|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim I ad Timoth. VI, 20: peccantem coram omnibus
argue. Sed, Matth. c. XVIII, 15, dicitur: argue eum
inter te et ipsum solum, quod est secrete admonere. Cum ergo dictum
apostoli non contrarietur praecepto Christi, videtur quod non cadat
sub praecepto ut frater sit prius secreto admonendus, et postea publice
denuntiandus Ecclesiae.
2. Sed dicendum, quod verbum apostoli intelligitur de peccatis
manifestis, quae publice arguenda sunt; verbum autem domini de
peccatis occultis.- Sed contra, peccata occulta nullus debet
publicare: sic enim esset magis proditor criminis quam corrector
fratris. Sed dominus mandat, Matth. XVIII, quod si frater
monentem in secreto non audiat, adducat unum vel duos testes, et
tandem dicat Ecclesiae; quod est peccatum publicare. Ergo videtur
quod praeceptum domini non sit intelligendum in peccatis occultis.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit, VIII de Trinitate,
omnes regulae veritatis derivantur a lege veritatis aeternae. Sed lex
veritatis aeternae hoc habet, quod Deus non solum punit hominem de
peccato occulto, sed etiam punit interdum nulla secreta admonitione
praecedente. Ergo videtur quod etiam homo, qui divinae veritatis
debet imitator existere, possit publice aliquem denuntiare, secreta
etiam monitione non praecedente.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit in Lib. contra mendacium,
ex gestis sanctorum intelligi potest qualiter sunt praecepta sacrae
Scripturae intelligenda. Sed in gestis sanctorum invenitur, quod
facta est aliquando publica denuntiatio peccati occulti, nulla secreta
admonitione praecedente; ut legitur Act. V, quod Petrus Ananiam
et Saphiram occulte defraudantes de pretio agri publice denuntiavit,
nulla secreta admonitione praemissa. Ergo non obligamur ex praecepto
Christi ut secreta admonitio praecedat publicam denuntiationem.
5. Praeterea, omnis Christi actio, nostra est instructio: ipse
enim dicit, Ioan. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut
quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Sed Christus non legitur
admonuisse Iudam secreto antequam eum denuntiaret. Ergo videtur quod
etiam nos possumus publice denuntiare peccatum fratris, antequam eum
occulte admoneamus.
6. Praeterea, sicut denuntiatio fit in publico, ita etiam et
accusatio. Sed aliquis potest ad accusationem procedere, nulla
admonitione prius facta: quia ad accusationem praeexigitur sola
inscriptio, ut decretalis dicit. Ergo videtur, quod etiam denuntiare
publice possit aliquis, nulla monitione secreta praecedente.
7. Praeterea, illud quod in omni casu praeterire licet, nullo modo
cadit sub praecepto. Sed in quolibet casu videtur quod liceat
praeterire admonitionem secretam; quia in quolibet peccato potest
aliquis intendere commune bonum iustitiae, et sic ad accusationem
procedere, admonitione secreta non praemissa. Ergo videtur quod
secreta admonitio non debeat praemitti ex necessitate praecepti.
8. Praeterea, non videtur esse probabile, quod ea quae sunt in
communi consuetudine religiosorum, sint contra praecepta Christi.
Sed in religionibus hoc est consuetum, quod in capitulis aliqui
proclamantur de aliquibus peccatis, nulla secreta monitione praemissa.
Ergo videtur quod non sit de necessitate praecepti secretam
admonitionem praemittere publicae denuntiationi.
9. Praeterea, Augustinus dicit in IV de doctrina Christ., quod
sicut eadem rotunditas est in magno disco et parvo, ita eadem ratio
iustitiae est in magnis rebus et parvis. Si igitur in parvis peccatis
non exigitur secreta admonitio publicae denuntiationis, ut dicebatur,
videtur quod nec in magnis.
10. Praeterea, si secreta admonitio debet praecedere publicam
denuntiationem, necesse est aliquam moram intervenire inter
reprehensionem peccati, et publicam eiusdem denuntiationem. Sed
quandoque talis mora est in tantum periculosa, quod postmodum non
potest sufficiens remedium adhiberi; puta, si aliquis tractaverit de
proditione civitatis cum hostibus, vel si sit haereticus in grege
seducens homines a fide. Non videtur ergo quod debeat praecedere
secreta admonitio.
11. Praeterea, triplex est agens; scilicet naturale,
artificiale, et agens per gratiam sive per caritatem, scilicet
caritative corripiens fratrem. Sed agens naturale unumquodque facit
quanto melius potest; et similiter agens artificiale. Ergo etiam
corripiens fratrem ex caritate debet hoc facere quanto melius potest.
Sed melius est quod hoc faciat publice: sic enim magis prodest
multitudini; bonum autem multorum est melius quam bonum unius. Ergo
videtur quod melius sit quod statim publice frater arguatur, nulla
secreta admonitione praecedente.
12. Praeterea, ita se habet peccator in Ecclesia, sicut membrum
putridum in corpore naturali. Sed non refert qualiter medicus membrum
putridum abscindat, ut vitetur totius corporis corruptio. Ergo
videtur quod non referat qualiter frater peccans corripiatur, sive
publice, sive secreto.
13. Praeterea, subditi tenentur obedire suis praelatis. Sed
quandoque praelati praecipiunt ut eis dicatur a subditis quidquid de
alienis peccatis sciunt. Ergo etiam si peccata sunt occulta, tenentur
subditi revelare, nulla monitione secreta praemissa.
14. Praeterea, Matth. XVIII, 15, super illud: si
peccaverit in te frater tuus, dicit Glossa, quod frater arguendus est
ex zelo iustitiae; ex quo videtur quod correctio fraterna sit actus
iustitiae. Sed iustitia debet in publico fieri; dicit enim
philosophus in V Ethic., quod iustitia est virtus praeclara magis
quam Lucifer aut Hesperus. Ergo correctio fraterna debet fieri in
publico, non in secreto.
15. Praeterea, ad iustitiam pertinet retribuere pro meritis. Sed
ille qui peccavit, ex ipso factus est inglorius apud Deum. Ergo
videtur quod sicut meruit, sit auferenda ei fama coram hominibus per
publicam correctionem.
16. Praeterea, nullum praeceptum Dei contrariatur consilio vel
praecepto. Sed dominus dicit Luc. VI, 30: qui aufert quae tua
sunt, ne repetas; quod necesse est ut sit vel per consilium vel
praeceptum. Ergo videtur, cum admonitio fieri non possit sine
repetitione suorum, praecipue in casu in quo aliquis asportavit alicui
sua, quod non sit in praecepto, secreto admonere.
17. Praeterea, licet omni tempore et omni modo reddere bonum pro
malo. Sed Augustinus dicit in Lib. III de libero Arbitr.,
quod cum corripiuntur inquieti, redditur eis bonum pro malo. Ergo
videtur quod omni tempore liceat eos corripere publice ante secretam
admonitionem.
18. Praeterea, leges feruntur ad ea quae saepe fiunt, non ad ea
quae raro accidunt. Sed raro contingit quod aliquis propter hoc quod
fama sibi auferatur, peior efficiatur; plures autem propter
detectionem a peccato homines corripiuntur. Ergo videtur quod non sit
praeceptum legis divinae de hoc quod aliquis prius secreto admoneatur
quam publice denuntietur.
19. Praeterea, in ordine fraternae correctionis continetur quod
peccatum non denuntietur Ecclesiae sive praelato, nisi quando frater
arguentem audire noluerit. Sed si unus peccatum aliquod committat alio
sciente, et correctionem promittat, videtur ex hoc ipso fratrem
arguentem audisse; et tamen videtur nihilominus peccatum eius esse
denuntiandum praelato, ne pereat iustitiae disciplina. Ergo videtur
quod ordo correctionis fraternae quem dominus ponit, non cadat sub
praecepto.
20. Praeterea, super illud Matth. XVIII, 15: si
peccaverit in te frater tuus, dicit Hieronymus: si autem in Deum
peccaverit, non est nostri arbitrii. Ergo videtur quod iste modus non
se extendat ad omnia peccata.
21. Praeterea, dominus dicit, Matth. XVIII, v. 15: si
te audierit, lucratus es fratrem tuum. Sed non propterea aliquis
fratrem suum est lucratus, si solum audiat arguentem a peccato
desistens post gravia peccata commissa; sed multa alia requiruntur ad
hoc quod ad salutem perveniat, quod est fratrem esse lucratum. Ergo
videtur quod iste ordo correctionis fraternae non se extendat ad peccata
gravia.
22. Praeterea, Eccli. XIX, 10, dicitur: audisti verbum
adversus proximum tuum? Commoriatur in te, fidens quoniam non te
disrumpet. Non ergo oportet ut eum ad alios deferamus si eius peccatum
deprehendimus.
23. Praeterea, minus est agendum circa fratrem in aliis peccatis
quam in peccato haereticae pravitatis. Sed in haeretica pravitate
debet aliquis admoneri bis vel ter, secundum illud ad Titum III,
10: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita.
Ergo videtur quod non sufficiat semel corripere, sicut in verbis
domini videtur innui, ante denuntiationem.
24. Praeterea, iste ordo correctionis, secundum Augustinum in
Lib. de verbis domini, attenditur in peccatis occultis. Sed in
talibus non videtur aliquid posse probari per testes. Ergo
inconvenienter continetur in hoc correctionis ordine quod testes
adhibeantur.
25. Praeterea, homo debet diligere proximum suum sicut seipsum.
Sed nullus ad publicationem sui criminis tenetur testes inducere.
Ergo neque etiam ad manifestationem criminis fratris.
26. Praeterea, Augustinus dicit in regula, quod prius praeposito
debet ostendi, quam testibus. Sed ostendere praeposito, sive
praelato, est ostendere Ecclesiae. Ergo non prius debent testes
adduci quam dicatur; et sic videtur quod ordo quem dominus ponit, non
sit in praecepto.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. de verbis
domini exponens illud: corripe inter te et ipsum solum. Studens
correctionem, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipiet
defendere peccatum suum; et quem vis facere meliorem, facis peiorem.
Haec est igitur ratio huiusmodi ordinis servandi in correctione
fraterna, ut parcatur pudori fratris, ne deterior efficiatur. Sed ad
hoc tenemur per praeceptum caritatis. Ergo ordo correctionis fraternae
cadit sub praecepto.
2. Praeterea, Matth., XVIII, 15, super illud: si
peccaverit in te etc., dicit Glossa: hoc ordine scandala vitare
debemus. Sed vitare scandala cadit sub praecepto, ut patet Rom.
XIV. Ergo ordo correctionis fraternae cadit sub praecepto.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut supra, art. 1, dictum est,
correctio fraterna cadit sub praecepto, secundum quod est actus
virtutis. Est autem actus virtutis, secundum quod debitis
circumstantiis vestitur; inter quas praecipue videtur esse ordo ad
finem, quem oportet communem regulam habere in omnibus operabilibus.
Finis autem correctionis fraternae est emendatio fratris, sicut dictum
est; et ideo hoc ordine dominus voluit fieri correctionem fraternam,
secundum quod congruit ad fratris emendationem, quem volumus a peccato
liberare. Duplex autem periculum imminet homini ex peccato; scilicet
periculum conscientiae et famae. Haec autem duo, scilicet conscientia
et fama, hoc modo se habent ad invicem, quod conscientia est
praeferenda famae; quia testimonium conscientiae est in conspectu
Dei, sed testimonium famae pertinet ad officium humanum. Differunt
etiam quantum ad hoc quod conscientia est necessaria homini propter
seipsum; fama autem propter se, et propter proximum. Hoc igitur
ordine dominus voluit correctionem fraternam fieri, ut primo quidem,
si possibile sit, ita provideatur conscientiae, quod in nullo fama
laedatur; et hoc per secretam admonitionem. Deinde, quia conscientia
est famae praeferenda; si aliter frater emendari non potest quam cum
dispendio famae, finaliter ordinavit dominus ut publice denuntietur,
ut obiurgatio quae fit a pluribus, ei sit remedium salutare. Si autem
statim ad publicam pronuntiationem procederetur, pateretur frater
dispendium famae suae; quod quidem vitandum est et propter ipsum, et
propter alios, propter quos est sibi necessaria fama. Propter ipsum
quidem, duplici ratione. Primo quidem, quia bona fama est praecipuum
inter exteriora bona, secundum illud Prov. XXII, 1: melius est
nomen bonum quam divitiae multae. Et hoc ideo, quia bonitas famae
reddit hominem idoneum ad humana officia exequenda in conversatione
humana; et ideo dicitur Eccli., XLI, 15: curam habe de bono
nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam multi thesauri magni et
pretiosi. Sicut igitur peccaret qui absque necessitate ingereret
alicui divitiarum dispendium; ita, et multo amplius, peccat si
aliquis absque necessitate proximo ingereret dispendium famae, absque
necessitate eius peccatum publicando. Secundo, quia propter
conservationem famae homo multoties abstinet a peccatis. Et ideo,
quando aliquis videt se iam famam amisisse, pro nihilo ducit peccare
secundum illud Ieremiae III, 3: facies meretricis facta est
tibi, erubescere nescisti; unde et Hieronymus dicit super Matth.:
corripiendus est seorsum frater, ne si semel pudorem aut verecundiam
amiserit, permaneat in peccato. Similiter etiam ex parte aliorum est
periculosum dupliciter. Primo quidem, quia homines peccatum alicuius
audientes scandalizantur, et contemnunt quandoque non solum peccantem,
sed et multos alios innocentes. Unde Augustinus dicit in epistola ad
plebem Hipponensem: cum de aliquibus qui sanctum nomen profitentur,
aliquid criminis vel falsi sonuerit, vel veri patuerit, instanter
satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. Secundo, quia ex
peccato nimis publico multi provocantur ad peccandum; secundum illud I
ad Cor. V, 6: nescitis quia modicum fermentum totam massam
corrumpit? Et ideo sub praecepto cadit ut non prius aliquis ad
denuntiationem publicam procedat quam secreto correxerit. Sed quia de
extremo ad extremum pervenitur per medium, interposuit dominus quemdam
medium gradum; ut post secretam admonitionem nunquam publice omnibus
denuntietur nisi unus vel duo testes adhibeantur, ut possit secretius
correctus non innotescere ceteris, ut Augustinus dicit in regula.
Sic igitur ordo fraternae correctionis sub praecepto cadit, sicut et
ipsa fraterna correctio; hac tamen discretione servata in utroque, ut
debito loco, tempore, et aliis debitis circumstantiis observatis,
omnia fiant secundum quod quis utile esse prospexerit ad emendationem
fratris, quae est finis et regula correctionis fraternae.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Augustinus solvit in Lib. de
verbis domini, verbum apostoli est intelligendum in publicis peccatis;
sed verbum domini est intelligendum in peccatis occultis, ut ex ipso
modo loquendi apparet. Dicit enim dominus: si peccaverit in te frater
tuus. Si enim publice peccat, non solum in te peccat, cui
contumeliam vel iniuriam infert, sed etiam in omnes videntes, ut
significatur in parabola quam dominus ponit, Matth. XVIII,
31, de servo nequam, qui cum alium conservum affligeret, videntes
conservi eius quae fiebant contristati sunt valde. Et II Petri
II, 8, dicitur, quod animam iusti iniquis operibus cruciabant.
Ad secundum dicendum, quod quidam sic intellexerunt ordinem
correctionis fraternae esse servandum, ut primo frater sit in secreto
corripiendus; et si audierit, bene quidem; si autem non audierit,
dicebant esse distinguendum: quia aut est omnino occultum, et tunc non
est procedendum ulterius; aut incipit iam ad plerorumque notitiam
pervenire, et tunc debet ulterius procedi, secundum quod dominus
mandat. Sed hoc non videtur bene dictum; dicit enim Augustinus in
regula: si frater tuus vulnus habet in corpore quod vult occultari,
dum timet secari, nonne a te crudeliter sileretur, et misericorditer
indicaretur? Quanto ergo magis non debet occultari, ne deterius
putrescat in corde? Et ideo alia distinctione opus est. Si enim
probabiliter possumus existimare quod ulterius procedendo ad eius
emendationem proficiamus, debemus ulterius procedere adhibendo testes,
et denuntiando. Si vero probabiliter existimemus quod ex tali
publicatione fiat deterior, non est ulterius procedendum; sed propter
hanc causam a tota correctione fraterna est desistendum, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod omnis veritas humanae iustitiae regulatur a
veritate divina. Sed hominum facta non eodem modo comparantur ad
iudicium divinum et ad iudicium humanum, quia secundum iudicium humanum
quaedam peccata sunt occulta, in quibus non est statim procedendum ad
publicum. Et hoc modo non comparantur omnia peccata ad iudicium
divinum, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ut dicitur ad
Hebr. IV, v. 13. Et ideo quantum ad iudicium divinum non
requiritur quod secreta admonitio praecedat et tamen plerumque
peccatores quasi secreta admonitione a Deo arguuntur per interiorem
remorsum conscientiae et interiorem inspirationem, vel in vigilando,
vel in dormiendo. Dicitur enim Iob XXXIII, 15-17: per
somnum in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, tunc
operit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut avertat
hominem ab his quae fecit.
Ad quartum dicendum, quod peccatum Ananiae et Saphirae non devenerat
ad notitiam Petri modo humano, sed per revelationem divinam; et ideo
in peccato illo processit non secundum formam humani iudicii, sed
secundum formam divini iudicii, tamquam in hoc executor Dei existens.
Ad quintum dicendum, quod etiam dominus peccatum Iudae scivit virtute
divina, in quantum erat cognitor absconditorum; et ideo, in quantum
Deus, procedere poterat statim ad publicandum peccatum. Et tamen
ipse non publicavit, sed obscuris verbis eum de peccato admonuit.
Ad sextum dicendum, quod alia ratio est in accusatione et in
denuntiatione; quia in denuntiatione intenditur correctio fratris: et
ideo tali ordine debet denuntiatio fieri qui sit conveniens ad
emendationem fratris; sed in accusatione intenditur bonum Ecclesiae,
ut scilicet conservetur communitas pura ab infectione peccati, et ideo
in accusatione non oportet quod praecedat denuntiatio.
Ad septimum dicendum, quod non in omni peccato debet homo procedere ad
accusationem; sed solum in illis peccatis ex quibus in promptu est ut
proveniat periculum multitudini, vel spirituale, vel corporale. Tunc
enim potest homo ad accusationem procedere, monitione non praecedente,
si hoc exigat utilitas communis; quia bonum commune praeferendum est
bono privato.
Ad octavum dicendum, quod proclamationes quae fiunt in capitulis
religiosorum, magis sunt quaedam commonitiones quam accusationes vel
denuntiationes. Reducitur enim fratri ad memoriam culpa de qua purgare
se debet, quod famae eius detrimentum non facit; fiunt enim huiusmodi
proclamationes de levibus culpis. Si autem proclamaretur aliquis in
publico de aliqua gravi culpa, ex qua infamari posset, monitione non
praecedente, hoc esset illicitum et contra praeceptum Christi.
Ad nonum dicendum, quod ex levibus peccatis non consurgit infamia,
sicut consurgit ex gravibus; ideo non est eadem ratio de utriusque.
Ad decimum dicendum, quod in talibus in quibus mora denuntiationis est
periculosa, non oportet expectare admonitionem, sed statim procedere
ad denuntiationem; nec hoc est contra praeceptum Christi, propter
duo. Primo quidem, quia peccatum istud, quod vergit in periculum
multorum, non est solum in te, sed est in multos; dominus autem
dicit: si peccaverit in te frater tuus. Secundo, quia dominus non
loquitur de culpa futura cavenda, sed de culpa praeterita iam
praecommissa.
Ad undecimum dicendum, quod multo melius est et quantum ad fratrem,
cuius emendationi intenditur, et quantum ad multitudinem, si fieri
potest, ut secretius emendetur, ut patet ex dictis. Et ideo ille qui
corrigit secundum caritatem, isto modo debet procedere.
Ad duodecimum dicendum, quod si medicus procederet statim ad
praecisionem membri corrupti, incaute ageret, et multoties praecideret
membra quae sanari possunt; sed si sit sapiens, a levioribus remediis
incipiet. Tunc demum praecidit membrum, quando experitur illud esse
insanabile; et ita quidem est faciendum in correctione fraterna.
Ad decimumtertium dicendum, quod praelato non est obediendum contra
praeceptum Christi, secundum illud Act. V, 29: obedire oportet
Deo magis quam hominibus. Sed et ille praelatus qui praecipit contra
mandatum Christi a peccato non excusatur. Et ideo, si praelatus
praecipiat quod aliquis dicat quod sciverit corrigendum, vel quod
sciverit de peccatis alterius, intelligendum est praeceptum eius sane,
in casu in quo ipse hoc potest praecipere, secundum ordinem institutum
a Christo. Quod si expresse contra hunc ordinem praeceperit, non est
ei obediendum. In quibusdam tamen casibus saecularis vel
ecclesiasticus iudex potest iuramentum exigere, sive in via
denuntiationis, sive in via inquisitionis, sive in via accusationis;
in istis etiam casibus potest praelatus in religionibus per praeceptum
obedientiae suos subditos obligare.
Ad decimumquartum dicendum, quod iustitia dicitur esse praeclarissima
virtutum, propter decorem sui ordinis; ad quam etiam pertinet ut
occultanda occultet.
Ad decimumquintum dicendum, quod ille qui occulte peccat meretur
amittere famam suam; sed pro isto merito non potest ei poena
recompensari, nisi ab illo qui est iudex occultorum, scilicet Deus,
de quo dicitur I ad Cor., IV, 5: qui illuminabit abscondita
tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
Ad decimumsextum dicendum, quod non repetere sua est praeceptum,
secundum quod intelligitur in praeparatione animi ut Augustinus
exponit. Tenetur enim homo esse paratus sua non repetere in casu in
quo hoc exigeret necessitas fidei vel caritatis; in quo etiam casu dare
de novo teneretur. Sed quod ultra hunc casum homo sua non repetat,
potest esse consilium debitis circumstantiis servatis, sicut et
consilium est quod homo det sua quibus debet. Admonitio autem fraterna
non contrariatur nec consilio nec praecepto praedicto. Potest enim
aliquis fratrem admonere qui alienum accepit, ut de peccato poeniteat,
et sit satisfacere paratus, etiam si ipse velit ei remittere quod
debet, cum hoc viderit expedire.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ille qui corripit delinquentem modo
et ordine debito, reddit bonum pro malo; sed ille qui debitum modum et
ordinem praetermittit corripiendo in publico quae sunt occulta, non
reddit bonum, sed malum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod raro contingit quod peccata occulta
publicentur; et ideo ex hoc, periculum rarius accidit. Si vero
frequenter publicarentur peccata occulta, experimento perpenderetur
quod pericula ex hoc sequerentur.
Ad decimumnonum dicendum, quod ex quo peccatum est occultum, et non
apparet quare in promptu debeat publicari, et ille qui peccavit
emendationem promittit, contra praeceptum Dei ageret qui socium
peccantem vel ad praelatum vel ad alium deferret.
Ad vicesimum dicendum, quod peccata quae in Deum committuntur, non
est nostri arbitrii ea dimittere in poenitentia; est tamen nostri
arbitrii in eis corrigendis ordinem servare quem Christus instituit.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod intelligitur ille qui peccat
corripientem audire, quando et cessat ab opere et facit alia quae sunt
facienda pro salute, confitendo et satisfaciendo. Et tunc,
quantumcumque sit grave peccatum, aliquis lucratur fratrem sic
audientem.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod verbum quod adversus fratrem
audimus, sic debet in nobis commorari, ut a nobis non procedat ad
fratris infamiam; non tamen prohibetur quin procedat ulterius ad
fratris emendationem.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod cum dominus dicit, corripe inter
te et ipsum solum, non intelligendum est quod semel corripiatur sed bis
et ter, aut etiam pluries, quamdiu probabiliter spes maneat quod
secretius corripi possit. Cum vero probabiliter praesumitur quod sic
corrigi non possit, tunc intelligitur non audire.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod testes inducuntur vel ad
ostendendum quod hoc sit peccatum de quo aliquis arguitur, ut
Hieronymus dicit; vel ad convincendum de actu, si actus iteretur, ut
Augustinus dicit; vel ad testificandum quod frater admonens fecit quod
in se fuit, ut Chrysostomus dicit.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod homo non indiget testibus ad
emendationem sui peccati; potest tamen indigere testibus ad
emendationem alterius secundum tres modos praedictos. Et ideo non est
similis ratio de peccato proprio, et de peccato fratris.
Ad vicesimumsextum dicendum, quod Augustinus intelligit quod prius
dicatur praelato quam testibus, secundum quod prelatus est quaedam
singularis persona, quae potest prodesse etiam magis quam alii. Sic
autem dicere praelato, non est dicere Ecclesiae; sed quando dicitur
in publico, quasi in loco iudicii residenti.
|
|