nisi illos qui sibi
occurrunt corrigendi. Sed contra, si correctio fraterna est in
praecepto, sequitur quod ex tali praecepto homo constituatur debitor
fratris, ut eum corripiat. Sed homo qui debet alicui aliquod debitum
corporale, non debet expectare quod sibi occurrat, sed debet eum
quaerere, ut ei reddat quod debet. Ergo multo magis, si correctio
fraterna esset in praecepto, deberet homo quaerere eum quem
corrigeret, et non expectare ut ei occurreret.
10. Praeterea, si correctio fraterna esset in praecepto, ergo
omissio correctionis indebita esset peccatum mortale. Hoc autem est
falsum, cum talis negligentia etiam in sanctis viris interdum
inveniatur: dicit enim Augustinus in I de Civit. Dei, quod non
solum inferiores, verum etiam qui superiorem vitae gradum tenent, ab
aliorum reprehensione se abstinent propter quaedam potestatis vel
cupiditatis vincula, non propter officia caritatis: non itaque mihi
videtur parva esse haec causa, quare cum malis flagellantur et boni.
Non ergo correctio fraterna est in praecepto.
11. Praeterea, aliquis praeceptum transgrediens mortaliter peccat,
licet non immediate contra caritatem faciat; sicut Bernardus dicit,
quod in Petro negante Christum non fuit caritas extincta. Si ergo
correctio fraterna esset in praecepto, praetermittens correctionem
mortaliter peccaret, etiam si non ex contemptu hoc faceret; quasi
immediate contra praeceptum agens.
12. Praeterea, omnia praecepta legis divinae ad praecepta Decalogi
reducuntur. Sed correctio fraterna non cadit sub aliquo praecepto
Decalogi, ut patet discurrenti per singula. Ergo correctio fraterna
non cadit sub praecepto.
13. Praeterea, ea quae cadunt sub praeceptis divinis, sunt
efficacia ad finem consequendum. Sed admonitio fraterna non est alicui
sufficiens ad emendationem eius; neque sermo admonitorius est efficax
ad hoc, ut philosophus dicit in X Ethic., et Eccle. VII,
14, dicitur: considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem
ille despexerit. Ergo fraterna correctio non est in praecepto.
14. Praeterea, nemo debet se intromittere de illis quae non sunt
sui arbitrii. Sed si peccaverit homo in Deum, non est nostri
arbitrii, ut Hieronymus dicit super Matth. Ergo in talibus non
debet homo se intromittere; et ita corripere fratrem non cadit
generaliter sub praecepto.
15. Praeterea, nullus excusatur ab observantia praecepti propter
peccatum. Sed homo peccator non debet alium corrigere; dicit enim
Isidorus in Lib. de summo bono, Lib. III, quod non debet vitia
aliorum corrigere qui est vitiis subiectus. Ergo admonitio fraterna
non cadit sub praecepto.
16. Praeterea, nullus acquirit sibi damnationem ex observantia
divini praecepti. Sed quidam acquirunt sibi damnationem, alios
corripiendo; secundum illud Rom. II, 1: in quo alios iudicas,
teipsum condemnas. Ergo correctio fraterna non est in praecepto.
17. Praeterea, nullus debet sibi usurpare quod non est sui
officii, secundum illud II Corinth., X, 13: nos autem non in
immensum gloriamur, sed secundum regulam mensurae qua mensus est nobis
Deus. Sed corripere delinquentes videtur esse superioris officium:
quia etiam in corpore humano superiora membra movent inferiora; et in
universo superiora corpora, inferiora. Ergo alii, qui non sunt
praelati, non tenentur ad correctionem fraternam.
18. Praeterea, illud quod debemus impendere proximis ex debito
caritatis, omnibus est impendendum. Sed correctio non est omnibus
impendenda: dicitur enim I ad Tim. V, v. 1: seniorem ne
increpaveris, ubi dicit Glossa: ne, indigne ferens se a minori
corripi, exasperetur, unde et Dionysius Demophilum monachum
reprehendit, quod sacerdotem correxerit. Non ergo correctio fraterna
cadit sub debito caritatis.
19. Praeterea, praecepta divina ordinantur ad caritatem et pacem,
secundum illud I ad Timoth., I, 5: finis praecepti caritas est.
Sed per correctionem fraternam frequenter perturbatur caritas et pax,
secundum illud Terentii: veritas odium parit. Ergo correctio
fraterna non est in praecepto.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. de Verb.
domini: si neglexeris corrigere, peior eo factus es qui peccavit.
Sed ille qui peccavit, facit contra praeceptum. Ergo ille qui
negligit corrigere facit contra praeceptum; et ita correctio fraterna
cadit sub praecepto.
2. Praeterea, Matth., XVIII, 15, super illud: corripe
illum inter te et ipsum dicit Glossa: ita peccat qui videns fratrem
suum peccasse, tacet, sicut si peccanti non indulget. Sed ille qui
peccanti non indulget, facit contra praeceptum. Ergo ille qui non
corrigit, facit contra praeceptum.
3. Praeterea, in impletione praecepti caritatis debemus Deo
conformari, secundum illud Ephes. V, 1: estote imitatores Dei,
sicut filii carissimi. Sed, sicut dicitur Prov. c. III, 12.
Quos diligit dominus, corripit. Ergo, cum nos teneamur ex praecepto
domini diligere, videtur quod ex praecepto debemus fratres corrigere.
4. Praeterea, Eccli. XVII, 12, dicitur, quod unicuique
mandavit Deus de proximo suo, curam habere. Ergo sub praecepto cadit
ut homo curam apponat ad salutem proximi, corrigendo ipsum.
Respondeo. Dicendum, quod correctio fraterna cadit sub praecepto.
Cuius ratio est, quia ex praecepto tenemur ad dilectionem proximi.
Dilectio autem in se includit ut homo velit ei bonum quem diligit; hoc
est enim amare aliquem, velle ei bonum, ut dicit philosophus in II
Metaph. Et quia carere malo habet rationem boni, ut dicitur in V
Ethic., inde est, quod ad rationem pertinet dilectionis, ut etiam
velimus mala dilectis nostris non inesse. Voluntas autem efficax non
est, nec vera, si opere non comprobetur; unde etiam ad rationem
dilectionis pertinet, ut ad amicos bona operemur, et mala eorum
impediamus, ut dicitur in IX Ethic. Et I Ioan. III, 18,
dicitur: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
Triplex autem est hominis bonum, et triplex malum ei oppositum. Est
enim quoddam bonum hominis in exterioribus rebus consistens, quod est
minimum bonum; et in hoc bono tenetur homo subvenire proximo per
eleemosynae corporalis largitionem. Dicitur enim I Ioan. III,
17: qui substantiam huius mundi habuerit, et viderit fratrem suum
necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas
Dei manet in illo? Et pari ratione tenetur homo proximo auxilium
ferre contra damna temporalium rerum. Unde praecipitur Deuter.
XXII, 1: non videbis bovem et ovem fratris tui errantem, et
praeteribis, sed reduces fratri tuo. Aliud bonum hominis est bonum
corporis, in quo debet etiam homo homini auxiliari, et contra
contrarium malum auxilium ferre. Dicitur enim Prov. XXIV,
11: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum,
liberare ne cesses. Tertium autem bonum est bonum virtutis, quod est
bonum animae, cui contrariatur malum peccati. Ad hoc autem bonum
consequendum, vel malum vitandum, tanto magis tenetur homo ex caritate
proximo auxilium ferre, quanto magis pertinet ad rationem quare aliquis
ex caritate diligitur. Unde et philosophus dicit in IX Ethicor.,
quod tanto magis debet homo ferre auxilium amico ad vitandum peccata
quam ad vitandum damnum pecuniae, quanto virtus affinior est
amicitiae. Et ideo tenetur homo ex praecepto dilectionis ut proximo
auxilium ferat ad virtutem consequendam dando ei consilium et auxilium
ad bene agendum, secundum illud Is., XXXV, vv. 3-4:
confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate, dicite:
pusillanimes confortamini, et nolite timere. Et propter hoc ex
praecepto dilectionis tenetur homo fratrem in peccato existentem a
peccato retrahere corrigendo, secundum illud I Thess. V, v.
14: corripite inquietos confortamini pusillanimes. Et hinc est quod
dominus, Matth. cap. XVIII, 15, mandavit: si peccaverit in
te frater tuus, corripe eum. Sic ergo correctio fraterna cadit sub
praecepto. Sed notandum est quod per praecepta affirmativa
praecipiuntur actus virtutum; per praecepta autem negativa prohibentur
actus vitiorum. Illud autem quod est secundum se vitiosum et
peccatum, qualitercumque fiat, est malum, quia contingit ex
singularibus defectibus, ut Dionysius dicit in IV cap. de divinis
Nomin. Et ideo, illud quod prohibetur praecepto negativo, a nullo,
nec aliquo modo faciendum est. Praecepto autem affirmativo praecipitur
actus virtutis, ad cuius rectitudinem multae circumstantiae
concurrunt, quia bonum consurgit ex una et tota causa, sicut
Dionysius dicit, IV cap. de divinis Nomin. Unde illud quod cadit
sub praecepto affirmativo, non est pro omni tempore et quolibet modo
observandum, sed servatis debitis conditionibus et personarum, et
locorum, et causarum, et temporum; sicut honor parentibus non est
exhibendus quolibet tempore aut loco, aut quolibet modo, sed servatis
debitis circumstantiis; ita etiam correctio fraterna sub praecepto
cadit secundum debitas circumstantias, secundum quod est actus
virtutis. Has autem circumstantias determinare sermone, non est
possibile, eo quod eorum iudicium in singularibus consistit; et
pertinet ad prudentiam, vel experimento et tempore acquisitam, vel
magis infusam; secundum illud I Ioan. XXI, 27: unctio docebit
vos de omnibus.
Ad primum ergo dicendum, quod inter alias circumstantias quae
requiruntur ad actum virtutis, ista videtur esse praecipua, ut actus
sit proportionatus fini quem virtus intendit. Caritas autem intendit
in corrigendo delinquentem, emendationem; unde actus non esset
virtuosus, si homo sic corrigeretur, ut inde efficeretur deterior: et
ideo sapiens dicit: noli arguere derisorem. Non enim est timendum,
ut Glossa dicit, ne tibi derisor, cum arguitur, contumelias
inferat; sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium, inde fiat
peior.
Ad secundum dicendum, quod duplex est correctio delinquentis: una
quidem per simplicem admonitionem; et haec est fraterna quibus
praesumitur quod propria voluntate admonitioni consentiant; alia vero
est correctio habens vim coactivam per inflictionem poenarum, ut
philosophus dicit in X Ethic.; et talis correctio pertinet ad
praelatos, qui etiam contemnentes a periculo peccati studere debent ut
liberent, sicut medicus furiosum studet sanare, ligando et verberando
eum.
Ad tertium dicendum, quod praeceptum divinum non est praetermittendum
propter scandalum alterius; sed ipsa correctio fraterna non cadit sub
praecepto divino nisi secundum quod est emendativa fratris; ad quod
requiritur ut sit sine scandalo eius, ratione iam dicta in corp. art.
Ad quartum dicendum, quod sicut iam dictum est, mala sunt omnibus
modis vitanda; et ideo nullo modo sunt mala facienda ad hoc quod aliqua
bona proveniant. Sed bona non sunt omnibus modis facienda; et ideo
interdum sunt aliqua bona intermittenda, ut aliqua magna mala
vitentur. Et tamen correctio proximi non est simpliciter bonum, nisi
adhibitis debitis circumstantiis, ut dictum est, in corp. art.
Ad quintum dicendum, quod naturalia praesupponuntur moralibus; et
ideo infusio animae, quae est quoddam bonum naturae, non debuit
praetermitti a Deo ad vitandum defectionem culpae; sicut nec homo
debet se privare sustentamento vitae, ut vitet peccatum. Sed aliquod
bonum morale debet interdum omitti ad vitandum aliud gravius malum
morale.
Ad sextum dicendum, quod sicut Augustinus dicit in Lib. de verbis
domini: longe graviorem habent poenam Ecclesiarum praepositi, qui in
Ecclesiis constituti sunt, ut non parcant obiurgando peccata; quia ad
eos pertinet non solum caritativa correctio, sed etiam continua. Et
ad tales dominus ibi loquitur per prophetam; unde parum ante
praemittit: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.
Ad septimum dicendum, quod iudex in puniendo intendit principaliter
bonum commune, quod provenit multitudini ex punitione illius, etiam si
ille non emendetur, secundum illud Prov. XIX, 25: pestilente
flagellato, stultus sapientior erit. Sed fraternae correctionis finis
est emendatio eius qui corripitur; unde non est simile.
Ad octavum dicendum, quod sicut dictum est, in corp. art.,
correctio fraterna cadit sub praecepto, servatis debitis circumstantiis
personarum, locorum et temporum; sicut etiam et corporalis
eleemosyna. Beneficia autem, spiritualia seu corporalia, sunt
proximis impendenda ordine quodam: ut scilicet primo impendantur his
qui magis nobis coniuncti sunt, ac si in sortem nobis eveniret eis
providere; ut Augustinus dicit in Enchir.: deinde providendum est
aliis secundum quod opportunitas occurrit. Et sic patet quod
praeceptum de correctione fraterna non obligat ad impossibile, sicut
nec praeceptum de eleemosynis corporalibus dandis.
Ad nonum dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in Lib. de verbis
domini, admonet nos dominus noster, non negligere invicem peccata
nostra; non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas.
Unde ex praecepto correctionis fraternae non tenemur inquirere peccata
aliorum, ut possimus ea corrigere, alioquin efficeremur exploratores
vitae aliorum, contra illud quod dicitur Proverb. XXIV, 15:
ne quaeras impietatem in domo iusti, et non vastes requiem eius. Nec
est similis ratio de debito corporali, quia hoc est quiddam
determinatum, quod debetur certae personae, et certo tempore; quod
non accidit circa correctionem fraternam, ut dictum est, in corp.
art.
Ad decimum dicendum, quod aliquis potest omittere, correctionem
fraternam tripliciter. Uno quidem modo absque omni peccato: quia, ut
Augustinus dicit in I de Civit. Dei, si propterea quisque
obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunum
tempus inquirit, vel eisdem ipsis metuit ne deteriores ex hoc
efficiantur, vel ad bonam vitam et patientiam erudientes impediant
alios infirmos, et premant atque avertant a fide; non videtur esse
cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Alio modo, sicut cum
delectat lingua blandiens, et humanus dies, et formidatur vulgi
iudicium et carnis excruciatio vel peremptio: quae quidem si sic
teneantur in animo, ut praeponantur caritati fratris, est peccatum
mortale. Tertio modo potest esse cum peccato veniali; puta, cum ista
moverent animum, non quidem ut praeponantur proximi caritati, sed ut
negligentes reddantur ad considerandas circumstantias et opportunitates
in quibus corrigere tenentur.
Ad undecimum dicendum, quod quicumque mortaliter peccat, immediate
contra caritatem peccat, quia facit illud quod est contrarium
caritati. Tamen, proprie loquendo, non semper directe contra
caritatem peccat; sed solum tunc quando intendit contra caritatem
agere, ut contingit in his qui ex malitia peccant.
Ad duodecimum dicendum, quod ad praeceptum de honore parentum
reducuntur praecepta de beneficiis impendendis quibuscumque proximis:
ponitur autem expresse de honore parentum, quia hoc cadit statim in
ratione cuiuslibet; non autem sic de aliis beneficiis.
Ad decimumtertium dicendum, quod sermo admonitorius non est sufficiens
secundum philosophum, quantum ad eos qui sunt duri et servilis animi;
et hi sunt qui ex admonitione fiunt deteriores; qui sunt compescendi
per correctionem coactivam praelatorum, quae etiam correctio non
sufficit sine divino auxilio.
Ad decimumquartum dicendum, quod peccata in Deum non sunt nostri
arbitrii ad dimittendum; sunt autem nostri arbitrii ad arguendum.
Ad decimumquintum dicendum, quod homo propter peccatum suum non
absolvitur a debito correctionis; sed redditur indignus ad alium
corrigendum qui seipsum non corrigit. Nec tamen est perplexus; quia
debet peccata dimittere, et sic corrigere, secundum illud Matth.
VII, 5: eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere
festucam de oculo fratris tui.
Ad decimumsextum dicendum, quod semper ille qui corripit alium in
peccato existens, quodammodo condemnat seipsum, id est damnationem
suam pronuntiat; non tamen semper sibi damnationem accumulat, puta,
cum est in minori peccato, et arguit de maiori, vel cum est in
occulto, et arguit de publico, et se simul et illum arguit, non
contemnendo, sed se simul reprehendendo: dicit enim Gregorius in V
Moral., quod cum homo debeat diligere proximum sicut seipsum, ita
tenetur aliena peccata corrigere, et contra ea irasci, sicut sua. Si
vero cum superbia arguat, quasi sua peccata non recognoscens, tunc
sibi damnationem acquirit; unde dicitur Matth., VII, 3: quia
vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
Sed etiam quando ex correctione sequitur scandalum propter
manifestationem sui peccati, sic etiam correctio non erit actus
virtuosus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod correctio coactiva est officium
superiorum, sed correctio caritativa est officium omnium.
Ad decimumoctavum dicendum, quod cum superiores sint proximi, eos
corrigere debemus, sed humiliter et reverenter, non proterve, ne
exasperentur; et ideo ibidem dicit apostolus: seniorem obsecra ut
patrem. Et propter hoc reprehenditur Demophilus monachus, qui
sacerdotem peccantem iniuriosis verbis et factis correxit, eum
verberans, et de Ecclesia eiiciens.
Ad decimumnonum dicendum, quod si correctio secundum debitas
circumstantias fiat, non sequetur inde turbatio, sed potius pacis
stabilimentum, remotis discordiarum causis.
|
|