|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Beda super Lucam, quod sancti magis humiliantur de
virtutibus quas non habent, quam extollantur de virtutibus quas
habent. Ergo quasdam habent, et quasdam non habent; non ergo
virtutes sunt connexae.
2. Praeterea, homo post poenitentiam est in statu caritatis: de his
autem patitur difficultatem operandi propter consuetudinem
praecedentem, ut dicit Augustinus contra Iulianum; et sic huiusmodi
difficultas videtur provenire ex habitu contrario virtuti, per malam
consuetudinem acquisitam, cum quo non potest simul esse virtus ei
contraria. Ergo aliquis potest habere unam virtutem, scilicet
caritatem, et carebit aliis.
3. Praeterea in omnibus baptizatis caritas invenitur. Sed quidam
baptizati non habent prudentiam, ut patet maxime in morionibus et
phreneticis, qui non possunt esse prudentes, secundum philosophum; et
etiam in quibusdam adultis simplicibus, qui non bene videntur esse
prudentes, cum non sint bene consiliativi, quod est opus prudentiae.
Non ergo qui habet unam virtutem, scilicet caritatem habet omnes
alias.
4. Praeterea, secundum philosophum in VI Ethic., prudentia est
recta ratio agibilium, sicut ars est recta ratio factibilium. Sed
homo potest habere rectam rationem circa unum genus factibilium puta
circa fabrilia, et non habebit rectam rationem circa alia
artificialia. Ergo etiam potest habere prudentiam circa unum genus
agibilium, puta circa iusta, et non habebit circa aliud genus, puta
circa fortia; et ita poterit habere unam virtutem absque alia.
5. Praeterea, philosophus dicit in IV Ethic., quod non omnis
liberalis est magnificus, et tamen utrumque est virtus, scilicet
liberalitas et magnificentia; et similiter dicit, quod aliqui sunt
moderati, non tamen magnanimi. Non ergo quicumque habet unam
virtutem, habet omnes.
6. Praeterea, apostolus dicit I ad Corinth., cap. XII, 4:
divisiones gratiarum sunt; et postea subdit: alii datur per spiritum
sermo sapientiae, alii sermo scientiae, quae sunt intellectuales
virtutes, alii fides, quae est virtus theologica. Ergo aliquis habet
unam virtutem, et non habet aliam.
7. Praeterea, virginitas est quaedam virtus, ut Cyprianus dicit.
Sed multi habent alias virtutes qui non habent virginitatem. Ergo non
quicumque habet unam virtutem, habet omnes.
8. Praeterea, philosophus dicit in VI Ethic., quod Anaxagoram
et Thaletem sapientes quidem dicimus, non autem prudentes. Sed
sapientia et prudentia sunt quaedam virtutes intellectuales. Ergo
aliquis potest habere unam virtutem sine aliis.
9. Praeterea, philosophus in eodem Lib. dicit, quod quidam habent
inclinationem ad unam virtutem, et non ad aliam. Potest ergo
contingere quod aliquis exercitetur in actibus unius virtutis, et non
in actibus alterius. Sed ex exercitio actuum acquiruntur quaedam
virtutes, ut patet per philosophum in II Ethic. Ergo, saltem,
virtutes acquisitae non sunt connexae.
10. Praeterea, virtus etsi secundum aptitudinem sit a natura,
tamen secundum esse perfectum non est a natura, ut dicitur in II
Ethic. Manifestum est etiam quod non est a fortuna, quia quae sunt a
fortuna, sunt praeter electionem. Relinquitur ergo quod virtus
acquiratur in nobis vel a proposito vel a Deo. Sed a proposito (ut
videtur) potest acquiri una virtus sine alia: quia unus potest habere
intentionem ad acquirendum unam virtutem, et non aliam. Similiter
etiam et a Deo: quia aliquis potest petere a Deo unam virtutem, et
non aliam. Ergo omnibus modis una virtus potest esse sine alia.
11. Praeterea, finis in moralibus comparatur ad actus virtutum in
moralibus, sicut in demonstrativis principia ad conclusiones. Sed
homo potest habere unam conclusionem sine alia. Ergo potest habere
unam virtutem sine alia.
12. Praeterea, Augustinus dicit in quadam Epist. de sententia
Iacobi, quod non est divina sententia, qua dicitur: qui habet unam
virtutem, habet omnes; et quod homo potest habere unam virtutem sine
alia, puta misericordiam, et non continentiam; sicut et in membris
corporis unum potest esse illuminatum, sive decorum aut sanum, sine
alio. Ergo virtutes non sunt connexae.
13. Praeterea, ea quae sunt connexa, aut hoc est ratione
principii, aut ratione subiecti, aut ratione obiecti. Sed non
ratione principii, quod est Deus, quia, secundum hoc, omnia bona
quae sunt a Deo, essent connexa; nec etiam ratione subiecti, quod
est anima, quia secundum hoc omnes non essent connexae; nec iterum
ratione obiecti, quia per obiecta distinguuntur: non est autem idem
principium distinctionis et connexionis. Ergo et cetera.
14. Praeterea, intellectuales virtutes non habent connexionem cum
moralibus; sicut patet maxime de intellectu principiorum, qui potest
haberi sine moralibus virtutibus. Sed prudentia est virtus
intellectualis, quae ponitur una cardinalium. Ergo non habet
connexionem cum aliis cardinalibus, quae sunt virtutes morales.
15. Praeterea, in patria non erit fides et spes, sed tantum erit
ibi caritas. Ergo etiam in statu perfectissimo virtutes non erunt
connexae.
16. Praeterea, Angeli, in quibus non sunt virtutes sensitivae,
et similiter animae separatae, habent caritatem et iustitiam, quae est
perpetua et immortalis; non autem habent temperantiam et fortitudinem,
quia hae virtutes sunt irrationabilium partium, ut dicitur in III
Ethic. Ergo virtutes non sunt connexae.
17. Praeterea, sicut sunt virtutes quaedam animae, sunt etiam
quaedam virtutes corporales. Sed in virtutibus corporalibus non est
connexio, quia aliquis habet visum qui non habet auditum. Ergo neque
etiam in virtutibus animae.
18. Praeterea, dicit Gregorius super Ezechielem, quod nemo
repente fit summus; et in Psalm. LXXXIII, 8, dicitur, quod
ibunt de virtute in virtutem. Non ergo simul acquirit homo virtutes,
sed successive; et ita virtutes non sunt connexae.
1. Sed contra. Est quod Ambrosius dicit super Luc.: connexae
sunt et concatenatae: ut qui unam habuerit, omnes habere videatur.
2. Praeterea, Gregorius dicit XXII Moral., quod si una
virtus sine alia habeatur, aut virtus non est, aut perfecta non est.
Sed perfectio est de ratione virtutis: virtus enim est perfectio
quaedam, ut dicitur in VII Physic. Ergo virtutes sunt connexae.
3. Praeterea, super illud Ezech., I, 11: duae pennae
singulorum iungebantur, Glossa dicit, quod virtutes sunt coniunctae;
ut qui una caruerit, alia careat.
Respondeo. Dicendum, quod de virtutibus dupliciter possumus loqui:
uno modo de virtutibus perfectis; alio modo de virtutibus imperfectis.
Perfectae quidem virtutes connexae sibi sunt; imperfectae autem
virtutes non sunt ex necessitate connexae. Ad cuius evidentiam
sciendum est, quod cum virtus sit quae hominem bonum facit, et opus
eius bonum reddit, illa est virtus perfecta quae perfecte opus hominis
bonum reddit, et ipsum bonum facit; illa autem est imperfecta, quae
hominem et opus eius reddit bonum non simpliciter, sed quantum ad
aliquid. Bonum autem simpliciter in actibus humanis invenitur per hoc
quod pertingitur ad regulam humanorum actuum; quae quidem est una quasi
homogenea et propria homini, scilicet ratio recta, alia autem est
sicut prima mensura transcendens, quod est Deus. Ad rationem autem
rectam attingit homo per prudentiam, quae est recta ratio agibilium,
ut philosophus dicit in VI Ethic. Ad Deum autem attingit homo per
caritatem, secundum illud I Ioan., IV, 16: qui manet in
caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Sic igitur est triplex
gradus virtutum. Sunt enim quaedam virtutes omnino imperfectae, quae
sine prudentia existunt, non attingentes rationem rectam, sicut sunt
inclinationes quas aliqui habent ad aliqua virtutum opera etiam ab ipsa
nativitate, secundum illud Iob, XXXI, 18: ab infantia crevit
mecum miseratio, et de utero egressa est mecum. Huiusmodi autem
inclinationes non simul insunt omnibus, sed quidam habent inclinationem
ad unum, quidam ad aliud. Hae autem inclinationes non habent rationem
virtutis, quia virtute nullus male utitur, secundum Augustinum;
huiusmodi autem inclinationibus potest aliquis male uti et nocive, si
sine discretione utatur; sicut equus, si visu careret, tanto fortius
impingeret, quanto fortius curreret. Unde Gregorius dicit in
XXII Moral., quod ceterae virtutes, nisi ea quae appetunt,
prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt; unde ibi
inclinationes quae sunt sine prudentia, non habent perfecte rationem
virtutis. Secundus autem gradus virtutum est illarum quae attingunt
rationem rectam, non tamen attingunt ad ipsum Deum per caritatem.
Hae quidem aliqualiter sunt perfectae per comparationem ad bonum
humanum, non tamen sunt simpliciter perfectae, quia non attingunt ad
primam regulam, quae est ultimus finis, ut Augustinus dicit contra
Iulianum. Unde et deficiunt a vera ratione virtutis; sicut et
morales inclinationes absque prudentia deficiunt a vera ratione
virtutis. Tertius gradus est virtutum simpliciter perfectarum, quae
sunt simul cum caritate; hae enim virtutes faciunt actum hominis
simpliciter bonum, quasi attingentem usque ad ultimum finem. Est
autem considerandum ulterius, quod, sicut virtutes morales esse non
possunt absque prudentia, ratione iam dicta, ita nec prudentia potest
esse sine virtutibus moralibus; est enim prudentia recta ratio
agibilium. Ad ipsam autem rectam rationem in quolibet genere
requiritur quod aliquis habeat aestimationem et iudicium de principiis,
ex quibus ratio illa procedit; sicut in geometricalibus non potest
aliquis habere aestimationem rectam, nisi habeat rectam rationem circa
principia geometricalia. Principia autem agibilium sunt fines; ex his
enim sumitur ratio agendorum. De fine autem habet aliquis rectam
existimationem per habitum virtutis moralis; quia, ut philosophus
dicit in III Ethic., qualis unusquisque est, talis et finis
videtur ei; sicut virtuoso videtur appetibile, ut finis, bonum quod
est secundum virtutem; et vitioso illud quod pertinet ad illud vitium;
et est simile de gustu infecto et sano. Unde necesse est quod
quicumque habet prudentiam, habeat etiam virtutes morales. Similiter
etiam quicumque habet caritatem, oportet quod habeat omnes alias
virtutes. Caritas enim est in homine ex infusione divina, secundum
illud Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum, qui datus est nobis. Deus autem ad quaecumque dat
inclinationem, dat etiam formas aliquas, quae sunt principia
operationum et motuum, ad quos res inclinatur a Deo; sicut igni dat
levitatem, per quam prompte et faciliter sursum tendit; unde, ut
dicitur Sap. VIII, 1, disponit omnia suaviter. Oportet igitur
quod similiter cum caritate infundantur habituales formae expedite
producentes actus ad quos caritas inclinat. Inclinat autem caritas ad
omnes actus virtutum, quia cum sit circa finem ultimum, importat omnes
actus virtutum. Quaelibet enim ars vel virtus ad quam pertinet finis,
imperat his quae sunt circa finem, sicut militaris equestri, et
equestris frenorum factrici, ut dicitur in I Ethicor. Unde secundum
decentiam divinae sapientiae et bonitatis, ad caritatem simul habitus
omnium virtutum infunduntur; et ideo dicitur I ad Corinth. XII,
v. 4: caritas patiens est, benigna est, et cetera. Sic ergo, si
accipiamus virtutes simpliciter perfectas, connectuntur propter
caritatem; quia nulla virtus talis sine caritate haberi potest, et
caritate habita omnes habentur. Si autem accipiamus virtutes perfectas
in secundo gradu, respectu boni humani, sic connectuntur per
prudentiam; quia sine prudentia nulla virtus moralis esse potest, nec
prudentia haberi potest, si cui deficiat moralis virtus. Si tamen
accipiamus quatuor cardinales virtutes, secundum quod important quasdam
generales conditiones virtutum, secundum hoc habent connexionem, ex
hoc quod non sufficit ad aliquem actum virtutis quod adsit una harum
conditionum, nisi omnes adsint; et secundum hoc videtur assignare
causas connexionis Gregorius, in Lib. XXI Moralium.
Ad primum ergo dicendum, quod propter inclinationem quae est ex
natura, vel ex aliquo dono gratiae, quam habet aliquis magis ad opus
unius virtutis quam alterius contingit quod aliquis promptior est ad
actum unius virtutis quam alterius; et secundum hoc dicuntur sancti
aliquas virtutes habere, ad quarum actus magis sunt prompti, et
aliquas non habere, ad quas sunt minus prompti.
Ad secundum dicendum, quod cum habitus secundum se facit prompte et
delectabiliter operari, potest tamen hoc impediri per aliquid
superveniens; sicut habens habitum scientiae interdum impeditur ad eius
usum per somnolentiam vel ebrietatem, vel aliquid huiusmodi. Sic ergo
iste qui poenitet, consequitur cum gratia gratum faciente, caritatem,
et omnes alios habitus virtutum, sed propter dispositiones ex actibus
priorum peccatorum relictas patitur difficultatem in executione virtutum
quas habitualiter recipit; quod quidem non contingit in virtutibus
acquisitis per exercitium actuum, per quos simul et contrariae
dispositiones tolluntur, et habitus virtutum generantur.
Ad tertium dicendum, quod ille qui baptizatur, simul cum caritate
recipit et prudentiam, et omnes alias virtutes; sed de necessitate
prudentiae non est ut homo sit bene consiliativus in omnibus, puta in
mercationibus et rebus bellicis et huiusmodi, sed in his quae sunt
necessaria ad salutem: quod non deest omnibus in gratia existentibus,
quantumcumque sint simplices, secundum illud I Ioan. II, 27:
unctio docebit vos de omnibus; nisi forte in aliquibus baptizatis
impediatur actus prudentiae propter corporalem defectum aetatis, sicut
in pueris, vel pravae dispositionis, sicut in morionibus et
phreneticis.
Ad quartum dicendum, quod artificialia diversorum generum habent
principia omnino disparata: et ideo nihil prohibet habere artem circa
unum genus eorum, et non circa aliud. Sed principia moralium sunt
ordinata ad invicem, ita quod per defectum unius sequeretur etiam
defectus in aliis; puta, si quis deficeret ab hoc principio quod est
concupiscentias non esse sequendas, quod pertinet ad concupiscentiam,
sequeretur interdum quod sequendo concupiscentiam faceret iniuriam, et
sic violaretur iustitia; sicut etiam in una et eadem arte vel
scientia, puta in geometria, error unius principii inducit errorem in
totam scientiam. Et inde est quod non potest esse aliquis sufficienter
prudens circa materiam unius virtutis, nisi sit prudens circa omnes.
Ad quintum dicendum, quod potest dici quod contingit esse aliquem
liberalem, sed non magnificum quantum ad actus: quia aliquis parum
habens, potest in usu eius quod habet, exercere actum liberalitatis,
non autem magnificentiae; quamvis aliquis habeat habitum, per quem
etiam magnificentiae actum exerceret, si materia adesset. Et
similiter dicendum est de moderantia et magnanimitate. Ista responsio
tenenda est omnino in virtutibus infusis. In virtutibus etiam
acquisitis per actum, potest dici, quod ille qui acquisivit habitum
liberalitatis in usu parvae substantiae, nondum acquisito habitu
magnificentiae, sed habito liberalitatis actu, est in proxima
dispositione ut acquirat habitum magnificentiae per modicum actum.
Quia igitur in propinquo est ut habeatur, idem videtur ac si
haberetur, quia quod parum deest, quasi nihil deesse videtur, ut
dicitur in II Physic.
Ad sextum dicendum, quod sapientia et scientia non accipiuntur in
illis verbis apostoli neque secundum quod sunt virtutes intellectuales,
quae tamen connexionem non habent, ut infra dicetur, neque secundum
quod sunt dona spiritus sancti, quae connexionem habent secundum
caritatem; sed secundum quod sunt gratiae gratis datae: prout scilicet
aliquis abundat scientia et sapientia, ut possit aedificare alios ad
finem et Dei cognitionem, et contradicentes arguere; unde et
apostolus non dicit: alii datur sapientia, alii scientia; sed: alii
datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Unde Augustinus dicit
in XIV de Trinitate, quod huiusmodi scientia, non pollent fideles
plurimi, quamvis ipsa fide polleant. Fides etiam non accipitur ibi
pro fide informi, ut quidam dicunt, quia donum fidei commune est
omnibus; sed accipitur pro quadam fidei constantia, seu certitudine,
quae interdum abundat etiam in peccatoribus.
Ad septimum dicendum, quod virginitas secundum quosdam non nominat
virtutem, sed quemdam perfectiorem statum virtutis. Non autem oportet
quod quicumque habet virtutem, habeat eam secundum gradum perfectum.
Et ideo sine virginitate, castitas et aliae virtutes haberi possunt.
Vel, si detur quod virginitas sit virtus, hoc erit secundum quod
importat habitum mentis, ex quo aliquis eligit virginitatem conservare
propter Christum. Et hic quidem habitus esse potest etiam in his qui
carnis integritate carent; sicut et habitus magnificentiae potest esse
sine magnitudine divitiarum.
Ad octavum dicendum, quod virtutes intellectuales non sunt connexae ad
invicem; et hoc propter tria. Primo quidem, quia quae sunt circa
rerum diversa genera, non sunt coordinata ad invicem, sicut et de
artibus dictum est. Secundo, quia in scientiis non convertibiliter se
habent principia et conclusiones; ita scilicet quod quicumque habet
principia, habeat conclusiones, sicut in moralibus dictum est.
Tertio, quia virtus intellectualis non habet respectum ad caritatem,
per quam ordinatur homo ad ultimum finem. Et ideo huiusmodi virtutes
ordinantur ad aliqua particularia bona: puta geometria ad dimetiendum
circa abstracta quaedam, physica circa mobilia, et sic de aliis.
Unde eadem ratione non sunt connexae qua nec virtutes imperfectae, ut
supra, in corp. art., dictum est.
Ad nonum dicendum, quod quaedam virtutes sunt quae ordinant hominem in
his quae occurrunt in vita humana: sicut temperantia, iustitia,
mansuetudo et huiusmodi; et in talibus necesse est quod homo, dum
exercitatur in actu huius virtutis, vel simul etiam exerceatur in
actibus aliarum virtutum, et tunc acquiret omnes habitus, virtutum
simul; vel oportet quod bene se habeat in uno et male in aliis, et
tunc acquiret habitum contrarium alteri virtuti, et per consequens
corruptionem prudentiae, sine qua nec dispositio, quam acquisivit per
actus alicuius virtutis, habet proprie rationem virtutis, ut supra,
in corp. art., dictum est. Huiusmodi autem habitibus acquisitis
circa ea quae communiter in vita occurrunt, virtualiter iam habentur
quasi in propinqua dispositione si qui alii habitus virtutum sunt,
quorum actus occurrant frequenter in conversatione humana; sicut de
magnificentia et magnanimitate dictum est, in solutione ad 5
argumentum.
Ad decimum dicendum, quod virtutes acquisitae causantur a proposito;
et necesse est quod simul causentur in homine qui sibi proponit
acquirere unam virtutem; et non acquiret, nisi simul acquirat
prudentiam, cum qua omnes habentur, ut dictum est in corp. art.
Virtutes autem infusae causantur immediate a Deo, quae etiam
causantur ex caritate, sicut ex communi radice, ut dictum est in
corp. art.
Ad undecimum dicendum, quod in scientiis speculativis non se habent
principia convertibiliter ad conclusiones, sicut accidit in moralibus,
ut dictum est in corp. art., et ideo qui habet unam conclusionem,
non necesse est quod habeat aliam. Esset autem necesse, si
oporteret, quod quicumque habet principia, haberet conclusiones,
sicut est in proposito.
Ad duodecimum dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de virtutibus
imperfectis, quae sunt dispositiones quaedam ad actus virtutum; unde
et ipsemet probat in VI de Trinitate, connexionem.
Ad decimumtertium dicendum, quod virtutes habent connexionem ratione
principii proximi, id est sui generis, quod est prudentia vel
caritas; non autem ratione principii remoti et communis, quod est
Deus.
Ad decimumquartum dicendum, quod prudentia specialiter inter virtutes
intellectuales habet connexionem cum virtutibus ratione materiae circa
quam est; est enim circa mobilia.
Ad decimumquintum dicendum, quod in patria, deficiente spe et fide,
succedent quaedam perfectiora, scilicet visio et comprehensio, quae
connectentur caritati.
Ad decimumsextum dicendum, quod in Angelis et animabus separatis non
est temperantia et fortitudo ad hos actus ad quos sunt in hac vita,
scilicet ad moderandum passiones sensibilis partis; sed ad quosdam
alios actus, ut patet per Augustinum in XIV de Trinitate.
Ad decimumseptimum dicendum, quod potentiae animae non se habent
convertibiliter cum essentia; quamvis enim nulla potentia animae possit
esse sine essentia, tamen essentia animae potest esse sine quibusdam
potentiis; puta sine visu et auditu, propter corruptionem organorum
quorum huiusmodi potentiae proprie sunt actus.
Ad decimumoctavum dicendum, quod non propter hoc homo est summus,
quod habet omnes virtutes, sed propter hoc quod habet eas in summo.
|
|