|
Et videtur quod non.
1. Obiectum enim spei est bonum arduum. Sed arduum est obiectum
irascibilis. Ergo spes est in irascibili, et non in voluntate.
2. Praeterea, caritas est perfectissima virtutum. Ergo sufficit ad
perficiendam unam potentiam. Sed caritas est in voluntate. Non ergo
in voluntate est spes.
3. Praeterea, ideo non possumus plura intelligere simul, quia
intellectus non potest simul informari diversis speciebus
intelligibilibus, sicut nec corpus diversis figuris, ut Algazel
dicit. Ergo, pari ratione, una potentia non potest simul informari
in actu secundum diversos habitus, ut scilicet secundum utrumque actu
operetur. Sed simul potest esse actus spei cum actu caritatis. Ergo
caritas et spes non possunt esse simul in una potentia. Sed caritas
est in voluntate. Spes ergo non est in voluntate.
4. Praeterea, spes est certa expectatio. Sed certitudo pertinet ad
vim cognitivam. Ergo spes est in vi cognitiva, et non in voluntate.
Sed contra, spes est ex meritis proveniens. Sed merita pertinent ad
voluntatem. Ergo spes est in voluntate.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut dictum est, spes est virtus
theologica, unde eius obiectum est Deus. Nulla autem vis sensitiva
potest se extendere ad hoc obiectum quod est Deus, quia sensus
corporalia non transcendit; et ideo spes non potest esse in aliqua vi
sensitiva. Manifestum autem est quod spes ad vim appetitivam
pertinet, eo quod obiectum eius est bonum, ut supra, art.
praeced., dictum est; unde oportet quod sit in vi appetitiva
rationis, quae est voluntas, secundum philosophum in III de anima.
Unde spes est in voluntate sicut in subiecto. Huiusmodi autem
appetitus rationalis non dividitur per irascibilem et concupiscibilem,
ut quidam posuerunt: quia obiectum voluntatis est bonum, secundum
communem boni rationem, quam potest intellectus apprehendere, non
autem sensus. Et ideo appetitus sensitivus, cuius obiectum est bonum
secundum rationem particularem, dividitur in irascibilem et
concupiscibilem, secundum diversas rationes boni sensibilis, quod vel
est delectabile secundum sensum ad quod ordinatur concupiscibilis; vel
est altitudinem propriam habens supra impedimenta delectationis, et hoc
est obiectum irascibilis. Unde in appetitu superiori irascibilis et
concupiscibilis non ponuntur. Sic ergo subiectum spei non est
irascibilis, sed voluntas.
Ad primum ergo dicendum, quod spes de qua loquimur, est ardui
intelligibilis, quod non est obiectum alicuius specialis potentiae;
sed voluntas in ipsum tendit secundum rationem universalem boni.
Ad secundum dicendum, quod caritas perficit voluntatem perfecte
quantum ad unum motum eius, qui est amare; sed indiget alia
perfectione quantum ad alium motum eius qui est sperare.
Ad tertium dicendum, quod quando sunt multa ordinata ad unum, possunt
simul intelligi: similiter etiam motus spei simul potest esse cum motu
caritatis, quia ad se invicem ordinantur.
Ad quartum dicendum, quod certitudo spei derivatur a certitudine
fidei: in quantum enim motus appetitivae virtutis dirigitur a virtute
cognoscitiva, participat aliquid de eius certitudine.
|
|