|
Et videtur quod non.
1. Ambrosius enim super illud Luc., XVII, 6: si habueritis
fidem sicut granum sinapis etc., dicit: ex fide est caritas, ex
caritate spes. Sed fides est prior caritate. Ergo caritas est prior
spe.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Enchirid., quod fides sine
caritate non prodest; spes autem sine caritate esse non potest. Sed
si spes esset prior caritate, posset esse sine ea, sicut et fides,
licet non prodesset. Ergo spes non est prior caritate.
3. Praeterea, Augustinus dicit, XII de civitate Dei, quod
boni motus atque affectus, ex amore et ex sancta caritate veniunt.
Sed sperare, secundum quod est actus spei, est quidam motus et
affectus laudabilis. Ergo derivatur a sancta caritate. Sic ergo
caritas est prior spe.
4. Praeterea, spes est cum desiderio, ut supra dictum est. Sed
desiderium non est nisi boni amati. Ergo spes praesupponit amorem:
ergo est posterior caritate.
5. Praeterea, inter affectiones animae, prima est amor; ex eo enim
omnes actiones et affectiones animae derivantur, ut patet per
Dionysium. Sed spes importat quamdam animae affectionem. Ergo
caritas, quae est amor, est prior spe.
6. Praeterea, spes, vel desiderium, non est nisi proprii boni.
Sed bonum aliquod fit proprium appetenti per amorem; sic enim redditur
conveniens. Ergo spes et desiderium praesupponit amorem.
7. Praeterea, Augustinus dicit, XIV de Civit. Dei, quod
recta voluntas est caritatis. Sed recta voluntas praecedit spem.
Ergo caritas praecedit spem.
8. Praeterea, eorum quae sunt simul, unum non est prius altero.
Sed fides, spes et caritas sunt simul: quia, sicut Gregorius dicit
super Ezech., aequaliter ab homine habentur. Ergo spes non est
prior caritate.
9. Praeterea, idem non est prius seipso. Sed idem videtur esse
spes caritati; cum utriusque sit unum obiectum, scilicet summum
bonum. Ergo spes non est prior caritate.
10. Praeterea, Magister dicit, 26 dist. Lib. III
sententiarum, quod spes ex meritis provenit, quae praecedunt non solum
rem speratam, sed spem quam praeit caritas. Ergo spes non est prior
caritate.
11. Praeterea, spei opponitur desperatio; caritati autem opponitur
quodlibet peccatum mortale. Sed prius est quod homo incidat in
peccatum mortale quam quod incidat in desperationem. Ergo caritas est
prior spe.
12. Praeterea, ordo habituum et actuum est secundum ordinem
obiectorum. Sed bonum, quod est obiectum caritatis, est prius quam
arduum, quod est obiectum spei, quia arduum se habet ex additione ad
bonum. Ergo caritas est prior spe.
13. Praeterea, quidquid nobilitatis convenit alicui incompleto in
aliquo genere, convenit etiam completo in genere illo. Sed manifestum
est quod aliquis amor incompletus praecedit spem. Ergo multo magis
amor completus, qui est caritas, spem praecedit.
1. Sed contra. Est quod dicitur Matth. I, v. 2: Abraham
genuit Isaac; Isaac autem genuit Iacob; Glossa: id est, fides
genuit spem, spes caritatem. Sed generans est prius genito. Ergo
spes est prior caritate.
2. Praeterea, super illud Psal. XXXVI, spera in Deo, et
fac bonitatem, dicit Glossa: spes est introitus ad fidem, et initium
humanae salutis. Et sic videtur quod spes sit prior fide. Sed prior
est fides caritate. Ergo et spes.
3. Praeterea, apostolus dicit, I ad Timoth., cap. I, 5:
finis praecepti caritas est de corde puro et conscientia bona;
Glossa: id est spes. Et sic videtur quod caritas procedat ex spe.
Spes ergo est prior caritate.
4. Praeterea, Augustinus dicit X de Trinit., quod nullus amat
nisi id ad quod se sperat posse pervenire; et id quod quis non sperat,
aut non amat, aut tepide amat. Ergo amor praesupponit spem.
5. Praeterea, prius est a quo non convertitur consequentia
subsistendi. Sed spes est huiusmodi; in statu enim viae quicumque
habet caritatem, habet spem; sed non convertitur. Ergo spes est
prior caritate.
Respondeo. Dicendum, quod prius dicitur aliquid, vel secundum
rationem alicuius principii, vel quia principio propinquius est. Sunt
autem duo principia intrinseca rei: materia, et forma; et secundum
horum differentiam aliquid dicitur dupliciter prius. Uno quidem modo
est aliquid prius altero perfectione, sicut actus potentia, et
perfectum imperfecto: quae quidem prioritas respondet principio
formali. Alio vero modo est aliquid prius in via generationis et
temporis; et sic potentia est prior actu in eodem, et imperfectum
perfecto. Simpliciter autem et universaliter etiam tempore perfectum
est prius, quia imperfectum non movetur nisi ab aliquo praeexistenti
perfecto; hoc autem respondet materiali principio. Secundum igitur
primum prioritatis modum caritas est prior naturaliter spe; secundum
autem modum secundum spes in uno homine praecedit caritatem. Ad cuius
evidentiam sciendum est, quod omnes affectiones animae, quae sunt
quidam appetitivi motus, proportionantur motibus naturalibus, eo quod
motus naturalis ex inclinatione naturali procedit, quae dicitur
appetitus naturalis; et similiter motus affectionum animalium procedunt
ex inclinatione animalis, quae est appetitus animalis. In motibus
autem naturalibus invenimus, primo quidem, principium ipsius motus,
quod est informatio mobilis per suam formam non animalem, sicut cum
generatur grave aut leve. Secundo est motus naturalis, proveniens ex
tali forma; sicut cum corpus ascendit et descendit. Tertio vero est
quies in proprio loco. Et similiter in appetitu animali, primo quidem
est informatio quaedam ipsius appetitus per bonum; et hoc est amor,
qui unit amatum amanti. Ex hoc autem secundo sequitur, si bonum
amatum sit distans, quod appetitus tendat in illud motu desiderii vel
spei. Tertio autem sequitur gaudium vel delectatio, quando aliquis
pertingit ad rem amatam. Sicut igitur motus et quies naturalis
provenit ex forma, ita omnis affectio animae provenit ex amore.
Oportet igitur quod secundum differentiam amoris attendatur differentia
in caeteris affectionibus animae. Est autem duplex amor: unus quidem
imperfectus, alius autem perfectus. Imperfectus quidem amor alicuius
rei est, quando aliquis rem aliquam amat non ut ei bonum in seipsa
velit, sed ut bonum illius sibi velit; et hic nominatur a quibusdam
concupiscentia, sicut cum amamus vinum, volentes eius dulcedine uti;
vel cum amamus aliquem hominem propter nostram utilitatem vel
delectationem. Alius autem est amor perfectus, quo bonum alicuius in
seipso diligitur, sicut cum amando aliquem, volo quod ipse bonum
habeat, etiam si nihil inde mihi accedat; et hic dicitur esse amor
amicitiae, quo aliquis secundum seipsum diligitur; unde ista est
perfecta amicitia, ut dicitur in VIII Ethic. Caritas autem est
non quicumque amor Dei, sed amor perfectus, quo Deus in seipso
diligitur. Ad hoc autem quod aliquis bonum divinum secundum se
diligat, inducitur ex bonis a Deo provenientibus, quae sibi quis
vult, et ex malis quae, Deo inhaerendo, vitat. Quantum ad
vitationem malorum, pertinet ad hunc amorem timor; quantum vero ad
consecutionem bonorum, pertinet ad sui amorem spes, quae est motus
tendens in aliquid adipiscendum, sicut dictum est. Unde utrumque
horum secundum propriam rationem derivatur ex imperfecto Dei amore.
Et propter hoc in via generationis et temporis sicut timor praecedit
caritatem, et introducit ad ipsam, ut Augustinus dicit super
canonicam Ioan.: ita etiam et spes introducit ad caritatem: dum
aliquis per hoc quod sperat se aliquod bonum a Deo consequi, ad hoc
deducitur ut Deum propter se amet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Ambrosius ibidem subdit, rursus
in se quodam sancto circuitu refunduntur, quia scilicet, cum aliquis
ex spe iam ad caritatem introductus fuerit, tunc etiam perfectius
sperat, et castius timet, sicut etiam et firmius credit. Et ideo
quod dicit quod ex caritate est spes, non loquitur quantum ad primam
caritatis generationem, sed quantum ad secundam caritatis refusionem;
secundum quod iam nobis indita, facit nos et perfectius sperare et
credere.
Ad secundum dicendum, quod spes quae est ex meritis praecedentibus,
non potest esse sine caritate, quae est merendi principium. Sed spes
informis, quae est sine meritis in actu, sed ex meritis in proposito,
est quidem sine caritate in actu, sed non sine caritate in proposito.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de bonis motibus et
affectibus meritoriis; huiusmodi enim ex caritate causantur.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa probat quod spes praesupponat
aliquem amorem. Non tamen oportet quod praesupponat amorem caritatis,
sed amorem sui ipsius, quo quis optat bonum divinum.
Et per hoc patet solutio ad quintum et ad sextum.
Ad septimum dicendum, quod recta voluntas dicitur caritas causaliter;
quia scilicet perfecta rectitudo voluntatis non potest esse nisi ex
caritate. Sed talis perfectio voluntatis non praecedit spem informem.
Ad octavum dicendum, quod auctoritas Gregorii intelligitur de fide,
spe et caritate secundum quod sunt virtutes, quod non convenit fidei et
spei nisi secundum quod formantur caritate. Sed secundum quod sunt
informes, quandoque praecedunt caritatem tempore.
Ad nonum dicendum, quod bonum divinum, ut secundum se dilectum, est
obiectum caritatis; sed sicut adipiscendum, est obiectum spei: et
propter hoc caritas a spe differt.
Ad decimum dicendum, quod si spes sit informis, merita non praecedunt
spem, sed rem speratam. Si autem spes sit formata, sic merita
praecedunt etiam spem; et hoc modo naturaliter praecedit ipsam
caritas.
Ad undecimum dicendum, quod ea quae sunt posteriora in compositione,
sunt priora in resolutione; et ideo, quia in via generationis spes
praecedit caritatem, in via resolutionis, e converso, culpa per quam
amittitur caritas, praecedit desperationem, per quam amittitur spes.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio illa concludit, quod amor
universaliter sit prius quam spes, quia bonum communiter sumptum, est
obiectum amoris; non autem oportet quod caritas sit prior spe.
Ad decimumtertium dicendum, quod praecedere in via generationis, non
pertinet ad perfectionem; quia secundum hanc viam imperfecta sunt
perfectis priora.
|
|