|
Et videtur quod non.
1. Ea enim quae non distinguuntur ad invicem, non debent ad invicem
connumerari; quia distinctio est causa numeri, ut dicit Damascenus.
Sed praedictae virtutes non distinguuntur ad invicem; dicit enim
Gregorius in XXII Moral.: prudentia vera non est, quae iusta et
temperans et fortis non est; nec perfecta temperantia, quae fortis,
iusta et prudens non est; neque fortitudo integra, quae prudens,
temperans et iusta non est; nec vera iustitia, quae prudens, fortis
et temperans non est. Ergo non debent dici hae quatuor virtutes
cardinales.
2. Praeterea, virtutes videntur dici cardinales, ex eo quod sunt
aliis principaliores; unde quas quidam cardinales, aliquando
principales vocant, ut patet per Gregorium, XXII Moralium. Sed
cum finis principalior sit his quae sunt ad finem; principaliores esse
videntur virtutes theologicae, quae habent ultimum finem pro obiecto,
quam praedictae virtutes, quae sunt circa ea quae sunt ad finem. Ergo
non debent dici praedictae quatuor virtutes cardinales.
3. Praeterea, ea quae sunt diversorum generum, non debent poni in
una coordinatione. Sed prudentia est in genere virtutum
intellectualium, ut patet in VI Ethic.: aliae vero tres sunt
virtutes morales. Ergo inconvenienter ponuntur praedictae quatuor
virtutes cardinales.
4. Praeterea, inter intellectuales virtutes sapientia est
principalior quam prudentia, ut philosophus probat in VI Ethic.;
quia sapientia est de divinis, prudentia autem est de humanis. Si
igitur debuit aliqua virtus intellectualis poni inter virtutes
cardinales, potius debuit poni sapientia quasi principalior.
5. Praeterea, ad virtutes cardinales aliae debent reduci. Sed
philosophus in II Ethic. condividit quasdam alias virtutes
fortitudini et temperantiae; scilicet liberalitatem et magnanimitatem
et huiusmodi, quae sic non reducuntur. Non ergo praedictae virtutes
sunt cardinales.
6. Praeterea, illud quod non est virtus, non debet poni inter
virtutes cardinales. Sed temperantia non videtur esse virtus. Non
enim habetur aliis virtutibus habitis; ut patet in Paulo, qui habebat
omnes alias virtutes, et tamen temperantiam non habebat: inerat enim
adhuc in membris eius concupiscentia, secundum illud Rom., VII,
23: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.
Temperatus autem differt in hoc a continente, quod temperatus non
habet concupiscentias pravas; continens autem habet, sed non sequitur
eas; ut patet per philosophum in VII Ethic. Ergo inconvenienter
enumerantur praedictae quatuor cardinales virtutes.
7. Praeterea, sicut per virtutem homo ordinatur ad seipsum, ita et
ad proximum. Sed duae virtutes ponuntur, quibus homo ordinatur ad
seipsum; scilicet fortitudo et temperantia. Ergo etiam duae virtutes
debent poni quibus aliquis ordinatur ad proximum; et non solum
iustitia.
8. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de moribus Eccles.,
quod virtus est ordo amoris. Sed amor gratiae comprehenditur sub
duobus praeceptis; scilicet dilectionis Dei et proximi. Ergo non
debent esse nisi duae virtutes cardinales.
9. Praeterea, diversitas materiae quae est secundum extensionem,
facit solum diversitatem secundum numerum; diversitas autem materiae
quae est secundum diversas acceptiones formae, facit differentiam
secundum genus: propter quod corruptibile et incorruptibile differunt
genere, ut dicitur X Metaph. Sed praedictae virtutes differunt
secundum diversitatem materiae habentis rationem diversam recipiendi
formam. Nam modus rationis circa materiam temperantiae ponitur
secundum refrenationem passionum; circa materiam autem fortitudinis
secundum quemdam conatum ad id a quo passio retrahit. Ergo praedictae
virtutes differunt genere; non ergo debent coniungi in una ordinatione
virtutum cardinalium.
10. Praeterea, ratio virtutis moralis sumitur secundum quod
attingit rationem, ut patet per philosophum in II Ethicor., qui
definit virtutem per hoc, quod est secundum rationem rectam. Sed
ratio recta est regula regulata a prima regula quae est Deus; a qua
etiam virtutem regulandi habet. Ergo virtutes morales praecipue habent
rationem virtutis ex eo quod attingunt primam regulam, scilicet Deum.
Sed virtutes theologicae, quae sunt circa Deum, non dicuntur
cardinales. Ergo neque virtutes morales debent dici cardinales.
11. Praeterea, principalis pars animae est ratio. Sed temperantia
et fortitudo non sunt in ratione, sed sunt irrationabilium partium, ut
philosophus dicit in III Ethic. Ergo non debent poni virtutes
cardinales.
12. Praeterea, laudabilius est dare de suo quam reddere vel non
auferre alienum. Sed primum pertinet ad liberalitatem, secundum ad
iustitiam. Ergo liberalitas magis debet poni virtus cardinalis quam
iustitia.
13. Praeterea, illud maxime videtur esse virtus cardinalis quod est
firmamentum aliorum. Sed huiusmodi est humilitas; dicit enim
Gregorius, quod qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi
pulveres in ventum portat. Ergo humilitas debuit poni inter virtutes
cardinales.
14. Praeterea, virtus est perfectio quaedam, ut patet per
philosophum in VI Phys. Sed, sicut dicitur Iac., I, 4,
patientia perfectum opus habet. Ergo patientia tamquam perfectio,
poni debuit inter virtutes cardinales.
15. Praeterea, philosophus dicit in IV Ethic., quod
magnanimitas operatur magnum in virtutibus, et est velut ornamentum
aliis virtutibus. Sed hoc maxime videtur pertinere ad principalitatem
virtutis. Ergo magnanimitas videtur esse virtus cardinalis.
Inconvenienter igitur annumerantur praedictae quatuor virtutes
cardinales.
Sed contra, est quod Ambrosius dicit super illud Lucae, cap.
VI: beati pauperes spiritu: scimus virtutes esse quatuor
cardinales: temperantiam, iustitiam, prudentiam, fortitudinem.
Respondeo. Dicendum, quod cardinalis a cardine dicitur, in quo
ostium vertitur, secundum illud Proverb., XXVI, 14: sicut
ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Unde
virtutes cardinales dicuntur in quibus fundatur vita humana, per quam
in ostium introitur; vita autem humana est quae est homini
proportionata. In hoc homine autem invenitur primo quidem natura
sensitiva, in qua convenit cum brutis; ratio practica, quae est
homini propria secundum suum gradum; et intellectus speculativus, qui
non perfecte in homine invenitur sicut invenitur in Angelis, sed
secundum quamdam participationem animae. Ideo vita contemplativa non
est proprie humana, sed superhumana; vita autem voluptuosa, quae
inhaeret sensibilibus bonis, non est humana, sed bestialis. Vita
ergo proprie humana est vita activa, quae consistit in exercitio
virtutum moralium: et ideo proprie virtutes cardinales dicuntur in
quibus quodammodo vertitur et fundatur vita moralis, sicut in quibusdam
principiis talis vitae; propter quod et huiusmodi virtutes principales
dicuntur. Considerandum est autem, quod de ratione actus virtuosi
quatuor existunt. Quorum unum est, ut substantia ipsius actus sit in
se modificata; et ex hoc actus dicitur bonus, quasi circa debitam
materiam existens, vel debitis circumstantiis vestitus. Secundum
autem est, ut actus sit debito modo se habens ad subiectum, ex quo
firmiter subiecto inhaereat. Tertium autem est, ut actus sit debito
modo proportionatus ad aliquid extrinsecum sicut ad finem. Et haec
quidem tria sunt ex parte eius quod per rationem dirigitur. Quartum
autem ex parte ipsius rationis dirigentis, scilicet cognitio. Et haec
quatuor philosophus tangit in II Ethic., ubi dicit, quod non
sufficit ad virtutem quod aliqua sint iuste vel temperate comparata,
quod pertinet ad modificationem actus. Sed alia tria requiruntur ex
parte operantis. Primum quidem, ut sit sciens; quod pertinet ad
cognitionem dirigentem. Deinde, quod sit eligens et reeligens propter
hoc, id est propter debitum finem; quod pertinet ad rectitudinem actus
in ordine ad aliquid extrinsecum. Tertium est, si firme et
immobiliter adhaereat et operetur. Haec igitur quatuor scilicet
cognitio dirigens, rectitudo, firmitas et moderatio, etsi in omnibus
virtuosis actibus requirantur; singula tamen horum principalitatem
quamdam habent in specialibus quibusdam materiis et actibus. Ex parte
cognitionis practicae tria requiruntur. Quorum primum est consilium:
secundum est iudicium de consiliatis; sicut etiam in ratione
speculativa invenitur inventio vel inquisitio, et iudicium. Sed quia
intellectus practicus praecipit fugere vel prosequi, quod non facit
speculativus intellectus, ut dicitur in III de anima; ideo tertio
ad rationem practicam pertinet praemeditari de agendis; et hoc est
praecipuum ad quod alia duo ordinantur. Circa primum autem perficitur
homo per virtutem eubuliae, quae est bene consiliativa. Circa
secundum autem perficitur homo per synesim et gnomen, quibus homo fit
bene iudicativus, ut dicitur in VI Ethic. Sed per prudentiam fit
ratio bene praeceptiva, ut ibidem dicitur. Unde manifestum est quod
ad prudentiam pertinet id quod est praecipuum in cognitione dirigente;
et ideo ex hac parte ponitur prudentia virtus cardinalis. Similiter
rectitudo actus per comparationem ad aliquid extrinsecum, habet quidem
rationem boni et laudabilis etiam in his quae pertinent ad unum secundum
seipsum, sed maxime laudatur in his quae sunt ad alterum; quando
scilicet homo actum suum rectificat non solum in his quae ad ipsum
pertinent, sed etiam in his in quibus cum aliis communicat. Dicit
enim philosophus in V Ethic., quod multi in propriis quidem virtute
uti possunt, in his autem quae sunt ad alterum, non possunt. Et ideo
iustitia ex hac parte ponitur virtus principalis, per quam homo debito
modo coaptatur et adaequatur aliis, cum quibus communicare habet; unde
et vulgariter dicuntur iusta illa quae sunt debito modo coaptata.
Moderatio autem, sive refrenatio, ibi praecipue laudem habet et
rationem boni, ubi praecipue passio impellit, quam ratio refrenare
debet, ut ad medium virtutis perveniatur. Impellit autem passio
maxima ad prosequendas delectationes maximas, quae sunt delectationes
tactus; et ideo ex hac parte ponitur cardinalis virtus temperantia,
quae reprimit concupiscentias delectabilium secundum tactum. Firmitas
autem praecipue laudem habet et rationem boni in illis in quibus passio
maxime movet ad fugam: et hoc praecipue est in maximis periculis, quae
sunt pericula mortis; et ideo ex hac parte fortitudo ponitur virtus
cardinalis, per quam homo circa mortis pericula intrepide se habet.
Harum autem quatuor virtutum prudentia quidem est in ratione, iustitia
autem est in voluntate, fortitudo autem in irascibili, temperantia
autem in concupiscibili; quae solae potentiae possunt esse principia
actus humani, id est voluntarii. Unde patet ratio virtutum
cardinalium, tum ex parte modorum virtutis, quae sunt quasi rationes
formales, tum etiam ex parte materiae, tum etiam ex parte subiecti.
Ad primum ergo dicendum, quod de praedictis quatuor virtutibus
cardinalibus aliqui dupliciter loquuntur. Quidam enim utuntur
praedictis quatuor nominibus ad significandum generales modos virtutum:
puta omnem cognitionem dirigentem vocantes prudentiam; omnem
rectitudinem adaequantem actus humanos vocantes iustitiam; omnem
moderationem refrenantem appetitum hominis a temporalibus bonis vocantes
temperantiam; omnem firmitatem animi stabilientem hominem in bono
contra insultum quorumcumque malorum, fortitudinem appellantes. Et
ita videtur uti his nominibus Augustinus in Lib. de moribus
Eccles.; et secundum hoc potest intelligi praedictum verbum
Gregorii: quia una harum conditionum ad veram virtutis rationem non
sufficit nisi omnes praedictae conditiones concurrant. Secundum hoc
ergo praedicta quatuor dicuntur quatuor virtutes non propter diversas
species habituum quae attenduntur secundum diversa obiecta, sed
secundum diversas rationes formales. Alii vero, sicut Aristoteles in
Lib. Ethic., loquuntur de praedictis quatuor virtutibus secundum
quod sunt speciales virtutes determinatae ad proprias materias; et
secundum hoc etiam potest verificari dictum Gregorii: per modum enim
cuiusdam redundantiae, praedictae virtutes sunt circa illas materias in
quibus potissime commendantur praedictae generales quatuor virtutis
conditiones. Unde secundum hoc fortitudo temperans est, et
temperantia fortis, quia qui potest refrenare appetitum suum ne
consequatur concupiscentias delectationum, quod pertinet ad
temperantiam, multo magis poterit refrenare motum audaciae in
periculis; et similiter qui potest stare firmus contra pericula
mortis, multo magis potest stare firmus contra illecebras voluptatum.
Et secundum hoc, id quod est principaliter temperantiae, transit ad
fortitudinem, et e converso; et eadem ratio est in aliis.
Ad secundum dicendum, quod in fine appetitus hominis quiescit; et
ideo virtutum theologicarum, quae sunt circa finem ultimum,
principalitas non comparatur cardini, qui movetur, sed magis
fundamento et radici, quae sunt stantia et quiescentia, secundum illud
ad Ephes., III, 17: in caritate radicati et fundati.
Ad tertium dicendum, quod secundum philosophum in VI Ethic.,
prudentia est recta ratio agibilium. Agibilia autem dicuntur moralia
opera, ut ex his quae ibi dicuntur, apparet. Et ideo prudentia
convenit cum moralibus virtutibus quantum ad sui materiam; et propter
hoc connumeratur eis, licet quantum ad suam essentiam vel subiectum sit
intellectualis.
Ad quartum dicendum, quod sapientia, ex hoc ipso quod non est circa
humana, sed circa divina, non communicat cum virtutibus moralibus in
materia: unde non connumeratur virtutibus moralibus, ut simul cum eis
dicatur cardinalis virtus, quia ipsa ratio cardinis repugnat
contemplationi, quia non est sicut ostium, quo intratur ad aliquid
aliud; sed magis actio moralis est ostium, per quod ad contemplationem
sapientiae intratur.
Ad quintum dicendum, quod si praedictae quatuor virtutes accipiantur
secundum quod significant generales conditiones virtutum, secundum hoc
omnes virtutes speciales, de quibus philosophus tractat in Lib.
Ethic., reducuntur ad has quatuor virtutes sicut species ad genus.
Si vero accipiantur secundum quod sunt speciales virtutes circa quasdam
materias principales, sic aliae reducuntur ad eas sicut secundarium ad
principale ut eutrapelia quae moderatur delectationem ludi, potest
reduci ad temperantiam, quae moderatur delectationes tactus; unde et
Tullius in II rhetoricae, ponit alias virtutes esse partes harum
quatuor. Quod potest intelligi dupliciter: uno modo quod sint partes
subiectivae secundum primum modum sumendi has virtutes; alio modo quod
sint partes potentiales, si sumantur secundo modo virtutes praedictae;
sic sensus est pars potentialis, quia non nominat totam virtutem
animae, sed aliquid eius.
Ad sextum dicendum, quod non est de ratione temperantiae quod omnes
pravas concupiscentias excludat, sed quod temperatus non patiatur
aliquas tales concupiscentias vehementes et fortes, sicut patiuntur
illi qui non studuerunt concupiscentias refrenare. Paulus igitur
patiebatur concupiscentias inordinatas propter fomitis corruptionem:
non tamen fortes neque vehementes, quia studebat eas reprimere
castigando corpus suum, et in servitutem redigendo; unde vere
temperatus erat.
Ad septimum dicendum, quod iustitia, per quam ordinamur ad alterum,
non est circa passiones proprias, sed circa operationes quibus
communicamus cum aliis, sicut sunt emptio et venditio, et alia
huiusmodi: temperantia autem et fortitudo sunt circa proprias
passiones. Et ideo, sicut in homine est una vis appetitiva sine
passione id est voluntas, duae autem cum passione, id est
concupiscibilis et irascibilis: ita est una virtus cardinalis ordinans
ad proximum, duae autem ordinantes hominem ad seipsum.
Ad octavum dicendum, quod caritas dicitur esse omnis virtus non
essentialiter, sed causaliter, quia scilicet caritas est mater omnium
virtutum. Semper autem effectus magis multiplicatur quam causa; et
ideo oportet aliarum virtutum esse maiorem multiplicitatem quam
caritatis.
Ad nonum dicendum, quod diversa ratio receptionis potest esse vel ex
parte materiae, quae receptiva est formae; et talis diversitas facit
diversitatem generis; vel ex parte formae, quae diversimode
receptibilis est in materia: et talis diversitas facit diversitatem
speciei. Et ita est in proposito.
Ad decimum dicendum, quod virtutes morales attingunt rationem sicut
regulam proximam, Deum autem sicut regulam primam. Res autem
specificantur secundum propria et proxima principia, non secundum
principia prima.
Ad undecimum dicendum, quod principalis pars hominis est pars
rationalis. Sed rationale est duplex: scilicet per essentiam et per
participationem; et sicut ipsa ratio est principalior quam vires
participantes ratione, ita etiam prudentia est principalior quam aliae
virtutes.
Ad duodecimum dicendum, quod virtutes cardinales dicuntur
principaliores omnibus aliis, non quia sunt omnibus aliis
perfectiores, sed quia in eis principalius versatur humana vita, et
super eas aliae virtutes fundantur. Manifestum est autem quod humana
vita magis versatur circa iustitiam, quam circa liberalitatem: utimur
enim iustitia ad omnes, liberalitate autem ad paucos. Ipsa autem
liberalitas supra iustitiam fundatur: non enim esset liberalis
donatio, nisi aliquis daret de suo; per iustitiam autem distinguuntur
propria ab alienis.
Ad decimumtertium dicendum, quod humilitas firmat omnes virtutes
indirecte, removendo quae bonis virtutum operibus insidiantur, ut
pereant; sed in virtutibus cardinalibus firmantur aliae virtutes
directe.
Ad decimumquartum dicendum, quod patientia includitur in fortitudine:
nam fortis habet id quod est patientis, ut scilicet non conturbetur ex
imminentibus malis; et etiam addit amplius, ut scilicet in mala
imminentia exiliat secundum quod oportet.
Ad decimumquintum dicendum, quod ex hoc ipso quod magnanimitas est
ornatus aliarum virtutum, manifestatur quod alias virtutes
praesupponit, in quibus fundatur; et ex hoc apparet quod aliae sunt
magis principales quam ipsa.
|
|