|
Et videtur quod non.
1. Sicut enim spes est rei non habitae, quod videtur repugnare
statui beatorum; ita etiam desiderium est rei non habitae. Sed
desiderium est in beatis, secundum illud I Petri I, 12: in quem
desiderant Angeli prospicere. Ergo etiam spes potest esse in beatis.
2. Praeterea, spes, cuius obiectum est bonum, est aliquid
perfectius timore, cuius obiectum est malum. Sed aliquis timor est in
beatis, secundum illud Ps. XVIII, 10: timor domini sanctus
permanet in saeculum. Ergo aliqua spes est etiam in beatis.
3. Praeterea, sicut adeptio beatitudinis est quoddam bonum arduum,
ita etiam et eius continuatio. Sed antequam beatitudinem aliqui
adipiscantur, sperant beatitudinis adeptionem. Ergo etiam postquam
sunt beatitudinem adepti, possunt sperare beatitudinis continuationem.
4. Praeterea, spes et desperatio sunt in eodem. Sed desperatio
potest esse de alio; unde mandatur nobis de nemine esse desperandum in
via. Ergo etiam spes potest esse de aliquo alio; et ita, sancti qui
sunt in patria, possunt sperare de aliis qui sunt in via, quod ad
beatitudinem perveniant.
5. Sed dicendum, quod sperare beatitudinem alterius, non pertinet
ad virtutem spei. Sed contra, sicut spes est virtus theologica, ita
et caritas. Sed eadem virtute caritatis, homo diligit se et
proximum. Ergo eadem virtute spei sperat homo vitam aeternam sibi et
aliis; et sic, cum boni sperent vitam aeternam aliis, videtur quod in
eis sit virtus spei.
6. Praeterea, oratio ex virtute spei procedit, secundum illud Ps.
XXXVI, 5: revela domino viam tuam, et spera in eo; et ipse
faciet. Sed sanctis qui sunt in patria convenit orare; et de hoc
rogamus eos dicentes orate pro nobis, omnes sancti Dei. Ergo in eis
potest esse etiam spes.
7. Praeterea, idem est principium movendi ad terminum, et
quiescendi in termino. Sed spes est principium motus in beatitudinem,
secundum illud Hebr. VI, 19: qui spem habemus incedentem, id
est incedere facientem, usque ad interiora velaminis. Ergo etiam spes
est principium quiescendi in beatitudine; et ita oportet quod beatis
insit spes.
8. Praeterea, Isidorus dicit, quod spe et fide nitet iustitia; et
Augustinus dicit in Enchiridion, quod qui recte vivit, recte credit
et recte sperat. Sed iustitia est in patria, et vitae rectitudo;
secundum illud Is., LX, v. 21: populus tuus omnes iusti.
Ergo etiam in patria est fides et spes.
9. Praeterea, certitudo perpetuae permansionis in beatitudine
requiritur ad beatitudinem. Et quia haec defuit Angelis ante
confirmationem vel lapsum, non fuerunt perfecte beati, ut Augustinus
dicit. Sed certitudo expectationis beatitudinis pertinet ad virtutem
spei. Ergo in beatis est spes.
10. Praeterea, quae corrupta sunt bona, ipsa sunt mala, secundum
philosophum. Si igitur spes quae est in viatoribus, corrumpatur per
beatitudinem, quae est summum bonum hominis, videtur quod spes sit
malum; quod est inconveniens, cum spes sit virtus, ut dictum est
art. 1 huius quaest.
11. Praeterea, actus virtutis videtur esse non solum facere vel
velle facere, quod ad virtutem pertinet, quando facultas adest; sed
etiam velle facere, si facultas adesset. Actus enim iustitiae est
velle reddere pecuniam debitam, etiam si eam quis non possit habere.
Sed sancti qui sunt in patria, sic sunt dispositi, quod vellent
beatitudinem expectare, etiam si eam non haberent. Ergo in eis est
actus spei. Sed actus procedit ab habitu. Ergo in eis est virtus
spei.
12. Praeterea, Anselmus dicit in libro de similitudinibus, quod
in sanctis post resurrectionem erit tanta fortitudo, quod poterunt
terram movere; non quod eam sint moturi, vel aliquid huiusmodi,
omnibus optime collocatis, sed propter eorum perfectionem. Ergo, a
simili, habitus spei, quae est quaedam perfectio animae, poterit esse
in beatis, quamvis actus spei ibi locum non habeat.
13. Praeterea, divina bonitas non est maior quam divina maiestas.
Sed caritas, cuius obiectum est divina bonitas, manet in patria.
Ergo et spes, cuius obiectum est divina maiestas.
14. Praeterea, destructo fundamento et pariete, destruitur
tectum. Sed in aedificio spirituali fides se habet ut fundamentum;
spes autem quae erigit, se habet per modum parietis. Si ergo a beatis
abstrahatur fides et spes, non poterit remanere caritas, quae operit
per modum tecti; quod est inconveniens, quia caritas nunquam excidit,
ut apostolus dicit, I Cor., XIII, 8.
15. Praeterea, quicumque expectat aliquid per quod, cum habitum
fuerit, eius appetitus quietatur, videtur sperare illud. Sed animae
beatorum expectant gloriam corporis, qua habita, eorum appetitus
quietatur, ut Augustinus dicit XII super Genes. ad Litt. Ergo
in eis est virtus spei.
16. Praeterea, Christus a primo instanti suae conceptionis fuit
perfectus comprehensor. Sed Christus habuit spem: ex eius enim
persona dicitur in Psalm. LXX, 1: in te, domine, speravi ut
Glossa exponit. Ergo in beatis potest esse spes.
1. Sed contra. Est quod dicitur Roman., cap. VIII, 24:
quod videt quis, quid sperat? Sed sancti fruuntur plena Dei
visione, ergo in eis non est spes.
2. Praeterea, apostolus, I ad Cor., XIII, 13, probat
caritatem esse maiorem fide et spe: quia caritas non excidit; fides
autem et spes evacuabuntur, cum venerit quod perfectum est. Sed illud
perfectum est status beatitudinis. Ergo fides et spes non remanent in
statu beatitudinis.
3. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de bono coniugali:
habitus est quo aliquid agitur cum opus est; et si non agitur, potest
agi. Ex quo accipitur, quod ubi non potest esse actus, ibi non est
habitus. Sed in patria non potest esse actus spei, qui respicit
beatitudinem non habitam. Ergo ibi non potest esse habitus spei.
Respondeo. Dicendum, quod remoto eo a quo res aliqua habet speciem,
consequens est ut species rei solvatur; sicut remota forma substantiali
a corporibus naturalibus, non remanent specie eadem. Sicut autem
forma in rebus naturalibus dat speciem, ita et in moralibus obiectum
dat speciem actui, et per consequens habitui; et ideo sublato
principali obiecto alicuius habitus, non potest remanere habitus.
Spei autem obiectum, si spes absolute consideratur, est bonum arduum
futurum possibile, ut supra, art. 1 huius quaest., dictum est.
Unde si cesset aliquid esse bonum, vel esse futurum, vel esse
arduum, vel esse possibile, cessabit spes secundum communem rationem
spei. Spei autem, secundum quod est virtus theologica, obiectum
formale est auxilium divinum, cui inhaeret: et quamvis sub hoc formali
obiecto multa materialia sperata comprehendantur, unum tamen est
principale, et alia sunt secundaria vel adiuncta. Quod quidem potest
accipi dupliciter. Uno modo ex parte rei speratae: alio modo ex parte
hominis sperantis. Ex parte quidem rei speratae principale obiectum
spei, secundum quod est virtus theologica, est plena Dei fruitio,
quae beatum facit: alia vero sub spe cadunt in ordine ad hunc finem,
sive sint spiritualia, sive temporalia bona. Ex parte vero
sperantis, principale obiectum est quod aliquis beatitudinem speret
sibi; secundarium vero est quod speret eam aliis in quantum sunt quodam
modo unum cum ipso, et bonum eorum desiderat et sperat sicut et suum.
Manente igitur obiecto principali, scilicet quod bonum arduum, quod
est beatitudo, sit futurum, et possibile haberi respectu eius qui
sperat, manet virtus spei; et per hanc virtutem spei sperat aliquis
non solum futuram beatitudinem, sed etiam alia ad hoc ordinata; et per
eamdem spei virtutem sperat aliquis beatitudinem aliis, et quaecumque
in beatitudinem ordinantur. Sed si subtrahatur principale obiectum
spei, secundum quod est virtus theologica; ita, scilicet, quod
beatitudo aeterna iam non sit futura, sed habita, cessat species huius
virtutis; unde non est in beatis spes quae est virtus theologica.
Possunt autem sancti aliqua sperare inhaerendo divino auxilio, vel ad
se vel ad alios pertinentia, secundum communem rationem spei; non
autem secundum propriam rationem spei quae est theologica virtus. Et
huius exemplum e contrario in malis accipi potest. Caritatis enim
principale obiectum est Deus: unde, quamdiu aliquis diligit Deum,
per eamdem virtutem caritatis diligit etiam proximum in Deo. Sed si
desinat diligere Deum, poterit quidem diligere proximum secundum
naturam, non tamen per virtutem caritatis, cuius species solvitur
remoto principali obiecto.
Ad primum ergo dicendum, quod desiderium ibi ponitur non quidem
proprie, secundum quod est rei futurae, sed secundum quod excludit
fastidium; per modum quo Eccli. XXIV, v. 29, dicitur: qui
edunt me, adhuc esurient.
Ad secundum dicendum, quod timor est respectu mali. Sub malo autem
comprehendi potest omnis defectus. Est autem triplex hominis
defectus. Unus quidem poenae; et hunc quidem principaliter respicit
timor servilis. Alius autem est defectus culpae; et hunc defectum
respicit timor filialis vel castus, secundum quod est in statu viae,
in quo peccare possumus. Neutro autem modo erit timor in patria,
sublata potestate culpae et poenae; secundum illud Prov., I,
33: abundantia perfruetur, malorum timore sublato. Est autem
tertius defectus naturalis, secundum quod quaelibet creatura in
infinitum distat a Deo; qui defectus nunquam tolletur; et hunc
defectum respicit timor reverentialis qui erit in patria: qui
reverentiam exhibebit suo creatori ex consideratione maiestatis eius,
in propriam desiliens parvitatem. Sed obiectum spei, quod est
beatitudinem esse futuram, tolletur, ea superveniente, et ideo spes
non remanebit.
Ad tertium dicendum, quod continuatio beatitudinis non habet rationem
futuri: quia in quantum aliquis homo fit beatus, aeternitatem
participat, in qua non est praeteritum et futurum; unde in beatitudine
illa dicitur vita aeterna. Dato etiam quod haberet rationem futuri,
non habet rationem ardui respectu eius qui iam beatitudinem obtinet.
Ex hoc enim ipso accepit non solum facultatem, sed etiam necessitatem
quamdam nunquam peccandi, sed semper permanendi. Et ideo totaliter
tollitur ratio spei.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de eo quod cadit sub
spe, non principaliter, sed secundario.
Ad quintum dicendum, quod quamdiu remanet principale obiectum spei,
eadem virtute spei sperat aliquis bona sibi et aliis; sed remoto
principali obiecto, potest quidem aliis sperare aliquo modo, sed non
secundum virtutem spei.
Ad sextum dicendum, quod eo modo convenit sanctis orare sicut et
sperare; non quidem per virtutem spei, quae ponitur theologica
virtus.
Ad septimum dicendum, quod si accipiatur primum principium movens ad
terminum, verum est idem esse principium motus ad terminum, et quietis
in termino. Sed si accipiatur aliquid secundarium et instrumentale;
quaedam sunt principia motus, quae cessant, cum perventum fuerit ad
terminum, sicut navis cessat, et impulsio venti, cum perventum fuerit
ad portum. Et hoc modo caritas, quae est primum movens, manet in
termino beatitudinis, non autem spes, quae est secundarium principium
appropriatum motui.
Ad octavum dicendum, quod auctoritates illae loquuntur de iustitia et
rectitudine vitae, secundum statum praesentis vitae, quo moventur ad
rectitudinem.
Ad nonum dicendum, quod certitudo quae est in beatis de perpetua
stabilitate, non est per aliquid quod expectetur futurum, sed per id
quod iam acceperunt; unde non pertinet ad rationem spei.
Ad decimum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in III
Physic., in motibus accipiuntur magis et minus loco contrariorum, ut
magis et minus album loco albi et nigri; et similiter magis et minus
bonum loco boni et mali. Sic igitur beatitudo superveniens evacuat
spem, non sicut bonum malum, sed minus bonum; sicut iuventus
pueritiam.
Ad undecimum dicendum, quod obiectum alicuius virtutis potest deesse
dupliciter. Uno modo, cum possibilitate habendi; et sic etiam
obiecto non habito potest esse actus virtutis et virtus, sub hac
conditione, si facultas adesset. Alio modo, cum impossibilitate
habendi: et sic nec habitus nec actus manet: frustra enim remaneret.
Et hoc modo tollitur obiectum spei in patria; quia nunquam de cetero
erit possibile beatitudinem esse futuram.
Ad duodecimum dicendum, quod fortitudo illa quae erit in sanctis, non
erit consequens ex principio praeexistenti, id est ex perfecta
inhaesione ad omnipotentem Deum; non autem erit ordinata ut ad finem,
sed magis finem consequens, ut dictum est. Et ideo non est similis
ratio de spe, quae non datur nisi propter motum in finem.
Ad decimumtertium dicendum, quod maiestas Dei non est minor quam eius
bonitas. Sed caritas alio modo, se habet ad bonitatem quam spes ad
maiestatem; quia caritas de sui ratione importat unionem, et ideo
perficitur in patria. Spes autem importat distantiam, quae repugnat
statui patriae.
Ad decimumquartum dicendum, quod fides et spes habent rationem
fundamenti vel parietis ex parte eius quod est perfectionis in eis:
scilicet ex eo quod fides inhaeret primae veritati, spes autem summae
maiestati; non autem ex hoc quod est imperfectionis in utraque: in
quantum, scilicet, fides est non apparentium, et spes non habitorum.
Et ideo in statu perfectae beatitudinis, quando caritas, quae nihil
de sui ratione imperfectionis importat, perficietur, fidei succedet
perfectius fundamentum, scilicet visio aperta; et spei perfectior
paries, scilicet comprehensio plena, secundum illud I Cor. IX,
24: sic currite ut comprehendatis.
Ad decimumquintum dicendum, quod gloria corporis derivatur in sanctis
a gloria animae; et ideo habentibus gloriam animae, quae est potior,
gloria corporis non habet rationem ardui.
Ad decimumsextum dicendum, quod Christus speravit secundum communem
rationem spei, non autem habuit spem quae est virtus theologica, quia
beatitudo non erat ei futura, sed praesens.
|
|